Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 14

Caput 14

De varia significatione verborum, quae constat in contrarietate et diversitate

CAPUT XIV. De varia significatione verborum, quae constat in contrarietate et diversitate.

Sed quoniam multis modis res similes apparent, non putemus ita esse scriptum, ut quod in aliquo loco res aliqua per similitudinem significaverit, hoc eam semper significare credamus. Nam et in vituperatione posuit fermentum Dominus cum diceret: "Cavete a fermento Pharisaeorum" (Luc. XII) ; et in laude cum diceret: "Simile est regnum coelorum mulieri quae abscondit fermentum in tribus mensuris farinae donec totum fermentaret" (Luc. XIII). Hujus igitur varietatis observatio duas habet formas; sic enim aliud atque aliud res quaeque significant, ut aut contraria, aut diversa significent. Contraria scilicet, cum alias in bono, alias in malo res eadem per similitudinem ponitur, sicut hoc est quod de fermento supra diximus. Tale est etiam quod leo significat Christum, ubi dicitur: "Vicit leo de tribu Juda" (Apoc. V). Significat et diabolum, ubi scriptum est: "Adversarius vester diabolus tanquam leo rugiens circuit, quaerens quem devoret" (I Petr. V) Serpens in bono: "Estote astuti ut serpentes" (Matth. X). In malo autem: "Serpens Evam seduxit astutia sua" (II Cor. XII). In bono, panis: "Ego sum panis vivus, qui de coelo descendi" (Joan. VI). In malo, panis: "Panis occultus libenter editur" (Prov. IX). Sic et alia plurima. Et haec quidem quae commemoravi, minime dubiam significationem gerunt, quia exempli gratia non nisi manifesta commemorari debuerunt. Sunt autem quae incertum est in quam partem accipi debeant, sicut, "Calix in manu Domini vini meri plenus est misto" (Psal. LXXIV). Incertum est enim utrum iram Domini significet non usque ad novissimam poenam, id est usque ad faecem; an potius gratiam Scripturarum a Judaeis ad gentem transeuntem, quia "inclinavit ex hoc in hoc," remanentibus apud Judaeos observationibus quas carnaliter sapiunt, quia "faex ejus non est exinanita." Cum vero res eadem non in contraria, sed tamen in significatione ponitur diversa, illud est in exemplo, quod aqua et populum significat, sicut in Apocalypsi legimus; et Spiritum sanctum, unde est illud: "Flumina de ventre ejus fluent aquae vivae" (Joan. VII), et si quid aliud atque aliud, pro locis in quibus ponitur, aqua significare intelligitur. Ubi autem apertius ponuntur, ibi discendum est quomodo in locis intelligatur obscuris. Neque enim melius potest intelligi quod dictum est Deo, "Apprehende arma et scutum, et exsurge in adjutorium mihi" (Psal. XXXIV), quam ex hoc loco ubi legitur: "Domine, ut scuto bonae voluntatis tuae coronasti nos" (Psal. V.)

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 14