Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 31

Caput 31

De triplici genere locutionis, quod Romani doctor eloquii ita distinxit

CAPUT XXXII. De triplici genere locutionis, quod Romani doctor eloquii ita distinxit.

Ad haec enim tria, id est, ut doceat, ut delectet, ut flectet, etiam illa tria videtur pertinere voluisse idem ipse Romani auctor eloquii, cum itidem dicit: Is erit igitur eloqueas, qui poterit parva submisse, modica temperate, magna granditer dicere: tanquam si adderet illa etiam tria, et sic explicaret unam eamdemque sententiam dicens: Is erit ergo eloquens, qui ut doceat, poterit parva submisse; ut delectet, modica temperate: ut flectat, magna dicere granditer. Haec autem tria ab eo dicta, in causis forensibus possunt ostendi; non autem hic, hoc est, in ecclesiasticis quaestionibus, in quibus hujus, quem volumus informare, sermo versatur. In illis enim ea parva dicuutur, ubi de rebus pecuniariis judicandum est; ea magna, ubi de salute ac capite hominum; ea vero ubi nihil judicandum est nihilque agitur ut agat sive discernat, sed tantummodo ut delectetur auditor, inter utrumque quasi media, et ob hoc modica, hoc est moderata dixerunt: modicis enim modis nomen posuit; nam modica pro parvis abusive, non proprie dicimus. In istis autem nostris, quandoquidem omnia, maxime quae de loco superiore dicimus populis, ad hominum salutem, nec temporariam, sed aeternam referre debemus, ubi etiam cavendus est aeternus interitus, omnia sunt magna quae dicimus; usque adeo, ut nec de ipsis pecuniariis rebus vel acquirendis vel amittendis, parva videri debeant, quae doctor ecclesiasticus dicit, sive sit illa magna, sive parva pecunia. Neque enim parva est justitia, quam profecto et parva pecunia custodire debemus, dicente Domino: "Qui in minimo fidelis est, et in magno fidelis est" (Luc. XVI). Quod ergo minimum est, minimum est; sed in minimo fidelem esse, magnum est.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 31