Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 33

Caput 33

Quando submisso genere, et quando temperato, quandoque grandi utendum sit

CAPUT XXXIII. Quando submisso genere, et quando temperato, quandoque grandi utendum sit.

Attamen cum doctor iste debeat rerum dictor esse magnarum, non semper eas debet granditer dicere, sed submisse, cum aliquid docetur; temperate, cum aliquid vituperatur sive laudatur. Cum vero aliquid agendum est, et ad eos loquimur qui hoc agere debent, nec tamen volunt, tunc ea quae magna sunt, dicenda sunt granditer, et ad flectendos animos congruenter. Et aliquando de una eademque re magna et submisse dicitur, si docetur; et temperate si praedicatur; et granditer si aversus inde animus ut convertatur impellitur. Quid enim Deo ipso majus est? Nunquid ideo non dicitur? Aut qui docet unitatem Trinitatis, debet nisi submissa disputatione agere, ut res ad dignoscendum difficilis, quantum datur, possit intelligi? Nunquid hic ornamenta et non documenta quaeruntur? Nunquid ut aliquid agat est flectendus auditor, et non ut discat potius instruendus? Porro cum laudatur Deus sive de ipso, sive de operibus suis, quanta facies pulchrae ac splendidae dictionis suboritur ei qui potest quantum potest laudare, quem nemo convenienter laudat, nemo quomodocunque laudat! At si non colatur, aut cum illo vel etiam pro illo colantur idola, sive daemonia, sive quaecunque creatura, quantum hoc malum sit, atque ut ab hoc avertantur homines, debet utique granditer dici.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 33