Text List

Distinctio 10

Liber I, Distinctio 10 [Aarau Transcription]

Utrum in divinis sint plures modis procedendi quam duo

Quaeritur utrum in divinis sint plures modi procedendi quam duo Responsio non quia sola relatio in divinis distinguit hanc autem relationem oportet esse originis determinatam habentem perfectionem alicuius dignitatis et sine hiis his non fit distinctio personae hiis autem servatis non potest esse processio nisi per modum naturae vel voluntatis

Utrum spiritus sanctus procedat ut amore patris et filii

Responsio spiritus sanctus procedat ut amore patris et filii Responsio sic secundum Ieromum et augustinum in littera quia bonum increatum dicitur diffundit se sicut et bonum creatum scilicet per modum naturae et voluntatis et iterum pater et filius secundum quod sunt distinctae personae non sunt sine amore Ille autem non potest esse accidens ergo substantia

utrum spiritus sanctus sit caritas sive amor proprie vel appropriate tantum

Utrum spiritus sanctus sit caritas sive amore proprie vel appropriate tantum Responsio Triplex amor est in divinis scilicet essentialis quo unum sunt naturaliter se diligendo notionalis quo unum sunt in spirando qui est communis spiratio personalis quo convertuntur in amore spirato scilicet spiritu sancto primus intellectualiter cum dicitur Pater diligit se filius diligit se etc et hic communis est tribus secundis cum dicitur pater et ilius diligunt se spiritu sancto et tantum est est in patre et filio tertius cum dicitur spiritus sanctus amore est et hic proprius est spiritui sancto immo ipse est spiritus sanctus primus nullo appropriatur ei propter maiorem similitudinem secundus autem non appropriatur ei hoc habentur hinc inde ab augustino in littera

Utrum procedat a patre in filium et econverso

Utrum procedat a patre in filium et econverso Responsio sic scilicet secundum quod aliquid dicitur procedere in aliud tamquam in obiectum seu termen actionis quia sic obiectum nihil recipit ab operante Unde Jeromus in littera quod est dilectio quam habet pater in filium et filius in patrem Quidam tamen nolunt hoc concedere quia non invenitur expressum Secundum autem quod dicitur aliquid procedere in aliud tamquam in subiectum sic neu trum verum est

Utrum Spiritus Sanctus sit unio sive nexus patris et filii

Utrum spiritus sanctus sit unio sive nexus patris et filii Responsio sic et hoc habet ex modo procedendi quia procedit ut amore ex ipsa autem processione habet quod est subsistens persona propter oppositum relationis

Quare tertiae personae appropriatur hoc nomen spiritus sanctus

Quare tertiae personae appropriatur hoc nomen spiritus sanctus Responsio prout est o?o sic toti trinitati convenit sed prout est quasi una dicto sic usu ecclesiae appropriatur spiritui sancto propter modum amoris procedendi qui spiritualis est generatio autem in nobis corporalis Item a mor nos spirituales facit

PrevBack to TopNext