Text List

Distinctio 12

Liber I, Distinctio 12 [Aarau Transcription]

Utrum Spiritus Sanctus prius procedat a Patre quam a Filio

Quaeritur utrum spiritus sanctus prius procedat a patre quam a filio Responsio non secundum augustinus in littera quia in aeternitate non est prius et posterius

Utrum plenius procedat ab uno quam ab alio

Utrum plenius procedat ab uno quam ab alio Responsio in littera quod non quia quamvis filius virtutem spirativam habeat a patre tamen eandem habet quam pater

Utrum aeque immediate procedat ab utroque

utrum aeque immediate procedat ab utroque Responsio sic respiciendo ad principium quo spirant similiter respiciendo ad ipsos spirantes sed nihilominus etiam mediate et immediate procedit a patre ut dicit Rychi quia filius a patre habet quod spirat

Utrum eadem virtus spirativa quae est in eis sit etiam in Spiritu Sancto

Utrum eadem virtus spirativa quae est in eis sit etiam in spiritu sancto Responsio potentia spirandi tripliciter potest accipi quia gerundium potest sumi vel a verbo activo vel passivo vel impersonali primo modo est in patre et filio tantum secundum modo in spiritu sancto tantum tertio modo est in tribus convenienter personis quia sic idem est quod potentia per quam fit spiratio non tamen propter hoc tres spirant vel spirantur sed duo spirant et unus spiratur

PrevBack to TopNext