Text List

Distinctio 13

Liber I, Distinctio 13 [Aarau Transcription]

Utrum processio sit in divinis

Queritur utrum processio sit in divinis Responsio sic quae scilicet est processio initialis ut principiam a principio ut lineae a puncto localis autem processio vel causalis non est ibi proprie sed tran s sumptive scilicet quo ad determinationem et distinctionem originis non quo ad diversitatem essentiae

Utrum procedere sit proprium Spiritui Sancto

utrum procedere sit proprium spiritui sancto Responsio secundum rationem consequentiae est etiam ad generationem filii quia tantum dicit emanationem ab altero appropriatur tamen spiritui sancto hoc nomen quia processio spiritus sancti non addit spiritualem differentiam processionis nobis notam supra processionem convenienter dictam sicut facit processio filii Exemplum habemus de accidente sibi et proprio et similiter de proprio et diffinitione

utrum realiter diversae sint processiones generatio et processio

utrum realiter diversae sint processiones generatio et processio Responsio sic quia diversa supposita secunda rem constituunt Sed quidam dicunt quod differunt se ipsis sicut pri?ae dicere ut rationale et irrationale Alii autem quod per supposita et formas suppositorum in quantum principia actuum ut generatio ab uno solo et per formam propriam processio a duobus et per formam communem concordando utrumque dicit quod differunt se ipsis formaliter quia diversas habent rationes reales sed non se ipsis originaliter sed penes suppositas formas a quibus hii actus egrediuntur scilicet paternitatem et communem spirationem

Utrum processio Spiritus Sancti possit dici generatio

utrum processio spiritus sancti possit dici generatio Responsio secundum augustinum in littera quod non quia haec processio dividitur contra generationem quia generatio est emanatio pro modum naturae processio per modum voluntatis

Utrum Spiritus Sanctus possit dici ingenitus

utrum spiritus sanctus possit dici ingenitus Responsio Ingenitum poteset accipi privarem et sic non cadit in divinis vel negative et hoc dupliciter vel negatione in genere aliquo determinato quae relinquit aliquid et tollit esset ab alio per generationem solum et sic convenit spiritui sancto et sic dicit eum Ieromus in littera ingenitum vel negatione extra gradus quae tollit esse ab alio simpliciter sic tantum pater ingenitus et sic augustinus in littera dicit spiritum sanctum nec genitum nec ingenitum debere dici

Utrum ingenitum dicat aliquam notionem in Spiritu Sancto

utrum ingenitum dicat aliquam notionem in spiritu sancto Responsio Notio dicitur id quod est principium innotescendi persona ad notionem g?itur tria requiruntur primum quod sit proprietas aliquam determinata quia generale non distinguit Secundum quod sit proprietas regula quia sola relatio originis distinguit in divinis tertium quod sit proprietas ad dignitatem aliquam pertinens quia ergo esse ab alio non per generationem nullam dignitatem importat sic autem dicitur ingenitus de spiritu sancto ideo nulla notio ponit in eo

PrevBack to TopNext