Text List

How to Cite

Questio de latitudine creabilium specierum

Utrum in latitudine creabilium specierum sit dare summam citra Deum
1

Utrum in latitudine creabilium specierum sit dare summam citra deum

2

arguitur quod sic quia in latitudine creatarum specierum est dare summam citra deum igitur in latitudine etc

3

consequentia tenet ex hoc quia deus non est minus potens respectu creabilium specierum quam respectu creatarum de facto alias oporteret dicere quod respectu aliquarum creatarum deus esset minus potens quam respectu aliarum et antecedens patet quia angelica species est summa de facto citra genus super substantie Similiter in latitudine specierum accidentis est dare summam de facto citra genus substantie

4

Oppositum arguitur quia cum deus sit infinite perfectionis et processus in gradibus specificis est secundum imitabilitatem divinam sed deus non potest imitari tante ab aliqua creatura quin potest perfectius imitari et sic in infinitum igitur questio falsa

5

pro responsione ad questionem premitto 4or suppositiones deinde ponam conclusiones cum corolariis ad quesitum responsivas prima suppositio est ista Omnis excessus est formaliter uel virtualiter divisibilis patet ista quia alias non haberet rationem excessus nisi haberet rationem quantitatis

6

2a suppositio Quod infinite sunt uel possunt esse denominationes essentiales diversarum rationum patet ista in speciebus numerorum quiaue vadunt in infinitum

7

3a suppositio Quod quamvis differentia rerum specifica a priori teneat se a parte dei non tamen oritur ex distinctione rationum ydealium in eodem Patet quia non est unum a priori differentia talis possit haberi nisi ex parte prime cause / 2a pars patet quia non est distinctio rerum ydealium in deo

8

4a suppositio Quod quelibet essentialium perfectionum est in infinitum secundum magis uel minus comunicabilis patet quia quod suscipit magis et minus infinite suscipit augmentative uel diminutive

9

Quamvis tota latitudo creabilium specierum substantie et accidentis sit terminabilis exclusive neutra tamen est terminabilis ultimate inclusiue probatur illa conclusio quia latitudo speciei accidentis terminatur exclusiue ad totum genus substantiae infra quod est perfectionaliter similiter totalis latitudo creabilium specierum substantie exclusive terminatur ad deum igitur prima pars conclusionis vera 2a pars probatur patet ex suppositionibus premissis quia quelibet species utriusque latitudinis excedit vel exceditur divisibiliter respectu terminorum exclusivorum igitur inter quamcumque speciem creabilem et deum potest esse species media et ita inter quamlibet vel non gradum perfectionis simpliciter

10

primum corrolarium Quod quamvis sint extreme species accidentis et substantie de facto non tamen de possibili absoluto

11

2m corrolarium quod totalis latitudo creabilium specierum habet se per modum continui patet quia inter quaslibet duas species ex prima suppositione possunt esse infinite medie

12

3m correlarium Quamvis deus sciat supremam et infinitam speciem de facto nesciret tamen supremam creabilem

13

4m corrolarium licet a deo quelibet species creabilis possit poni in esse tamen non sit latitudo specierum creabilium totalis

14

Quamvis in infinitum perfectam speciem deus potest ad extra producere nulla tamen est vel esse potest species creata infinita simpliciter prima pars patet ex prima conclusione et corolariis 2a pars patet quia alias potest esse creatura omniquaque infinita

15

Corrolarium primum Quamvis qualibet specie creabili data deus potest in infinitum perfectiorem producere quelibet tamen species creabilis respectu dei est in infinitum modice perfectionis

16

// 2m corollarium Quamvis quelibet creabilis species in infinitum distaret a perfectione dei tamen una est et dicitur essentialiter perfectior alia

17

// 3m corollarium Quantum evidenter ex subordinatione causarum potest argui una prima causa ita ex subordinatione essentialium perfectionum potest argui una perfectio summa

18

// 4m corollarium Quod deus potest se plus ad extrema communicare durative quam perfective quia potest producere rem infinite durationis simpliciter et non perfectionis simpliciter

19

Quamvis omni accidentium species sint perfective subiectorum suorum tamen subiective perfectiones determinant sibi proportionaliter accidentium species nobiliores prima pars patet quia generaliter actus est perfectius potentie subiective igitur 2a pars patet quia nobiliorium perfectibilium sunt perfectiones nobiliores accidentales

20

//corollarium primum Quod ex nobilitate specierum substantie arguitur nobilitas specierum accidentis

21

// 2m si deus esset capax et accidentis subiective ipsum esset nobilius omni accidente creature communicabili

22

// 3m corollarium quod sequitur ex tota positione Quod questio est falsa simpliciter ut proponitur

Back to Top