Text List

I, P. 1, Inq. 1, Tract. 1, Q. 3, c. 1

I, Pars 1, Inq. 1, Tract. 1, Q. 3, C. 1

QUOMODO SIT SIMPLICITAS DIVINAE SUBSTANTIAE

Ad primum arguet aliquis hoc modo: 1. In divino esse est ponere esse distinctum et indistinctum; ergo in eo est differentia; non ergo simplicitas. — Maior patet: quia in Deo est esse essentiale, et istud est indistinctum; et esse personale, et istud est distinctum.

2. Item, in Deo est unitas substantiae et pluralitas personarum; ergo in eo est disparatio; ergo non est in eo omnimoda simplicitas.

3. Item, in Patre sunt duo, quorum unum non est alterum, scilicet innascibilitas et paternitas; ergo in eo est compositio et non omnimoda simplicitas.

4. Item, in Deo est esse communicabile, sicut est esse substantiale, et esse incommunicabile, sicut esse personale; non ergo omnimoda simplicitas, cum hoc non sit illud.

5. Item, impossibile est quod divina essentia comprehendatur vel tota videatur; sed si aliquod simplex videtur, videtur secundum totum, quia simplex non habet partem et partem: unde si punctus videtur, videtur secundum totum vel totus; ergo divina essentia non est simplex. — Maiorem propositionem supponimus: si enim tota videretur, comprehenderetur; sed hoc est impossibile, sicut supponimus ad praesens.

Solutio: Dicimus quod divina essentia est simplex omnimoda simplicitate, ita quod non est in ea compositio essentialis nec accidentalis. Omne, enim compositum potest intelligi non esse, quia potest intelligi resolubile; sed divina essentia non potest intelligi non esse, ideo nec composita esse. — Item, ubi est compositio, est dependentia et indigentia compositi a componentibus, quia omne compositum componentibus indiget, sicut habetur in libro De regulis fidei ; et ideo repugnat quod Deus sit Creator omnium et compositus.

[Ad obiecta]: Ad rationes ergo in contrarium dicendum, secundum Boethium, in libro De Trinitate, qui dicit: "Non dici potest praedicationem relativam quidquam rei, de qua dicitur, secundum se adderevel minuere. vel mutare, quae tota non in eo quod est esse consistit, sed in eo quod est in comparatione alio modo se habere, nec Semper ad aliud, sed aliquotiens ad idem. Age enim: Stet quisquam; ei ergo si accedam dexter, erit ille sinister ad me comparatus, non quod ille sinister sit, sed quod ego dexter accesserim. Rursus ego accedo sinister, item ille fitdexter, non quod ita sitper se dexter, velut albus vel longus, sed quod, me accedente, fitdexter, atque id quod est, a me et ex me est, minime vero ex se. Quarequae secundum rei alicuius, in eo quod ipsa est, proprietatem, non faciunt praedicationem, nihilalternare vel mutare [queunt] nullamqueomnino variare essentiam". Ex quo patet quod relatio nihil addit vel mutat vel minuit. Secundum hoc dicendum quod in divino esse est esse substantiae et esse relationis; et esse substantiae dicitur essentialiter, esse vero relationis personaliter. Unde Boethius: "Substantia continet unitatem, relatio multiplicat Trinitatem". Quamvis ergo in Deo intelligamus unitatem substantiae et multitudinem personarum — quae quidem est secundum relationem, relatio autem non addit ad unitatem nec mutat, et maxime in Deo —- non est ulla compositio in ipso, cum nihil addat in eo.

1. Secundum hoc dicendum ad primum quod non secundum idem dicitur esse distinctum et indistinctum in Deo; immo esse indistinctum dicitur secundum substantiam, distinctum secundum relationem, quod solum dicit existentiae modum et nihil addit ad substantiam. -— Similiter est dicendum ad illam rationem, qua obicitur de esse communicabili- et incommunicabili.

2. Ad aliud dicendum quod si pluralitas illa esset in genere unitatis illius, bene sequeretur ratio, sed non est ita. Et est exemplum de puncto, qui est principium et finis respectu linearum diversarum: potest enim esse principium unius lineae et terminus alterius, vel finis et principium alterius; idem dico secundum substantiam ; sed constat quod ex iis nihil detrahitur suae simplicitati nec ex hoc est ei aliquid additum. Sic nec perit simplicitas in Deo propter pluralitatem personarum, quia ex hoc nihil est sibi additum; unde cum dicitur in Deo persona et substantia, non est per hoc nomen persona additio ad divinam substantiam facta. -— Similiter posset obici: In persona Patris est natura divina vel essentia et personalitas; ergo hoc et hoc; ergo compositio. Dicendum quod istud sequeretur, si personalitas diceret in Patre aliquid secundum substantiam vel accidens, quod adderet ad esse; sed solum dicit aliquid secundum relationem, quae nihil addit ad esse.

3. Ad tertium quod obicitur in Patre sunt duo, quorum unum non est alterum: dicendum quod hoc est verum notionaliter unum non est alterum ; et sic nihil additur ad esse. Unde haec habitudo non est illa, quia innascibilitas dicit quod non est ens ab alio, paternitas dicit quod est ens a quo est alius; unde ibi est numerus habitudinis solum et non substantiae. Sicut punctus habet habitudinem ad hanc lineam et ad illam aliam, et haec habitudo non est illa; manet tamen punctus in simplicitate essentiae suae.

4. Ad quartum solutum est.

5. Ad quintum concedendum, secundum Augustinum, quod divina essentia non comprehenditur, cum tota videtur ab animabus sanctis et angelis. Unde bene sequitur quod, si aliquid est simplex, quod videtur totum; sed ex hoc non sequitur quod comprehendatur. Nam simplex potest videri totum et non secundum totum vel totum et secundum totum. Si videtur totum et secundum totum, sequitur quod comprehendatur: et hoc modo non potest videri Deus, ut scilicet videatur totus et secundum totum, tamen totus bene videtur. Et est exemplum hic de puncto: video enim punctum totum, quia non habet partem et partem ; sed non secundum totum ipsum video, quia non video ipsum secundum totam suam potentiam et virtutem. Unde ponatur quod ab hoc puncto exeant etiam plures lineae: possum dicere de qualibet illarum linearum quod tangit punctum totum, sed non tangit secundum totum, hoc est secundum totam habitudinem ipsius puncti. Sic dicendum quod Deus totus videbitur, non tamen secundum totum, hoc est secundum omnem modum suae virtutis et infinitatis; nec propter hoc sequitur quod habeat partem et partem, sicut nec de puncto.

PrevBack to TopNext