I, P. 1, Inq. 1, Tract. 1, Q. 3, c. 2
I, Pars 1, Inq. 1, Tract. 1, Q. 3, C. 2
QUOMODO DIVINAE ESSENTIAE SIT SIMPLICITAS SUMMA.
Ad quod sic obicitur: 1. Maior est indifferentia ubi est unitas essentiae et personae quam ubi est unitas in essentia et distinctio in persona vel e converso. Si ergo divina essentia in summo est simplex, et simplicitas sequitur inditferentiam, intelligetur in ea unitas essentiae et personae; sed hoc est falsum, immo solum unitas essentiae et distinctio personae; ergo non est simplex in summo simplicitatis.
2. Item, non est idem dicere Pater est Deus et Pater est Pater: non enim quo est Deus, eo est Pater, immo deitate est Deus et paternitate est Pater, et non paternitate est Deus vel deitate Pater; ergo alio est Deus et alio est Pater ; ergo in Deo invenitur numerus; non ergo summa simplicitas.
3. Item, quaedam dicuntur de Deo secundum substantiam, ut Deus, omnipotens, iustus et huiusmodi; quaedam secundum relationem, sicut quae dicuntur de Deo personaliter, ut cum dico Deus est Pater. Aut ergo substantia et relatio distinguuntur in Deo secundum rem aut secundum intellectum solum. Si secundum intellectum solum: ergo solus intellectus faceret Trinitatem hanc, scilicet Patrem et Filium et Spiritum Sanctum, esse tres, si non esset ibi rei distinctio. Si secundum rem distinguuntur: ergo est ibi differentia substantiae et relationis. Ergo non est in Deo accipere terminum simplicitatis.
Contra: a. Nos videmus in puncto differentes habitudines; non tamen hoc ponit aliquam compositionem in puncto, immo ex eo quod simplex est, convenit ei quod habeat plures habitudines. Quamvis ergo similiter ponatur in Deo differentia habitudinum personalium, non tamen hoc detrahit simplicitati eius; et ita vere simplex est.
Solutio: Dicendum quod est unitas essentialis et personalis ; similiter est differentia essentialis opposita unitati essentiali, et differentia personalis sive multiplicitas opposita unitati personali; sed diversitas essentialis non opponitur personali unitati neci unitas essentialis differentiae personali. Unde Richardus de S, Victore: "Sicut esse substantialiter aliud et aliud non tollit ubique unitatem personae, sic esse personaliter alium et alium non scindit ubique unitatem substantiae". Exemplum in homine: nec pluralitas substantiarum ibi dividit unitatem personae. Nec pluralitas personarum hic dissolvit unitatem substantiae.
[Ad obiecta]: 1. Ad primum ergo dicendum quod prima propositio est falsa: nam unitas dicitur maior, quia simplicior et quia virtuosior; posita autem unitate personali cum unitate essentiali, minor erit unitas et simplicitas in virtute, quam si ponatur cum differentia personali, quia simplicissima et maxima unitas est quae habet esse in pluribus non multiplicata, sicut probabitur infra. Quanto enim aliquid est magis unum in simplicitate essentiae, tanto maius est in virtute ; et ideo summa unitas vel simplicitas ponit pluralitatem: aliter non esset simplex in summo simplicitatis. Exemplum de puncto sicut supra.
2. Ad secundam rationem dicendum quod non sequitur: non eo quo est Deus, est Pater, ergo alio et alio. Si enim paternitas non esset deitas vel Pater deitas, bene procederet ratio; sed paternitas est deitas, et Pater est Deus, et Pater est deitas: Pater enim dicit habitudinem illam qua Deus est ens a quo alius per generationem; haec autem habitudo non connumeratur cum essentia, nec etiam aliquid addit essentiae, et ita non est causa compositionis aliquo modo circa essentiam.
3. Ad tertium dicendum, supposito quod inira declarabitur, quod divinum esse est unum idem esse habitum secundum rationem ordinis seu originis. Intelligitur enim divinum esse, quod est habitum a Patre non ab alio nec per generationem nec per processionem, a quo idem esse est habitum a Filio per generationem, et illud idem habitum a Spiritu Sancto per processionem ab utroque. Et hoc modo est non solum secundum acceptionem nostri intellectus, sed etiam secundum ipsam rem. Necessario ergo est ibi quod est identitatis substantiae et quod est habitudinis secundum rationem originis seu principii ad id quod est de principio. Ex illa ergo parte, qua intelligitur identitas, sumetur velut praedicamentum substantiae in enuntiatione divinorum; ex illa vero parte, qua est habitudo et pluralitas, praedicamentum relationis. Nec tamen hoc detrahit summae simplicitati, sicut ex praedictis manifestum est et plenius declarabitur.
On this page