Text List

I, P. 1, Inq. 1, Tract. 2, Q. 2, c. 2

I, Pars 1, Inq. 1, Tract. 2, Q. 2, C. 2

DE DIFFERENTIA COMPREHENSIONIS IN PATRIA

Secundo quaeritur de differentia comprehensionis divinae essentiae in patria.

1. Cum enim Deus in gloria sit simplex et impartibilis secundum omnem modum, ergo quilibet videbit ipsum totum, non plus unus quam alius.

2. Item, cum impartibilis sit, ergo una creatura non magis erit in participatione eius quam alia, immo quaelibet totum participabit; ergo nihil est dictu quod unus plus participabit in patria de bonitate divina quam alius.

3. Item, duplex distinguitur Theologia, scilicet mystica et parabolica. Mystica est qua Deus cognoscitur per similitudines rerum spiritualium, sicut dicitur quod Deus est sapiens, benignus. Parabolica est qua Deus cognoscitur per similitudines acceptas a rebus corporalibus. Sed nec mystice nec parabolice videbitur Deus in patria, quia se ipso videbitur, non per similitudinem; sed ex similitudine venit quod plus cognoscit unus quam alius; ergo, cum removeatur similitudo, videbitur in sui praesentia, et ita aequaliter ab omnibus.

Solutio: Dicendum quod diversitas visionis ex triplici causa provenit, scilicet ex parte rei visae et ex parte medii videndi et ex parte videntis. Ex parte rei visae provenit diversitas visionis: sicut dicimus quod aliter videtur lucidum, aliter tenebrosum. Ex parte medii videndi provenit: sicut aliter videtur res mediante vitro rubeo, aliter mediante vitro albo. Ex parte videntis : quia aliter videt oculus acutus quam oculus obtusus.

Dicendum ergo quod diversitas visionis Dei nec hic nec in patria provenit ex prima causa, immo ipse, quantum est de se, ab omnibus videtur aequaliter, quia omnibus aequaliter se offert. Ex secunda vero et tertia provenit hic diversitas, quia aliter videtur Deus hic in via per istas similitudines et aliter per illas; similiter videtur hic aliter ab uno et aliter ab alio. In gloria autem diversitas visionis eius nec erit ex parte rei visae nec ex parte medii videndi — quia non videbitur per similitudines aliquas, sed videbitur per se et in se -— sed solum erit ibi diversitas ex parte videntis: sicut enim dicit Boethius: "Omne quod apprehenditur est in apprehendente per modum rei apprehendentis et non per modum rei apprehensae". Quia ergo in gloria erit differentia intellectuum apprehendendum, erit et differentia apprehensionum. Exemplum autem patet in luce. Luce enim manente eadem, non intensa, unus oculus, secundum quod est perspicacior, plus de ea videt quam alius: sic luce divina manente eadem et in eadem dispositione ad res, quantum est de se, ille intellectus, qui erit perspicacior per gloriam, plus de ipsa percipiet quam alius minus perspicax. Sicut "enim stella differt a stella in claritate", sic corpora glorificata different in claritate ; ita etiam animae different in claritate in gloria. Et ita, licet divina essentia sit simplex et impartibilis, tamen est differentia visionum ex parte videntis, non ex parte sui.

[Ad obiecta.]: 2. Ad illud quod obicitur de participatione: dicendum quod non dicitur divina essentia participabilis, quia trahatur in partem, sed participatio ista refertur ad effectum, scilicet illustrationis, secundum quem dicitur differens participatio. Differentia autem istius participationis est ex parte participandum, non ex parte Dei, quia sicut dicit Philosophus, in libro De causis: "Causa prima se habet ad res omnes secundum dispositionem unam; non tamen omnes res secundum dispositionem unam ab ipsa recipiunt influentiam". Sicut idem radius secundum dispositionem unam, quantum est de se, se habet ad materias: non tamen materiae eodem modo se habent ad receptionem radii illius lucis, immo quaedam materia liquescit ex eius receptione et quaedam condensatur, et ita haec diversitas effectuum est ex parte recipientium ; sic est in receptione radii divinae lucis. Et sicut aer purior aliter recipit lucem quam aer tenebrosior, sic est hic.

3. Et per hoc patet solutio ad cetera.

PrevBack to TopNext