Text List

I, P. 1, Inq. 1, Tract. 2, Q. 2, c. 1

I, Pars 1, Inq. 1, Tract. 2, Q. 2, C. 1

UTRUM DIVINA ESSENTIA SIT COMPREHENSIBILIS VEL INCOMPREHENSIBILIS

Quantum ad primum sic obicitur: a. Ierem. 32, 19: "Magnus consilio, incomprehensibilis cogitatu", et loquitur de Deo; sed dicendo Deum dico divinam essentiam, quia dico ipsum sine notione personali; et sic loquitur; ergo divina essentia est incomprehensibilis.

b. Item, Damescenus: "Infinitus est Deus et incomprehensibilis".

c. Item, Augustinus, in libro De videndo Deo, ponit auctoritatem Ambrosii dicens: "Plenitudinem divinitatis eius nemo aspexit, nemo mente aut oculis comprehendit".

d. Item, communis animi conceptio est quod finitum non potest comprehendere infinitum. Ergo, cum intellectus humanus sit finitus, divina essentia infinita, ut visum est, est ergo incomprehensibilis ab intellectu humano.

Contra: 1. Multiplex est cognitio de Deo: est enim cognoscere de Deo quia est, quid est, sicut est, quantus est. Cognitio prima, secunda et tertia non ponunt comprehensibilitatem, sed quarta, scilicet qua cognoscitur quantus est, ponit comprehensibilitatem; sed creatura potest cognoscere quantus est; ergo potest ipsum comprehendere; ergo est comprehensibilis. — Minor patet, Rom. l,20: Invisibilia Dei. Glossa: "Tam pulcra astra condidit, ut ex magnitudine eorum quantus esset posset cognosci".

2. Item, Philipp. 3,12: "Sequor, si quo modo comprehendam, in quo et comprehensus sum". Glossa interlinearis: "Si aliquo modo potero perfecte cognoscere Christum, qui est summa beatitudo". Intendebat ergo Apostolus quod posset Christum comprehendere; sed non sequeretur, nisi esset possibile; non esset autem hoc possibile, nisi totam divinitatem comprehenderet; ergo est comprehensibilis. — Item, ibidem super illud: "In quo et comprehensus sum", Glossa: "Ut scilicet videam eum sicut est, sicut ipse me videt sicut sum" ; sed constat quod ipse Christus videbat Apostolum per comprehensionem; ergo Apostolus intendebat ipsum comprehendere.

3. Item, Eph. 3,18: "Ut possitis comprehendere cum omnibus sanctis, quae sit longitudo, latitudo, sublimitas et profundum", scilicet Dei longitudo, scilicet aeternitatis; latitudo, scilicet caritatis; sublimitas, scilicet maiestatis; profundum, scilicet sapientiae Dei. Et sequitur: "Ut impleamini in omnem plenitudinem Dei". Ergo vult quod sit comprehensibilis.

4. Item, I Cor. 2,10: "Spiritus scrutatur omnia, etiam profunda Dei", id est "facit nos scrutari" ; sed quod facit nos scrutari cognoscemus in patria; sed si omnia et etiam profunda Dei cognoscemus, ergo comprehendemus.

5. Item, Augustinus, in libro De anima et spiritu: "Anima, ad similitudinem "totius sapientiae facta, omnium similitudines in se gerit". Anima autem, quia est similitudo Dei, se utitur ut similitudine ad Deum cognoscendum; sed ipsa est similitudo totius sapientiae divinae, quae est ipse Deus; ergo potest se uti ut similitudine ad cognoscendam totam sapientiam, quae est Deus; ergo potest ipsum comprehendere.

Solutio: Dicendum quod potest appellari comprehensio cognitio intellectus apprehendentis sive adhaerentis veritati, vel potest appellari comprehensio cognitio intellectus includentis. Sumendo comprehensionem primo modo, dicendum quod Deus est comprehensibilis, quia intellectus noster adhaeret veritati quae Deus est; unde Sponsa in Canticis: "Tenui eum, non dimittam". Et haec comprehensio nihil aliud est quam quaedam apprehensio. Hoc modo loquitur Apostolus, cum dicit: "Sequor, si quo modo comprehendam", id est "si quo modo perfectepotero cognoscere Christum", et istud perfecte attenditur in adhaesione ad Deum. — Si dicatur comprehensio cognitio intellectus includentis: hoc modo facit Augustinus, in libro De videndo Deo, Ad Paulinam, differentiam inter comprehendere et videre dicens quod videre non ponit nisi praesentiam rei, comprehendere vero ponit totum in videndo includere, ita quod de re nihil lateat. Hoc modo impossibile est Deum comprehendi, quia impossibile est quod intellectus includat divinam essentiam; secundum enim Augustinum, illud solum comprehendere possumus "cuius fines circumspici possunt" ; illud autem impossibile est in Deo.

Sed obicitur: "Omne simplex, cum non habeat partem, cum attingitur, attingitur totum" ; cum vero attingitur totum, comprehenditur; cum ergo divina essentia intellectu humano attingatur aliquo modo, cum ipsa sit simplex, comprehendetur; ergo, si cognoscetur cognitione visionis, cognoscetur cognitione comprehensionis. - Respondeo quod non sequitur: attingitur totum, ergo comprehenditur. Comprehendere enim est secundum totam substantiam et virtutem et respectum rem comprehensam includere; attingere vero est totum ad totum coniungi, quamvis non secundum totum fiat inclusio. Verbi gratia: linea ducta ad centrum attingit ipsum centrum, nec tamen comprehendit, quia non omnem virtutem et respectum centri respicit; immo infiniti sunt respectus ipsius centri et virtus infinita ad lineas, quae possunt duci ab ipso et ad ipsum praeter respectum huius lineae, sed circumferentia sola ipsum centrum comprehendit. Secundum hunc modum est dicere quod intellectus creatus est velut quaedam linea ducta ad centrum, hoc est simplicitatem divinae substantiae, quae, secundum esse quod habet in creatura, intelligitur velut centrum habens virtualem positionem in creatura et simplicem; sed id quod habet esse in se, habet esse velut in circumferentia infinita, quae non habet principium nec finem, sed in infinitum excedens essendi modum in creatura, sicut circumferentia centrum. Propter quod dicit Trismegistus: "Deus est sphaera intelligibilis,cuius centrum est ubique, circumferentia nusquam".

[Ad obiecta]: Ad alias rationes respondendum.

1. Ad primum dicendum quod est cognitio de Deo per positionem, sicut cognitio de ipso quia est, et cognitio per privationem, sicut cognitio de Deo quid non est, sicut dicit Dionysius: "Contingit de Deo cognoscere nonquid est, sed quid non est". Cognitione ergo qua cognoscitur de Deo quid est non potest cognosci quantus est Deus; sed cognitione qua cognoscitur per privationem et abnegationem aliorum bene cognoscitur quantus est: bene enim cognoscimus quod maior est quam quaelibet creatura et quam omnes simul, sicut supra dictum est in Quaestione de cognitione Dei, an cognoscatur quantus sit.

2. Ad secundum dicendum quod loquitur Apostolus de comprehensione quae est secundum adhaesionem sive quae est idem quod apprehensio, et non de comprehensione quae est intellectus includentis. Et prima appellatur velut comprehensio manu, quia comprehensio manu non includit necessario totam rem; sic loquitur Apostolus: "Ut comprehendam", id est ut apprehendam et adhaeream etc. Secunda appellatur comprehensio visu, quia comprehensio visu non est nisi totam rem includat; unde ipsa est comprehensio per inclusionem, et non prima.

3. Ad tertium dicendum, secundum Augustinum, quod illud quod dicit Apostolus non intelligitur quod simus "plenus Deus", sed quod simus "pleni Deo" ; et dicimur "pleni Deo", quia intellectus noster secundum suam capacitatem impletur divinitate. Sed si ipsum comprehenderemus totum, aequaremur ei — quod est impossibile, quia cum sit infinitus, nihil ipsum comprehendit nisi ipse — ex hoc sequeretur, si ei aequaremur, quod essemus plenus Deus et quod in nos verteretur; quod est impossibile. Et propter hoc dicit Augustinus super illud: "Hanc plenitudinem Dei quidam in iis verbis sicintellexerunt, ut putarent nos hoc idem futuros quod Deus est, dicentes: si aliquid minus quam Deus habebimus et minores erimus, quomodo "implebimur in omnem plenitudinem Dei"? Sed quoniam implebimur, profecto erimus aequales". Et certe ex hoc sequeretur quod essemus Deus, quia nihil aequale Deo nisi Deus. Et propter hoc dicit: Detestandus est error iste: non enim sic implebuntur, "ut sint plenus Deus, sed ut perfecte" sint pleni Deo.

4. Ad quartum dicendum quod verum est quod Spiritus facit nos scrutari omnia, sed non secundum omnem virtutem; ideo non est comprehensio.

5. Ad quintum dicendum quod anima est ad imaginem totius sapientiae, hoc est perfecte et in genere; unde debet ibi sumi totius pro perfecte. — Ad aliud dicendum quod anima ad cognoscendum Deum utitur se ipsa ut similitudine, sed non sequitur quod comprehendat, quia totalitas similitudinis non attenditur quantum ad aequalitatem, sed quantum ad repraesentationem. Unde Augustinus, in libro 83 Quaestionum: "Ubi imago et similitudo, non continuo est aequalitas: ut in speculo est imago [hominis], quia de illoexpressa est; est etiam necessario similitudo, non tamen aequalitas, quia multa desunt imagini, quae insunt illi reide qua expressa est". Vel dicendum quod licet possit uti se ut similitudine ad cognoscendam divinam sapientiam totam, non tamen secundum totum, sicut superius dictum est de puncto et linea.

PrevBack to TopNext