I, P. 1, Inq. 1, Tract. 2, Q. 3, Tit. 2, c. 1
I, P. 1, Inq. 1, Tract. 2, Q. 3, Tit. 2, C. 1
AN DEUS SIT ALICUBI VEL NUSQUAM VEL IN SE IPSO
Quantum ad primum, scilicet an Deus sit alicubi sive in loco, sic obicitur: I. a. Cant. 5,17: "Quo abiit dilectus tuus" ? Gregorius: "Notandum quod Deus, qui ubique est, in loco est, sed localis non est" ; sed si in loco est, ergo alicubi est.
Contra: 1. Boethius, in libro De Trinitate: "Omnino in loco esse non potest qui ubique est" ; sed Deus ubique est; ergo non potest esse in aliquo loco; ergo nec alicubi.
2. Item, Anselmus, in Manologion: "In nullo loco aut tempore est, quia nullum locum aut tempus habet; nec in se recipit locorum distinctionem, ut hic vel ibi vel alicubi, neque temporum, ut nunc vel tunc vel aliquando". Ergo non est alicubi.
3. Item, non potest inveniri comparatio Dei ad creaturam ut ad locum; ergo non est in aliquo loco. —Maior patet: quia quidquid est in loco est in ipso velut contentum vel ut salvatum vel quietatum in ipso; sed Deus non est in re ut contentum in re, nec ut salvatum a re, nec etiam quietatur in re; ergo non potest esse in aliqua sicut in loco; ergo non est alicubi.
II. Sed tunc iuxta hoc obicitur: quoniam si non est dicere ipsum esse alicubi, ergo nusquam est. -— Si dicatur quod esse in loco est dupliciter: vel per definitionem, sicut spiritus sunt in loco, vel per circumscriptionem, sicut corpora: istis modis non est Deus in loco, tamen alio modo est in loco - sed tamen, quidquid dicatur, eo modo quo haec est falsa: Deus est alicubi, est haec vera: Deus est nusquam, quae est sua contradictoria. — Item, Boethius, in libro De Trinitate: "Ideo nusquam esse dicitur, quia ubique est". Ergo est nusquam.
a. Augustinus, Ad Dardanum: "Deus est ubique et in se ipso; ubique, quia nusquam est absens; in se ipso, quianon continetur ubi est praesens, tamquam sine ipsis esse non possit". Ergo Deus est in se ipso.
Contra: 1. Deus est ubique; sed hoc quod est esse ubique non est esse in se ipso; ergo est alibi quam in se ipso; ergo est extra se; non ergo in se ipso. — Si dicatur quod ly ubi—que non ponit alibi - contra: constat quod ubique dicit aggregationem locorum; sed constat quod haec aggregatio est in rebus creatis et non in Deo; ergo ponit alibi.
Solutio: Dicendum, secundum Boethium, in libro De Trinitate: " Deus est ubiqueita dici videtur non quod sit in omni loco, sed quod omnis locus ei adsit ad eum capiendum, cum ipse non capiatur in loco". Est ergo esse in loco multipliciter: ut dicatur esse in loco contineri a loco, vel esse in loco non deesse loco, sed ei esse praesentem et replere iocum. Primo modo non est Deus in loco; et hoc volunt dicere auctoritates ad istud positae, scilicet quod non sit in loco ut contentus a loco. Secundo modo est in loco, non tamen ut dicatur replere locum materialiter, sed virtualiter; secundum quod dicit Augustinus, Ad Dardanum, quod aliter dicitur sapientia replere sapientem et aqua vas. Eo modo quo sapientia replet sapientes, eo modo divina essentia replet loca: sapientia enim non maior est in maiore nec minor in minore. Sic Deus est in locis virtualiter et consummative, in hoc quod dat locis esse et virtutem qua repleantur.
[Ad obiecta]: I. 1. Ad primam rationem Boethii "omnino esse in loco non potest" etc.: si dicatur esse in loco contentive, verum est; si dicatur esse in loco per praesentiam, falsum est.
2. Ad Anselmi rationem dicendum quod ex illa auctoritate sequitur quod non sit in loco distinctive, ita quod sit in uno loco et non in alio; sed non sequitur ex hoc quod non sit in loco aliquo modo.
3. Ad tertium concedendum quod, secundum praedictas conditiones loci, non est Deus in loco. Sed praeter has est alia proprietas loci, secundum quam quidem habet rationem perfectibilis ab eo quod est in ipso, et secundum hanc Deus est in loco. Dicerentur enim loca vacua et imperfecta, nisi replerentur locato: et propter hoc locus dicit imperfectionem respectu locati; Deus autem perficit locum, dando ei virtutem qua continet et salvat: et sic est in eo, et non quia ab eo contineatur et salvetur; et sic replet repletione virtuali.
II. Ad aliud dicendum quod haec Deus est nusquam non est recipienda sine determinatione: negationes enim universaliores sunt affirmationibus; et propter hoc ex hac non solum videntur tolli a Deo aliae conditiones existendi in loco, immo etiam repletio, secundum quam dicitur esse in loco. Et propter hoc, ut concedatur, oportet addi Deus est nusquam circumscriptive vel contentive. Et in hoc sensu haec est falsa Deus est alicubi et non aliter; et in hoc sensu dicit Boethius: "Nusquam esse dicitur, quia ubique est".
III. Adultimum dicendum quod haec est vera Deus est in se ipso, et haec similiter Deus est ubique. Et ex una istarum vult Augustinus ostendere praesentiam Dei ad omnem locum, scilicet ex hac Deus est ubique, cum dicit: "Ubique est, quia nusquam est absens" ; resolvatur enim haec negatio nusquam est absens in affirmativam, sensus est: praesens est omni loco. Ex hac autem Deus est in se ipso removet omnem dependentiam eius a loco; et propter hoc dicit in se ipso, quia non continetur iis quibus est praesens; non enim dependet a loco, sed locus et mundus ab ipso.
1. Ad hoc quod obicitur quod est alibi quam in se ipso et ita extra se: dicendum quod alia ratione Deus est ubique et Deus est in se ipso: dicitur enim ens in se ipso, quia est per se ens, non indigens alio; unde non notatur hic habitudo eius ad rem aliam. Sed cum dicitur Deus est ubique notatur habitudo eius ad rem aliam, quae est habitudo replentis ad repletum, et non cum dicitur Deus est ens in se ipso. Ad hoc autem quod praedicta ratio procederet, scilicet quod esset alibi, oporteret quod uniformis modus essendi in utrobique notaretur; quod falsum est, et propter hoc nulla est illa ratio.
On this page