I, P. 1, Inq. 1, Tract. 2, Q. 3, Tit. 2, c. 2
I, P. 1, Inq. 1, Tract. 2, Q. 3, Tit. 2, C. 2
AN DIVINA ESSENTIA SIT UBIQUE.
Ad quod sic: a. Anselmus: "Omne quod clauditur aliquatenus loco vel tempore minus est quam quod nulla lex loci vel temporis coercet. Quoniam ergo maius te nihil est, nullus locus aut tempus te cohibet, sed ubique et semper es. Quodquia de te solo dici potest, itasolus incircumscriptus es et aeternus". Et loquitur ad Deum. Deus ergo ubique est.
b. Item, Ioannes Damascenus, in I libro: "Sive secundum bonitatem sive secundum virtutem sive secundum sapientiam sive secundum tempus sive secundum locum deficiat a perfectione, nequaquam erit Deus". Non ergo deficit a perfectione secundum locum; sed perfectio secundum locum est esse ubique; ergo Deus est ubique.
c. Item, quod est nobilitatis in esse Deo est tribuendum et quod ignobilitatis removendum; sed in creaturis videmus quod ignobilitatis est in esse singularis quod est hic et non alibi; in esse autem universalis nobilitatis quod ipsum est ubique suorum singularium ; ergo esse ubique Deo est attribuendum.
Contra: 1. Nobilior est virtus, quae potest conservare rem existens in illa re et absens ab illa, quam quae non potest conservare rem nisi existens in illa; sed quod est nobilitatis in conservante et regente Deo attribuendum est; ergo regit et conservat Deus aliquam creaturam absens et non existens in illa; ergo non est ubique.
2. Item, est substantia in Deo et virtus et actio qua agit: sed haec sunt eadem; sed Deus secundum suam actionem se habet ad aliquas creaturas mediate, quia Deus creat immediate naturas, et postea naturae agunt et producunt ex virtutibus sibi datis a divina bonitate ; ergo invenitur creatura mediate se habens ad divinam actionem, ita quod non est in ea actio divina nisi mediate; ergo et similiter divina essentia; ergo est non existens in aliqua creatura.
Solutio: Dicendum quod ubique dicit quamdam summam multitudinis omnium ubi ; haec autem summa multitudinis potest intelligi secundum distinctionem vel secundum indistinctionem. Si secundum distinctionem: non convenit Deo esse ubique, quia non est partibiliter in loco, sicut lux est in toto aere per distinctionem, quia pars in parte, non tota in qualibet parte; sic non dicitur Deus ubique. Si vero dicatur secundum indistinctionem: sic dicitur Deus ubique, et tunc idem est dicere Deus est ubique quod Deus omni ubi praesens est totus et secundum idem, sumpto ubi communiter, ut infra dicetur. Totus et secundum idem, quia sicut dicit Augustinus: "Sicut anima est in qualibet parte corporis sui tota, sic Deus in suo mundo" ; et ita esse ubique ponit praesentiam Dei ad omne ubi. Nisi enim esset ista praesentia, sequeretur quod esset coarctatio et finitatio in suo esse.
[Ad obiecta]: 1. Ad primam rationem in contrarium dicendum quod aliquid nobilitatis est in iis quae sunt a principio, quod esset ignobilitatis in principio. Licet ergo nobilitatis sit in creatura, quae est a principio, quod conservet rem absens, tamen istud esset ignobilitatis in Deo, quia per hoc poneretur quod virtus eius se extenderet ubi non esset sua essentia, et ita quod non esset idem sua virtus et sua essentia; et ita poneretur in ipso compositio. Quia ergo idem est in ipso virtus et essentia, ubicumque est virtus, est essentia: et ita non congruit ei ut conservet rem absens per essentiam.
2. Ad secundum dicendum quod nunquam est processus creaturarum a Deo mediate tantum, immo vel semper immediate, vel mediate et immediate simul. Unde sicut in processione aeterna aliquid procedit a Deo immediate, sicut Filius a Patre, et aliquid mediate et immediate, sicut Spiritus Sanctus, qui procedit immediate in quantum a Patre procedit, mediate, in quantum procedit ex Filio, qui est a Patre, et non est ibi aliquid quod procedat tantum mediate: sic etiam est in processu creaturarum ex creaturis. Eva enim processit ab Adam immediate, Seth processit ab Adam immediate in quantum genitus ab ipso, et mediate, in quantum processit ab Eva, quae erat ab Adam. — Similiter ex parte ista: principia enim rerum a Deo immediate processerunt; res autem quae sunt ex principiis mediate et immediate a Deo procedunt: mediate, in quantum ex principiis; in quantum vero a Deo, immediate, quia nunquam aliqua causa tantum operatur in suo effectu quin prima causa magis operetur in eodem, et ita non est aliquid creatum, in quo non sit sua actio immediate et sua essentia.
On this page