I, P. 1, Inq. 1, Tract. 2, Q. 3, Tit. 2, c. 3
I, P. 1, Inq. 1, Tract. 2, Q. 3, Tit. 2, C. 3
QUID SIT DEUM ESSE UBIQUE.
Tertio quaeritur quid est Deum esse ubique, scilicet utrum sit idem quod Deum esse in omnibus locis.
I. Ad quod sic: a. Deus est in omnibus rebus continentibus et non continentibus, et hoc ponit suum esse ubique; sed locus est solummodo continens; ergo plus dicit esse ubique quam esse in omni loco.
Ad oppositum: 1. Augustinus, in libro De anima et spiritu: "Ex eo intellectuales naturas corporeas dicimus, quia loco circumscribuntur" ; sed quod in loco circumscribitur, locale est; ergo omnis natura spiritualis localis est, multo fortius et natura corporalis; ergo omnis creatura localis est; ergo per hoc quod ponitur esse in omni re, ponetur esse in omni loco; sed hoc ponitur per hoc quod est Deum esse ubique, scilicet quod sit in omnibus rebus; ergo et quod sit in omnibus locis, et ita idem est dicere Deus est ubique et Deus est in omnibus locis.
Quod non, videtur: a. Quia cum dico Deus est in omni re, dico habitudinem conservantis ad conservatum; sed conservatum magis est in conservante quam e converso, quia conservans continet conservatum ad minus virtualiter; ergo ex hoc quod dicitur Deus est in omni re ponitur quod res sint in Deo, et contineantur ab illo, et non e converso. Sed cum dico Deus est ubique nihil pono esse in Deo, sed pono ipsum replere omnia ubi ; ergo non est idem dicere etc.
b. Item, destructo omni loco et manentibus adhuc rebus, adhuc esset dicere Deus est in omni re, sed non contingeret dicere Deus est ubique, quia ubique ponit aggregationem locorum; ergo aliud est dicere hoc et illud.
Respondeo quod est locus corporalis, de quo Damascenus ait: "Locus corporalis est finis eius quod continet secundum id quod continet quod continetur". — Est etiam locus spiritualis, de quo idem Damascenus: "Est autem intelligibilis locus, ubi intelligitur et est intellectualis et incorporea natura; et non corporaliter continetur, sed intelligibiliter". - Est autem locus corporalis communis, scilicet primum caelum, quod continet visibilia et invisibilia, de quo Damascenus: "Caelum est continentia visibilium et invisibilium creaturarum; intra enim ipsum intellectuales angelorum virtutes et omnia sensibilia concluduntur et circumterminantur". — Similiter est locus spiritualis communis, scilicet divina virtus sive potentia, de qua dicit Gregorius quod "quolibet mittantur angeli, intra Deum currunt". — Est iterum locus spiritualis specialis, scilicet limitatio sive terminatio propriae potentiae. Unde Ambrosius, in libro De Spiritu Sancto: "Omnis creatura certis naturae suae circumscripta est limitibus".
Modis propriis loci respondent modi proprii eius quod est ubi. Unde modo proprio loci corporalis respondet modus proprius eius quod est ubi secundum quod describit Philosophus dicens: " Ubiest circumscriptio corporis a loci circumscriptione procedens". - Similiter modo proprio loci spiritualis respondet ubi de quo Augustinus, in libro De anima et spiritus: "Sicut Deus ubiqueest in semetipso, sic anima ubique est in semetipsa quodammodo".
Sumendo igitur ubi communiter, prout respondet loco corporali et spirituali, Deum esse ubique est Deum adesse omni ubi et nulli ubi deesse; et hoc est quod dicit Augustinus, quod Deum esse ubique est nusquam Deum abesse. Sic igitur sumpto ubi, omnia habent ubi: spiritualia, ubi quod respondet loco proprio spirituali; et corporalia, ubi quod respondet loco proprio corporali. -— Si obicitur quod primum caelum non habet locum corporalem nec spiritualem: dicendum quod quoad esse partium habet locum proprium corporalem; quoad esse totius habet locum proprium spiritualem, qui est limitatio suae essentiae et potentiae.
Dicendum ergo quod differt Deum esse in omni loco et ubique et in omni re. Cum ergo dicitur Deus est ubique, notatur habitudo replentis ad repletum; unde sensus est: Deus est ubique, id est Deus est praesens omni ubi et replens omne ubi ; et similiter Deus est in omni loco, id est Deus est praesens omni loco et replens omnem locum. Unde aliud et aliud dicitur per ista. Cum autem dicitur Deus est in omni re, notatur habitudo conservantis ad conservatum per hanc praepositionem in.
[Ad obiecta]: 1. Ad hoc quod obicitur quod omnis creatura est corporalis: dicendum quod spiritualis creatura non est corporalis simpliciter; dicitur tamen corporalis, habito respectu ad simplicitatem primi. Unde dicit Damascenus: "Omne quod est, comparatum ad Deum, qui solus est incorporalis, grossum et materiale invenitur; solus enim essentialiter immaterialiset incorporeus Deus est". Unde ex tali modo existendi corporalis non sequitur quod sit localis nisi nomine extenso, eo modo quo locus dicitur limitatio essentiae et potentiae rei.
II. Ad aliud dicendum quod duplex est continens, scilicet virtuale et dimensivum. Virtuale est duplex, scilicet extra et intra: intra, sicut anima virtualiter continet corpus; Deus autem est virtuale continens intra et extra: ipse enim "est intra omnia non inclusus et extra omnia non exclusus" Ea ergo ratione qua ipse est continens intra, sicut anima corpus, dicitur esse in rebus, sicut anima in suo corpore et in singulis membris tota; ea vero ratione qua ipse est continens extra, dicuntur res esse in Deo. Et sic cum dicitur Deus est in omni loco, notatur habitudo replentis ad omnem locum; et similiter cum dicitur Deus est ubique, notatur habitudo ut replentis et praesentis ad omne ubi ; cum dicitur Deus est in rebus, notatur habitudo continentis intra ad ea quae continet; cum dicitur res sunt in Deo, notatur habitudo continentis extra ad ea quae continet. Et sic patet qualiter Deus est in rebus, et etiam qualiter res sunt in Deo.
On this page