Text List

I, P. 1, Inq. 1, Tract. 2, Q. 3, Tit. 3, M. 1, c. 1

I, P. 1, Inq. 1, Tract. 2, Q. 3, Tit. 3, Mem. I, C. 1

AN DEUS SIT EXTRA RES

Quaesito de immensitate divinae essentiae quantum ad esse in loco, quaerendum est de existentia eius in rebus generaliter: 1. an sit extra res; 2. an sit in rebus essentialiter, praesentialiter, potentialiter; 3. de numero istorum modorum: essentialiter, praesentialiter, potentialiter; 4. quae sit! ratio distinguendi istos modos; [5. utrum praedictis tribus modis existat Deus in rebus aequaliter vel non].

Quantum ad primum: a. Sic opponit Anselmus: "Si Deus ubique est essentialiter, ergo et ubi locus estet ubi locus non est: erit itaque extra omnem locum et intra omnem locum; eritsupra omnia, infra omnia, intra omnia, extra omnia" ; ergo est extra res.

b. Item, Anselmus, in Monologian: "Quoniam absurdum est, ut scilicet quemadmodum nullatenus aliquid creatum potest exirecreantis [et] foventis immensitatem, sic creans et fovens nequaquam valetaliquo modo excedere factorum universitatem, liquet quoniam ipsa est quae cuncta alia portat et superat, claudit et penetrat". Et vult dicere quod, sicut abusivum esset dicere quod res creata se extendit ultra immensitatem creantis, ita quod Creator claudatur in creaturis ita quod eas non excedat; ergo est extra eas. Contra: 1. Nihil est extra omne; ergo nihil est extra res; ergo nec Deus est extra res.

2. Item, bene sequitur: si hoc est in hoc, ergo illud in quo est, est, quia in quo est aliquid, ipsum est; si ergo Deus est extra res, ergo aliquid est extra res: quod est falsum; ergo et primum.

Solutio: Dicendum quod Deus est in rebus et extra res; unde "intra est non inclusus, extra non exclusus" ; et idem est dicere Deus est extra res et Deus est in se.

[Ad obiecta]: 1. Ad primam rationem in contrarium dicendum quod hoc signum omne potest distribuere pro universitate creaturarum solum: et sic illa propositio est falsa. Vel potest supponere pro eo qui est supra universitatem creaturarum, et hoc est Deus: et sic est vera, quia nihil est extra Deum. Et primo modo accipitur, cum dicitur Deus esse extra omne.

2. Ad secundum dicendum quod cum dicitur in quo est aliquid etc., si hoc quod dico aliquid supponit rem particularem, vera est illa propositio; sed Deus non est res particularis: propter quod non sequitur quod si Deus est extra res, quod aliquid particulare, aliud a Deo, est extra res; immo idem est dicere Deus est extra res quod Deus est in se: per hoc enim quod est in se, qui est supra universitatem rerum, sequitur quod sit extra omnia.

PrevBack to TopNext