Text List

I, P. 1, Inq. 1, Tract. 2, Q. 3, Tit. 3, M. 1, c. 2

I, P. 1, Inq. 1, Tract. 2, Q. 3, Tit. 3, Mem. I, C. 2

UTRUM DEUS SIT IN REBUS POTENTIALITER PRAESENTIALITER ESSENTIALITER

Postea quaeritur utrum Deus sit in rebus potentialiter, praesentialiter, essentialiter.

I. a. Quod potentialiter sit in rebus: Richardus, in libro De Trinitate: "Si Deus omnipotens est, consequenter et ubique potest; si ubique potest, potentialiter ubique est".

b. Item, quod praesentialiter: Anselmus, in Monologion: "Simili namqueper omnia ratione — qua collectum est omnia esse per unum aliquid: unde ipsum solum est per se ipsum et alia per aliud— simili, inquam, ratione potest probari quod quaecumque vigent, per unum aliquid vigent: unde solum illud viget per se ipsum, et alia per aliud. Quod quoniam aliter esse non potest, nisi ut ea quae tacta sunt vigeant per aliud, et id a quo facta sunt vigeat per seipsum: necesse est, ut sicut nihil factum est nisi per creatricempraesentem essentiam, ita nihil vigeat nisi per eiusdem servatricem praesentiam". Ex qua auctoritate patet quod praesentialiter est in omnibus quae sunt.

c. Item, quod sit ubique essentialiter: Richardus de S. Victores: "Si ubique est potentialiter, ubique est essentialiter, cum non sit aliud et aliud in ipso potentia et essentia": aliter extenderet se potentia ultra essentiam; quod est inconveniens.

Contra: 1. Omne quod est essentialiter in aliquo est de illo vel principium essentiale illi; sed divina essentia non est de rebus; ergo si essentialiter est in eis, est principium essentiale illis; sed principium essentiale est secundum aliquod genus causarum; Deus autem non est sicut materia; ergo est forma vel finis vel efficiens. Si finis: non est essentialiter in rebus, immo extra res; similiter in quantum efficiens, quia finis et efficiens causae sunt extrinsecae ; ergo ponitur necessario in rebus ut forma; sed tunc obicitur: Deus non est forma rei, quae dat esse coniuncto, immo est forma exemplaris; sed forma exemplaris est extra res, non intra; ergo Deus aliquo modo non est essentialiter in rebus, cum non sit de re, nec principium essentiale quod sit in rebus.

2. Item, illud per quod Deus dicitur esse in rebus, dicitur in Deo per comparationem ad res; sed essentia dicit omnino abstractum; ergo habet intellectum absolutum a comparatione ad res; ergo Deus secundum essentiam non debet dici in rebus; sed ab essentia venit essentialiter ; ergo nec essentialiter est in rebus.

II. Quod autem Deus ita essentialiter sit in rebus quod sit de esse rerum, videtur: 1. Augustinus in libro De spiritu et anima: "Deus est rerum universitas, ita quod nullum singulorum; propterea motibus rationis non subiacet, quia ratio non est nisi de re aliqua". Aut ergo istud dicitur per essentiam aut per causam, quod dicit "Deus est universitas rerum". Si per causam, non per essentiam: ergo similiter et secundum dicetur per causam, non per essentiam, quod est "quod nullum singulorum" est; quod est inconveniens. Cum ergo hoc abneget esse per essentiam: ergo et primum ponit esse per essentiam; ergo ita est essentialiter in rebus, quod est de illis sive de esse rerum.

2. Item, Augustinus, VIII De Trinitate: Est bonum per essentiam, et bonum per participationem; et dicit: "Tolle hoc, tolle illud, et invenies summum bonum", quod est bonum per essentiam; ergo bonum per essentiam, quod est Deus, est essentia aliorum bonorum; sed sicut se habet bonum ad bonum, ita essentia ad essentiam; ergo ita est essentialiter in aliis, quod est de illorum essentia.

III. Item, quaeritur utrum ita sit essentialiter in rebus, quod formaliter:

Ad quod sic: 1. Omne "esse est a forma" ; sed forma creata dat esse determinatum et tractum in partem; ergo oportet ponere causam formalem universalem, quae faciat esse simpliciter; sed Deus est huiusmodi forma; ergo est in rebus essentialiter, ita quod formaliter est principium ipsius esse simpliciter, non determinati in creatura. ——-Maior et minor patent per Boethium, in libro De Trinitate, dicentem: "Deus est vere forma, quae neque imago est et quae ipsum esse est, ex qua est omne esse: namque esse ex forma est".

2. Item, sicut est bonum per essentiam et per participationem, ita est esse per essentiam et per participationem. Si ergo creaturae dicuntur bonae per participationem divinae bonitatis, ergo sunt entes per participationem divinae essentiae; si ergo eo sunt quo participant divinam essentiam, ergo est in illis formaliter, quia quo res est, illud formale est.

3. Item, divina essentia simplex est; ergo non potest trahi in partem; ergo nec participari a creaturis hoc modo; ergo si ab eis participatur, hoc est sicut nos dicimus "participatione speciei plures homines sunt unus homo" ; sed in hac participatione illud quod participatur, essentialiter et formaliter est in participatis; ergo divina essentia essentialiter et formaliter est in omnibus rebus.

Solutio: Dicendum quod divina essentia est in omnibus rebus secundum tres praedictos modos generales, scilicet essentialiter, potentialiter, praesentialiter. Et hoc patet per auctoritatem Gregorii super illud Cant. 5,17: "Quoabiit dilectus tuus" ? dicentis: "Deus communimodo omnibus inest essentia, praesentia, potentia". Et istos etiam tres modos tangit David propheta in Psalmo dicens: "Si ascendero in caelum, tu illic es," per hoc tangens modum existendi Deum essentialiter; per hoc autem: "Si descendero ad infernum, ades", tangit modum existendi praesentialiter, quia adesse dicit praesentiam; per hoc autem quod dicit: "Et habitavero in extremis maris, etenim illucmanus tua deducet me", id est potentia, tangit modum existendi potentialiter. Nec est intelligendum quod ita reddantur singula singulis quin illis tribus modis sit in caelo et etiam ubique, sed sic appropriando tangit triplicem modum existendi in omnibus rebus.

Et ad habendam distinctionem istorum modorum generalium, notandum quod in Deo sunt tria, scilicet essentia, virtus et operatio -— et dico tria secundum rationem intelligentiae —— et distinguuntur illi modi ita: quod per essentiam est in rebus essentialiter, per virtutem est in rebus potentialiter, per operationem vero praesentialiter: nam per operationem innotescit rebus divina essentia et potentia, Rom. 1, 20: "InvisibiliaDei" etc., et Sap. 13,5: "Amagnitudine speciei creaturae poterat cognoscibiliter Creator eorum videri". Quia igitur sua essentia attingit omnem rem, propter hoc dicitur esse in rebus omnibus essentialiter; quia vero sua potentia vel virtus et sua operatio, per quam ipse est praesens, attingunt omnem rem, propter hoc in omnibus rebus est potentialiter, praesentialiter. — Alii voluerunt distinguere dicentes quod primum quod cadit in intellectu est ens; et post, ens potentia; et post, ens actu. Connotatur ergo divinum esse respectu entis simpliciter, cum dicitur essentialiter esse; respectu entis potentia, cum dicitur potentialiter esse; respectu vero entis actu, cum dicitur praesentialiter esse. Ut ostendatur ergo quod divinum esse nusquam deest, quoquo modo accipiatur ens, dicitur esse his tribus modis in rebus.

[Ad obiecta]: I. 1. Ad primam rationem in contrarium dicendum quod Deus non est essentialiter in rebus ut principium quod sit de esse, sed ut principium essentiale. Sed distinguendum: est principium [essentiale] partis esse, et est principium essentiale totius esse. Primo modo, anima est principium essentiale corpori; non enim est ei principium totius esse, sed partis: non est principium corporis quia corpus, sed corporis quia vivens in actu; et sic est ei principium partis esse. Sed Deus dicitur principium essentiale, quia est principium totius esse; unde est principium corporis et quia corpus et quia vivens, quia sicut dicit Anselmus, in auctoritate praedicta, in Monologion: "Quaecumque vigent, per ipsum vigent: et ipse solus per se ipsum viget" ; sine isto ergo principio essentiali non possunt res esse. — Et quod obicitur quod principium essentiale, quod est in re, accipitur secundum causam formalem intra: dicendum quod hoc est verum de principio essentiali partis esse, sicut est anima.

2. Ad secundum dicendum quod divina essentia est abstracta a rebus per impermixtionem, quia omnino non est ipsae res nec dependet ab eis; sed non est abstracta per causalitatem quin res dependeant et teneantur ab ipsa nec esse possent sine ipsa: unde creatura ab ipso non potest abstrahi. Unde sicut lucere solis est substantificum claritatis et illuminationis quae ab ipso est in aere, ita quod non potest esse sine illo: sic claritas esse creaturae non potest esse sine claritate lucis aeternae quin semper irradiet et influat in ipsam.

II. 1. Ad aliud quod quaeritur utrum Deus sit ita essentialiter in rebus, quod sit de esse rerum: dicendum, sicut habetur I Cor. 15,28: "Ut sit Deus omnia in omnibus" ; Glossa: "Quia Deus erit vita et victus et copia et gloria et salus et honor et pax et finis desideriorum et omnia bona, et hoc erit in omnibus". Sic potest dici quod Deus est universitas rerum: aut quia est universae res, aut quia est entitas, veritas, bonitas, a quo universae res pendent. Primo modo non intendit Augustinus quod Deus sit universitas rerum, sed secundo modo. Et quod dicit post "etnullum singulorum", per hoc notat quod ipse sit plenum ens a quo omnia alia, non tractum in partem.

2. [Per hoc patet solutio] ad aliam rationem Augustini, "tolle hoc, tolle illud" etc..

III. 1. [Ad aliud quod quaeritur] dicendum quod si dicatur forma quae est secundo perficiens et secundum esse coniuncta: sic non potest Deus dici forma rerum; sed si dicatur forma perfectio separata secundum esse, tenens et complens omnia in esse: sic ipse Deus est vere forma. Et hoc modo vult Boethius quod ipse sit "vere forma" et omnis alia forma imago, quia tenet omnes formas in sua materia et est perfectio perfectionum; sed propter hoc non sequitur quod sit de rebus.

2. Per hoc patet solutio ad aliam rationem.

3. Ad tertium dicendum quod Augustinus, Ad Dardanum, ponit exemplum de participatione divinae bonitatis in creatura. Et ponit exemplum in auditu: "In iis qui audiunt, cum pariter ei appropinquant, tanto magis alius alio capit, quanto est acutioris auditus; tanto autem minus, quanto est obtusioris: cum ille non magis minusve insonet, sed in eo loco, in quo sunt, omnibus aequaliter praesto sit. Quanto excellentius Deus, natura incorporea et immutabiliteruna, totus adesse rebus omnibus potest et singulis totus, quamvis in quibus habitat habeant eum pro suae capacitatis diversitate, alii plus, alii minus" ! Participatio ergo ista non est quia trahatur in partem, immo quantum ad effectum, secundum scilicet quod aliquid efficitur plus vel minus in conformitatem divini esse et secundum quod aliquis plus aptus est, tanto plus participat isto modo. -— Quod ergo obicitur, utrum participetur, sicut dicimus speciem participari a singularibus: dicendum quod non, quia essentia universalis una est, sed tamen multiplicatur in participantibus, ita quod partitur in hoc et in illo, et ita participatio ista est in una forma multiplicata, sed divina essentia non participatur multiplicata. — Item, universale est de esse eorum quae participant ipsum; divina autem essentia est in rebus participantibus ipsam, sed non est de illis.

PrevBack to TopNext