I, P. 1, Inq. 1, Tract. 2, Q. 3, Tit. 3, M. 2, c. 2
I, P. 1, Inq. 1, Tract. 2, Q. 3, Tit. 3, Mem. II, C. 2
UTRUM DEUS SIT IN SACRAMENTIS PER INHABITANTEM GRATIAM
Ad quod sic: 1. Cant. 5,17: "Quo abiit dilectus tuus" ? Gregorius: "Cum Deus universaliter in omnibus rebus sit substantia, praesentia, potentia, tamen familiarioriquodam modo est per gratiam" ; sed constat quod Deus familiari modo est in sacramentis, et in aliis rebus sanctificatis; ergo est in illis per gratiam inhabitantem.
2. Item, Hugo de S. Victore: "Sacramentum est elementum corporale, ex similitudine repraesentans, ex institutione significans, ex sanctificatione invisibilem gratiam continens". Ergo Deus habitat in sacramentis per gratiam.
3. Item, Augustinus: "Unde est tantavirtus aquae ut corpus tingat et cor abluat" ? sed quod abluit cor, illud non potest facere sine gratia; ergo Deus est in sacramentis per gratiam.
Contra: 1. Inter datorem gratiae et suscipientem nihil est medium, quia sicut per se et sine medio creat, ita per se et sine medio recreat; ergo non dat animae gratiam mediante sacramento; ergo in sacramento non continetur gratia.
2. Item, omnis forma, quae est in aliquo tamquam in continente, ponitur in ea sicut in subiecto; sed gratia non potest esse in sacramento sicut in subiecto, quia sacramentum est corporale, gratia vero est quid spirituale; ergo gratia non continetur in sacramento; non ergo est Deus in sacramentis per gratiam. — Si dicatur secundum Augustinum, supra, quod ibi non est gratia, sed "virtus" gratiae, — contra: haec virtus est dispositio vel forma; ergo est in aliquo sicut in subiecto; sed non potest esse in sacramento ut in subiecto ratione praedicta, et ita redit idem quod prius.
Solutio: Dicendum sine praeiudicio quod Deus est in sacramento per gratiam, non tamen per inhabitantem gratiam est in sacramento. Nomen enim inhabitationis dicit terminum motus; unde nec in iis quae pertinent ad viam nec in via nec in iis quae sunt ad finem proprie est inhabitatio. Quia igitur motus infusionis gratiae gratificantis non terminatur nisi in anima vel in substantia spirituali, sacramentum vero est quoddam adminiculum velut via ad gratiam, dicitur Deus velut in sacramento esse per gratiam, sed non inhabitare per gratiam, quia est via ad gratiam et disponens ad hoc ut gratiam suscipiat.
Et bene concedo quod quodam modo familiari est Deus in sacramentis: et hic est modus, quia gratia, quae est opus solius Dei, ipsa est in sacramento sicut in causa disponente suscipientem ad susceptionem gratiae; et hic est ille modus familiaris secundum quem Deus est in sacramentis. — Et in hoc sensu intelligitur illud quod sacramentum continet gratiam et virtutem gratiae, quia in eo est virtus qua disponitur suscipiens ad gratiam. — Nec est dicendum quod in sacramento sit gratia formaliter sicut in subiecto, sed sicut in causa disponente. .
[Ad obiecta.]: 1. Ad primum dicendum quod ex parte dantis gratiam nihil est medium, sed ex parte suscipientis, quia oportet quod anima disponatur ad hoc quod gratiam suscipiat ; ipsa autem virtus sacramentalis est quae disponit ipsum ad gratiam; Deus ergo de se operatur et immediate dat gratiam, anima autem mediante sacramento recipit eam.
2. Ad illud vero quod quaeritur in quo sit virtus ista sacramentalis: dicendum quod sicut sermo significativus duplex habet esse — unum naturae, secundum quod est vox vel sonus ab ore prolatus, aliud secundum quod esse habet ex institutione, secundum quod est signum designativum alicuius rei ad movendum intellectum —— sic virtus in voce potest esse dupliciter: ut habet esse naturae et ut habet esse institutionis et significantiae. Similiter dicendum, cum sacramentum sit invisibilem gratiam conferens, quod duplex est esse sacramenti: unum naturae, in quantum est elementum corporale, aliud ex divina institutione ex qua ordinatur ad significandum et sanctificandum; unde est ei virtus ad instruendum intellectum, in quantum est ad significandum institutum, et virtus ad sanctificandum, eo modo quo dictum est, in quantum ad hoc ex divina ordinatione et ministri executione ordinatum est.