I, P. 1, Inq. 1, Tract. 2, Q. 3, Tit. 3, M. 2, c. 1
I, P. 1, Inq. 1, Tract. 2, Q. 3, Tit. 3, Mem. II, C. 1
UTRUM DEUM ESSE PER GRATIAM IN ALIQUO PONAT ALIQUID IN ISTO
Quantum ad primum obicitur sic: a. Ex hoc quod Deus est in aliquo per gratiam, dicitur ille gratus Deo; sed haec denominatio non est eius nisi ab aliqua qualitate creata, quia modo est gratus et prius non erat; ergo per hoc ponitur aliqua qualitas creata in illo.
Contra: 1. Cum dicitur Deus esse in rebus per essentiam, praesentiam, potentiam, non ponitur aliqua qualitas creata in creatura, immo per essentiam et potentiam increatam est in creatura; ergo eadem ratione per gratiam increatam; ergo ex hoc non ponitur gratia nisi increata.
Solutio: Dicendum quod Deum esse per gratiam ponit necessario gratiam creatam in creatura, quae quidem gratia est similitudo, qua anima est imago actu, id est in imitatione actuali; et cum se habet anima per conformitatem ad Deum in similitudine expressa, dicitur Deus inhabitare in ipsa per gratiam. Unde Augustinus, in libro De praesentia Dei, Ad Dardanum: "Ii ab eo longe esse dicuntur, qui peccando dissimillimifacti sunt; et ei propinquare, qui eius similitudinem pie vivendo recipiunt. Sicut recte dicuntur oculi ab hac luce tanto longius esse quanto fuerint caeciores, quamvis lux praesto sit atque oculos perfundat extinctos; propinquare autem luci oculi merito perhibentur qui sanitatis accessu aciem recipiendo proficiunt". Ex hoc patet quod gratia creata est similitudo qua anima est imago in actu; unde esse per gratiam ponit in anima habitum assimilantem Deo.
[Ad obiecta]: 1. Ad rationem in contrarium dicendum quod necessario ponitur gratia creata in anima ad susceptionem gratiae increatae, id est ad hoc ut uniatur aliquis Deo propinqua similitudine. Unde Augustinus: "Propinquare ei dicuntur qui eius similitudinem pie vivendorecipiunt" Unde sicut acumen necessario est in oculo ad susceptionem lucis, sic gratia creata necessario est dispositio in anima ad susceptionem gratiae increatae, sicut lucis divinae. — Et ad illud quod obicit: dicendum quod sicut Deum esse essentialiter, praesentialiter, potentialiter ponunt esse creaturae secundum quod est esse naturae: sic Deum inhabitare in anima ponit bene esse, quod est esse gratiae; unde uterque modus ponit aliquid creatum in re. Unde licet modi generales non ponant aliquam qualitatem creatam, ponunt tamen aliquid creatum, sicut modus specialis, qui est inhabitare per gratiam.