I, P. 1, Inq. 1, Tract. 2, Q. 3, Tit. 3, M. 2, c. 4
I, P. 1, Inq. 1, Tract. 2, Q. 3, Tit. 3, Mem. II, C. 4
UTRUM DEUS SIT IN HOMINE PER INHABITANTEM GRATIAM ET HOC ANTE NATIVITATEM
Circa quod sic obicitur: 1. Augustinus, Ad Dardanum: "Non video quomodo aedificantur homines in domumDei ad habendum in se inhabitantem Deum, nisi cum fuerint renati, quod non possunt esse antequam nati". Ergo nullus potest habere Deum inhabitantem per gratiam, nisi prius fuerit natus, quia si natus non esset, non posset esse renatus.
2. Item, idem Augustinus: "Illa sanctificatio, qua efficimur singuli templa Dei, non est nisi renatorum, quod nondum nati homines esse nonpossunt". Ergo idem quod prius.
3. Item, Augustinus, ibidem: "Quamlibet igitur sententiam de parvulis intra materna viscera constitutis habeamus, utrum existimemus eos donari aliquo sanctificationis modo, vel propter Ioannem et Ieremiam, tamen sanctificatio, qua efficimur templa Dei, non est nisi renatorum, quod nondum nati homines esse nonpossunt". Ergo non est Deus in aliquo per inhabitantem gratiam ante nativitatem, quia secundum inhabitantem gratiam est homo templum Dei.
4. Si dicatur quod duplex est nativitas, in utero et ex utero: nullus ergo potest sanctificari sive inhabitari per gratiam a Deo ante nativitatem in utero, sed bene potest ante nativitatem ex utero - contra: Augustinus, ibidem: "Huic nativitati accedit secunda nativitas; ergo iam non erit secunda, sed tertia" ; sed ita non potest intelligi: "Dominus autem, cum loqueretur de spirituali nativitate, inquit: "Nisi quis renatusfuerit denuo", primam scilicet computans quae fit matre pariente, non concipiente, quae fit ex ea, non quae fit in ea". Nasci ergo denuo dicitur respectu nativitatis ex utero; ergo nullus potest renasci secundum gratiam sanctificationis in utero.
5. Item, idem: "Si homo regenerati in utero per gratiam Spiritus potest, quoniam restat adhuc illi nasci, renascitur antequam nascatur; quod fieri nullo modo potest". Ergo nec ut inhabitetur a Deo per gratiam.
6. Item, Augustinus, exponens illud: "Antequam exires" etc., loquens de sanctificatione Ieremiae et Ioannis Baptistae, [dicit] quod illa sanctificatio "potest secundum praedestinationem intelligi, sicut filios Dei appellat Evangelium nondum regeneratos, cum dicitur, Ioan.11,51-52, "quod Iesus morituruserat pro gente, ut filios Dei congregaret"" Ecce filios appellat eos qui futuri erant filii; ergo, si sanctificatio illa nihil aliud est quam praedestinatio, nullus, nec Ieremias nec alius, fuit sanctificatus ante nativitatem: ergo nec inhabitatus a Deo per gratiam.
Contra: a. Bernardus, Ad Lugdunenses: "Lego de Ieremia quod priusquam ex utero exiret sanctificatus sit, et de Ioanne Baptista non secus sentio".
b. Item, Ierem. 1, 5: "Priusquamexires de ventre sanctificavi te". Glossa "Ioannes etiam" ; ergo uterque sanctificatus.
c. Item, Luc. 1,41: "Exultavit infans" etc. Ambrosius: "Non prius repleta est mater quam filius, sed filius repletus replet et matrem". Et apparet quod angelus dixerat quod "Spiritu Sancto replebitur adhuc ex utero matris suae". Ergo Spiritus Sanctus inhabitavit in ipso Ioanne per gratiam ante nativitatem.
d. Item, Bernardus, loquens de sanctificatione B. Virginis: "Fuit procul dubio mater Domini ante sancta quam nata". Ergo ante nativitatem inhabitavit in ipsa Spiritus Sanctus per gratiam.
e. Item, Bernardus: "Non fallitur omnino Ecclesia celebrans eius nativitatis diem" ; sed statui in peccato non debetur gaudium, sed luctus; ergo non fuit nata in peccato; ergo ante nativitatem habuit gratiam et ita redit idem quod prius.
Respondeo quod Deus est in homine per inhabitantem gratiam dupliciter: per gratiam sacramenti secundum legem communem; et hoc modo non inhabitat Deus in homine ante nativitatem, quia per gratiam sacramenti nemo regeneratur antequam nascatur. Alio modo dicitur Deus inhabitare in homine per gratiam Spiritus quae est secundum legem privatam, de qua dicit Augustinus quod "Deus non alligavit potentiam suam sacramentis", quia sine omni sacramento potest sanctificare: et hoc modo inhabitavit Deus per gratiam in quibusdam ante nativitatem, qui habuerunt privilegium sanctificationis in utero.
[Ad obiecta]: 1-6. Dicendum ergo quod Augustinus, in Epistola ad Dardanum, loquitur de illa inhabitatione quae est secundum legem communem, non secundum legem privatam. Et hoc patet ex verbis eius; unde dicit: "Illa sanctificatio qua efficimur singuli templa Dei etc." Per hoc quod dicit singuli, patet quod loquitur de illa inhabitatione quae pertinet ad omnes. Est ergo inhabitatio pertinens ad omnes, quae est per gratiam sacramentorum, quam nullus habet antequam natus; et est inhabitatio pertinens ad paucos, quae potest esse in existenti in utero. Nec illud vult negare ibidem Augustinus ; unde dicit: "Quamlibet igitur sententiam habeamus, velpropter Ioannem" etc.; ponit etiam auctoritatem de regeneratione per sacramentum: "Nisi quis renatus fuerit" etc. Sic patet solutio ad obiecta.