I, P. 1, Inq. 1, Tract. 2, Q. 3, Tit. 3, M. 2, c. 5
I, P. 1, Inq. 1, Tract. 2, Q. 3, Tit. 3, Mem. II, C. 5
UTRUM DEUS SIT IN PARVULIS PER INHABITANTEM GRATIAM
Ad quod sic opponitur: 1. Bernardus, in libro De libero arbitrio: "Deus auctor salutis est, liberum autemarbitrium capax; nec dare valet eam nisi Deus, nec capere nisi liberum arbitrium". Si ergo in parvulis non est liberum arbitrium secundum actum, quia in eis non est usus liberi arbitrii, relinquitur quod parvuli non sunt capaces gratiae et ita Deus non est in eis per inhabitantem gratiam.
2. Si dicatur quod liberum arbitrium est in parvulis secundum potentiam et hoc sufficit ad susceptionem gratiae inhabitantis — contra: Bernardus, ibidem: "Tam absque consensu esse non potest recipientis quam absque gratia dantis" ; sed impossibile est quod gratia salutis detur absque gratia dantis; ergo impossibile est quod detur absque consensu recipientis; cum ergo in parvulis non sit consensus, non est in eis potentia ad susceptionem gratiae inhabitantis.
3. Item, dicit Augustinus, in libro Retractationum: "Non miseretur. Deus, nisi voluntas praecesserit" ; sed Dei miseratio est suae gratiae donatio; ergo non dat gratiam, nisi praecedat voluntas; cum ergo in parvulis non possit esse voluntas vel motus voluntarius, non erunt susceptibiles gratiae inhabitantis; ergo Deus non habitat per gratiam in parvulis.
Contra: a. Rom. 5,20-21: "Ubi abundavitdelictum, superabundavit et gratia, ut sicut regnavit peccatum in mortem, ita et gratia regnet per iustitiam in vitam aeternam per Iesum Christum" ; sed peccatum regnavit usque ad mortem in parvulis et adultis; ergo gratia, quae est per Iesum Christum, attinget non solum adultos, sed parvulos; ergo in ipsis est Deus per inhabitantem gratiam.
b. Item, Rom. 5,15: "Non sicut delictum, ita et donum, quia gratia unius hominis Iesu Christi in plures abundavit". Si ergo gratia Iesu Christi in plures abundat quam peccatum originale, et peccatum originale attingit parvulos: ergo gratia Iesu Christi attinget parvulos; ergo in ipsis est Deus per inhabitantem gratiam.
c. Item, I Cor. 15,22: "Sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur". Si ergo in Adam moriuntur non solum adulti, sed parvuli, et vivificatio illa est per susceptionem gratiae: ergo in parvulis est potentia ad suscipiendam gratiam ; et ita redit idem quod prius.
Solutio: Dicendum quod in parvulis per virtutem Baptismi est Deus per inhabitantem gratiam. Sed notandum quod duplex est iniustitia: est enim iniustitia quam sibi homo facit, et est iniustitia quae homini fit. Iniustitia prima est culpa actualis, quam homo facit per suum liberum arbitrium; iniustitia secunda est culpa originalis, quae contrahitur ex culpa Adae et non ex libero arbitrio eius qui contrahit. Similiter cum iustificatio nihil aliud sit quam reditus de iniustitia ad iustitiam, est iustificatio duplex: una ad quam homo facit, alia ad quam non facit, sed ei fit. Et debet esse quod iniustitia, quae homini fit, removeatur per iustificationem, quae homini fit; iniustitia vero, quam facit, removeatur per iustitiam ad quam iaciat aliquid. De qua iustificatione dicit Augustinus: "Quite creavit sine .te, non te iustificat sine te". Prima est in parvulo, secunda in adulto. Ex hoc patet quod non requiritur consensus in iustificatione prima, quae est parvuli, cum parvulus nihil debeat ibi facere, sed totum ei fieri; sed in secunda requiritur consensus, quia oportet quod faciat aliquid quod in se est ad iustificationem, sicut fecit aliquid quod erat in se ad iniustitiam.
[Ad obiecta]: 1. Per hoc patet quod sufficit potentia liberi arbitrii in parvulo, licet non sit usus, ad susceptionem gratiae iustificantis, licet non sufficiat in adulto.
2-3. Ad aliud quod obicitur de consensu: dicendum quod est consensus in potentia et in habitu et in actu. Consensus in potentia est in parvulo; consensus in habitu est in dormiente adulto, qui firmo proposito, dum vigilaret, consensit ut converteretur ad Deum et petiit gratiam; consensus in actu est in vigilante, qui firmum habet propositum ut ad Deum convertatur. Si ergo generaliter intelligatur illa auctoritas, debet intelligi secundum quod consensus generaliter dicatur istis tribus modis: et sic verum est quod non potest esse [potentia] susceptiva gratiae in qua non est consensus sic vel sic. Consimili autem distinctione voluntatis respondendum est ad obiectum sequens. — Si tamen intelligeremus illud quod sequitur, loquitur illa auctoritas de adultis; unde dicit: "Gratiae operanti salutem cooperari dicitur liberum arbitrium". Sed liberum arbitrium non cooperatur nisi adulto, cum in ipso solo sit usus liberi arbitrii; et propter hoc intelligitur de adulto.