Text List

I, P. 1, Inq. 1, Tract. 2, Q. 3, Tit. 3, M. 2, c. 6

I, P. 1, Inq. 1, Tract. 2, Q. 3, Tit. 3, Mem. II, C. 6

UTRUM DEUS DICITUR INHABITARE IN HABENTIBUS GRATIAM GRATIS DATAM.

Sexto quaeritur utrum Deus dicitur inhabitare in hominibus habentibus gratiam gratis datam, ut in Balaam et Caipha et aliis peccatoribus habentibus fidem informem et timorem servilem.

Et videtur quod sic: 1. Quoniam gratia gratis data est donum Dei; ubi ergo est gratia ista, ibi est Deus; ergo per ipsam inhabitat.

Contra: a. Tales sunt templum diaboli per peccatum; ergo Deus non inhabitat in illis per gratiam gratis datam.

Solutio: Dicendum quod Deus non dicitur inhabitare nisi per gratiam gratum facientem et non per gratiam gratis datam. — Quid ergo valet gratia gratis data in homine? Dicendum quod sicut videmus in natura quod primo est possibilitas in materia ad suscipiendum formam, postea sunt dispositiones quae disponunt materiam ad susceptionem illius formae, sed ultimo advenit dispositio quae est necessitas, ad quam necessario sequitur positio illius formae in materia: sic dico quod in natura rationali est possibilitas ad hoc ut sit templum; gratia vero gratis data sive dona gratis data sunt sicut dispositiones quae animam ad hoc disponunt, sicut est prophetia, scientia et huiusmodi, nec tamen anima adhuc est templum Dei; sed ultimo sequitur dispositio, quae est necessitas ad quam necessario sequitur quod anima sit templum in quo habitat Deus: et haec dispositio est gratia gratum faciens quae perficit templum; unde ipsa est sicut necessitas uniendi animam veritati summae et bonitati. Quia ergo haec gratia unit et coniungit Deo, alia non: propter hoc inhabitare dicitur Deus secundum gratiam gratum facientem, sed non secundum gratiam gratis datam.

[Ad obiecta]: 1. Ad hoc ergo quod obicitur quod ubi est gratia ista, ibi est Deus: dicendum quod verum est; nec tamen sequitur: ergo [per] ipsam inhabitat, ut patet ex praedictis.

PrevBack to TopNext