I, P. 1, Inq. 1, Tract. 3, Q. 1, M. 2, c. 5
I, P. 1, Inq. 1, Tract. 3, Q. 1, M. 2, C. 5
UTRUM UNITAS DIVINA COMPATIATUR SECUM PLURALITATEM PERSONARUM.
Ad quod sic obicitur: a. Supposita propositione per se nota, scilicet quod divinum esse est exemplar omnis esse creati ; item, supposita alia propositione per se nota, quod unitas non potest esse causa multitudinis, nisi intelligatur repetita ; item, supposita alia, scilicet quod divinum esse est unum in natura, ex iis arguitur: in esse creato est differentia unius et multorum; ergo divinum esse est exemplar unius et multorum, quod patet per primam propositionem; sed divinum esse est unitas, quod patet per tertiam propositionem; ergo divinum esse est unitas exemplaris unius et multorum; sed unitas non est exemplar multitudinis, nisi intelligatur repetita, sicut patet per secundam propositionem; relinquitur ergo quod divinum esse est unitas repetita; sed non est repetita in aliquibus pluribus naturis; relinquitur ergo quod est repetita in aliquibus pluribus personis.
b. Item, hoc patet per connexionem perfectionis universi. Est esse naturas plurium personarum, sicut patet, demonstrato homine uno et angelo uno; et est esse plures naturas unius personae, sicut patet in uno homine. Si ergo duo sunt extrema in rerum natura, et etiam unum medium est accipere quod similiter necessario intelligitur inter extrema, scilicet unam naturam plurium personarum; sed non invenitur in esse creato; relinquitur ergo quod est in esse divino.
Contra: 1. Richardus de S. Victore: "Ubi nulla differentia, nulla pluralitas esse potest" ; ubi autem est summe simplex, nulla potest esse differentia; ergo nulla pluralitas; sed divinum esse est summe simplex; ergo nulla differentia, nulla pluralitas est in illo; non ergo pluralitas personarum est in illo.
2. Item, Boethius, in libro De Trinitate: "Deus nullas habet differentias; ubi autem differentiae absunt, abest et pluralitas". Ergo ibi non est pluralitas personarum.
Solutio: Dicendum secundum primas rationes, quod divinum esse est unitas existens in pluralitate personali.
1-2. Ad rationes in contrarium dicendum quod triplex est differentia: differentia secundum substantiam, differentia secundum accidens et differentia secundum originem sive secundum relationem. Cum ergo dicit Boethius quod in Deo nulla est differentia, intendit excludere a Deo differentiam secundum substantiam et differentiam secundum accidens, sed non differentiam secundum originem, immo ponit eam in unitate divini esse: et hoc facit differentiam personalem in divino esse. Immo dicit Boethius, in libro De Trinitate: Quia "nulla relatio ad se ipsam referri potest, facta est quidem Trinitatis numerositas in eo quod est praedicatio relationis, servata vero unitas in eo quod est indifferentia substantiae et operationis". Ex quo concludit: "Ita igitur substantia continet unitatem, relatio multiplicat Trinitatem", quae provenit ex differentia originis. Similiter Richardus, in libro De Trinitate: "Tres illae in Trinitate, sive dicantur personae sive subsistentiae sive substantiae, nihil aliud oportet intelligere quam habentes substantiale esse sub discreta et differenti proprietate": et haec est differentia in persona, ad quam consequitur pluralitas non in essentia, sed in persona. Sic ergo in Deo non est differentia secundum substantiam nec secundum accidens, quia ibi non est accidens, sed solum originis: quia est ibi habens naturam non ab alio, et habens naturam ab alio per generationem, et habens ab alio per processionem. Et sic illa proprietas differens, de qua loquitur Richardus, non est accidentalis neque substantialis, sed est proprietas originis sive habitudinis, quae simplicitati divinae substantiae non derogat. Et sic patet veritas quaestionis.
On this page