Text List

I, P. 1, Inq. 1, Tract. 3, Q. 1, M. 2, c. 4

I, P. 1, Inq. 1, Tract. 3, Q. 1, M. 2, C. 4

UTRUM UNITAS DIVINA COMPATIATUR SECUM PLURALITATEM IDEARUM

Ordine consequenti quaeritur utrum unitas divini esse compatiatur secum pluralitatem idearum.

Et ostenditur quod sic: a. Augustinus, in libro 83 Quaestionum: "Sunt namque ideae principales quaedam formae rerum stabiles atque incommutabiles, quae ipsae formatae non sunt atque per hoc aeternae ac sempereodem modo se habentes, quae divina intelligentia continentur; et cum ipsae nec oriantur nec intereant, secundum eas tamen formari dicitur omne quod oriri et interire potest". Si ergo ideae sunt principales et aeternae formae in divino esse — et per hoc quod dico ideae in plurali designo pluralitatem — constat quod sunt plures ideae ab aeterno in divino esse. Sic ergo unitas divini esse secum compatitur pluralitatem idearum.

b. Si dicatur quod licet dicantur pluraliter, non tamen sunt plures - contra: Augustinus, in eodem: "Non est absurdum credere singula creata propriis rationibus; unde est alia ratio, qua homo conditus est et equus" ; et rationes illae sunt ideae; ergo plures sunt ideae et sunt cum divino esse ab aeterno. Unde idem Augustinus: "Has autem rationes ubi arbitrandum est esse nisi in mente Creatoris" ?

Contra: 1. Ideae sunt rationes aeternae incommutabiles ; ergo si sunt plures ideae, sunt plura ab aeterno, et ita plures dii; quod falsum est. Restat igitur quod unitas divini esse non compatitur secum pluralitatem idearum.

2. Item, unica est causa materialis prima ad quam reducuntur omnes aliae materiae, similiter tantum est una causa efficiens et una causa finalis; ergo similiter tantum una est causa formalis ad quam reducuntur omnes aliae formae; sed idea est causa formalis exemplaris omnium ad quam reducuntur omnes aliae formae; ergo unica tantum est idea; ergo in divino esse non est pluralitas idearum.

3. Item, si plures sunt ideae in Deo, ista pluralitas est a parte rei vel a parte intellectus tantum. Si a parte rei: sed plures ideae sunt in Deo ab aeterno; ergo plures res essent in Deo ab aeterno ; ergo plura ab aeterno. Si ex parte intellectus: ergo, circumscripto intellectu, non sunt plures ideae.

4. Item, omnis numerus aut est a subiecto aut a tempore aut a fine. Sed in divino esse non est pluralitas idearum a subiecto, quia non est nisi una substantia ibi omnino simplex, scilicet divina; similiter nec a tempore, quia sic temporale esset causa aeterni, quod est inconveniens; similiter nec a fine, hoc est a creatura ad quam est idea, quia sic sequeretur quod esset dependentia divini esse ab ipsa creatura: quod est inconveniens. Si ergo pluribus modis non possunt poni plures ideae in Deo, relinquitur quod non compatitur secum unitas divini esse pluralitatem idearum.

Solutio: Dicendum, secundum B. Dionysium, in libro De divinis nominibus, in cap. De ente, ubi dicit quod "monade omnis numerus subsistit; in quantum autem a monade provenit, discernitur et multiplicatur: ita in centro omnes lineae circuli secundum unitatem primam constitutae sunt; breviter tamendistantes breviter discernuntur et quae magis, magis. Sic in tota natura omnium", id est Deo, "omnes rationes naturae singulorum sunt convolutae per unam inconfusam unitatem". Sicut ergo [si] quaereretur de puncto et unitate utrum unum vel multa, diceretur unum in re, multiplex in ratione, ita dicendum est de ideis quod una tantum est in re, multiplex in ratione. Nam ex verbis B. Dionysii patet quod una tantum est divina unitas, in qua convolutae sunt omnes unitates creatae per exemplaritatem. Dicendum ergo quod idea in Deo idem est quod divina essentia, tamen alio modo significat eam. Nam essentia divina significatur absolute: et sic significatur per hoc nomen essentia ; item significatur ut causa: et hoc vel efficiens vel finalis vel formalis exemplaris. Idea ergo significat divinam essentiam, prout est causa formalis exemplaris, quia ipsa est omnium rerum exemplar. Et sic per ideam significantur duo, scilicet divina essentia, quod est principale significatum: et quantum ad hoc idea non dicit nisi unum; item, per ideam significatur connotatum et illud connotatum est respectus plurium rerum, quae sunt secundum divinum exemplar: et quantum ad hoc sunt ideae plures, quia plures et diversae sunt rationes secundum quas conditae sunt.

Sed obicitur: quoniam sicut idea dicit exemplar ita et vita, Ioan. 1,3: "Quod factum est, in ipsa vita erat" ; sed non dicuntur plures vitae aliquo modo in ipso; ergo nec plures ideae, vel quare non dicitur nisi una vita et plures ideae? -— Ad istud dicendum quod aliud connotatur per unum quam per alterum. In hoc enim conveniunt secundum divinum exemplar vita, idea et ratio, quod secundum illud formatur et existit creatura, sed tamen differenter. Nam in esse quod formatur, primo accipitur esse, et post esse distinctum, et post esse ordinatum: et hoc modo distinguuntur opera primae conditionis, Gen. 1. Potest ergo divinum exemplar significari connotando respectum ad esse tantum: et sic vita dicit divinum exemplar, quia vivere dicit esse; vel respectum ad esse distinctum: et sic significatur per ideam; vel respectum ad esse ordinatum: et sic significatur per hoc quod est ratio. Quia ergo vita dicit divinum exemplar, prout respicit ens vel esse — dicendo autem ens vel esse non dico aliquid unde accipiatur numerus in creatura, immo omnes conveniunt in ente — propterea non est aliquid connotatum per vitam unde possim ipsam plurificare; et quia a parte connotati venit pluralitas in istis et non a parte principalis significati, quod semper unum est, propter hoc non possunt aliquo modo dici plures vitae, immo omnia sunt una vita in Creatore, nec est pluralitas per respectum ad res. Sed in connotando per ideam dico aliquid unde possim plurificare, quia connotatur ibi distinctio rei a re: et secundum hoc est pluralitas ideae. Similiter ratio connotat respectum ad esse ordinatum in creatura; sed esse ordinatum dicit distinctionem in creatura, quia ad aliud ordinatur esse corporale et spirituale et huiusmodi: et ideo quantum ad hoc est pluralitas rationum.

[Ad obiecta]: 1. Ad primam rationem qua obicitur quia sic plura essent ab aeterno, si plures essent ideae: dicendum quod per ideam dicitur aliquid ut principale significatum in rectitudine: et hoc est divina essentia vel exemplar; item per ideam dicitur aliquid connotatum in obliquitate: et hic est respectus ad creaturas. Nihil aliud ergo est dicere ideas plures quam exemplar plurium. Ex parte ergo principalis significati non ponitur pluralitas, sed ex parte connotati. Et propter hoc non sequitur quod plura ab aeterno, immo ex hoc sequitur quod unum sit exemplar omnium ab aeterno.

2. Ad secundum dicendum quod idea una est in quantum est forma exemplaris sive exemplar, quia hoc modo dicit exemplaritatem rerum secundum quod sunt sicut vita, sicut dictum est, quia res in esse non differunt; tamen in quantum idea plures est — et loquor secundum connotatum — quia plures sunt rerum distinctiones; in quantum enim idea dicit exemplaritatem esse distincti et plures rationes, quia plures ordines. Et sic concedendum est quod non est nisi unum exemplar vel forma exemplaris, sicut nonnisi unum efficiens.

3. Ad tertium dicendum quod ista pluralitas est a parte rei; sed res dicitur dupliciter, scilicet absolute et respective, ut etiam dicatur res ipsa rei comparatio. Dicendum ergo quod a pluralitate comparationis est pluralitas idearum.

4. Ad quartum dicendum quod huiusmodi numerus est a fine. Sed ex hoc non sequitur quod in Deo sit dependentia vel respectus ad creaturam, immo sequitur quod creatura habet respectum vel dependentiam ad ipsum. Unde cum dico quod idea significat divinam essentiam ut formam exemplarem huius et illius, per hoc connotatur respectus et dependentia creaturae ad divinum vinum exemplar et non e converso. Licet tamen secundum modum intelligendi vel significandi significetur respectus Creatoris ad creaturam: hoc enim non est quia Creator dependet a creatura nec quia habet respectum ad ipsam, immo ex defectu intellectus, quia aliter non cognoscimus Deum nisi per creaturas. Et propter hoc significamus ipsum connotare respectus ad ipsas; per hoc tamen significatur magis dependentia creaturarum ab ipso, quia creaturae sunt ab ipso, ad ipsum, per ipsum. Unde Augustinus, in libro De Trinitate "Non ponitur aliquamutatio in Deo per hoc quod ponitur respectus ipsius ad creaturam, sed ponitur in creatura respectuipsius".

PrevBack to TopNext