I, P. 1, Inq. 1, Tract. 3, Q. 1, M. 3, c. 3
I, P. 1, Inq. 1, Tract. 3, Q. 1, M. 3, C. 3
DE COMPARATIONE UNITATIS DIVINAE QUANTUM AD REPRAESENTATIONEM.
Quaeritur ergo: 1. An magis repraesentetur in unitate componentium quam compositi; 2. deinde, an magis in unitate particularis quam universalis.
Articulus I
An unitas divina magis repraesentetur in unitate componentium quam compositi.
Quantum ad primum sic arguitur: a. Unitas compositi deficit ab unitate componentium, quia duae unitates componentium uniuntur, ex quibus surgit unitas compositi; ergo posterior est quam unitas componentium; magis ergo elongatur ab unitate prima, et ita magis repraesentatur unitas in unitate componentium quam compositi.
b. Item, unitas prima simplex est; ergo unitas magis simplex in creaturis plus assimilatur unitati primae quam unitas minus simplex; sed simplicior est unitas in componentibus quam in composito, quoniam unitas componentium non resolvitur in aliam unitatem, unitas autem compositi in aliam resolvitur unitatem; ergo unitas componentium plus assimilatur unitati divinae.
Contra: 1. Unitas in componentibus est unitas secundum quid: unde Augustinus, in libro De natura summi boni, dicit quod materia non habet unitatem nisi secundum quid, sicut nec esse nisi secundum quid; sed unitas simpliciter magis assimilatur primae ac summae unitati, quae verissime ac simpliciter est unitas, quam unitas secundum quid; ergo unitas compositi magis assimilatur unitati primae quam unitas componentium; ergo unitas divina magis in ea repraesentatur.
Solutio: Dicendum quod unitas prima, secundum quod huiusmodi, duo habet: unum est quod ipsa est simplex; item, ipsa est simpliciter unitas et perfecta unitas. Quantum ergo ad hoc quod ipsa est simplex unitas, ex hoc plus habent convenientiam cum ipsa componentia quam ipsum compositum, quia simpliciora sunt; et quantum ad hoc magis participant rationem unitatis primae. Quantum autem ad hoc quod dicitur ipsa unitas prima unitas simpliciter et perfecta, cui nihil deest, dicimus quod compositum plus habet de convenientia cum ipsa quam componentia: unitas enim compositi est unitas simpliciter et perfecta; unitas autem formae non est perfecta sine unitate materiae nec e converso. Sic ergo uno modo plus repraesentatur unitas divina in unitate componentium, alio modo in unitate compositi.
Articulus II
An unitas divina magis repraesentetur in unitate universalis quam particularis.
Ad quod sic: a. Omne quod est unum numero est unum specie et genere et non e converso, secundum quod huiusmodi. Unde unitas generis non ponit unitatem speciei, nec unitas numeri ponitur, posita unitate speciei, immo e converso unitas numeralis illas ponit; ergo unitas numeralis abundat respectu illarum unitatum; ergo plus habet de natura unitatis quam illae unitates; ergo particulare, quod est unum unitate numerali, magis est unum quam universale, quod est unum reliquis unitatibus; ergo magis in ipso repraesentatur unitas divina.
b. Item, quidquid est unum genere vel specie communicabile est a multis; sed communicari a multitudine hoc recedit a perfectione unitatis, et maxime sicut universale communicatur a multis et numeratur per illa multa: hoc igitur facit elongari a perfectione unitatis; sed universale est unum genere vel specie; ergo magis elongatur a perfectione unitatis quam particulare; et ita particulare magis est unum quam universale.
Contra: 1. Unitas universalis est simplicior, quia unitas particularis addit ad illam. — Item, est indissolubilior, quia unitas universalis est unitas secundum incorruptionem: quia universale perpetuum est et incorruptibile, unitas autem in numero in aliquibus accedit ad corruptionem; ergo unitas in numero plus elongatur ab unitate prima, quae nullo modo vergit ad corruptionem, quam unitas universalis; ergo magis repraesentatur unitas divina in unitate universalis quam particularis.
Solutio: Dicendum quod unitas primi tria habet. Primum enim est unum, ita quod essentia primi non est essentia istius vel illius, sed est haec essentia distincta ab aliis rerum essentiis; unde unitas prima ita se habet quod est haec unitas distincta ab hac unitate et ab illa et huiusmodi. Nihilominus tamen ipsa prima unitas est in hac unitate et in illa et in alia, secundum quod nos ponimus quod prima essentia est essentialiter in unoquoque, non tamen essentialiter ita quod per praedicationem, sed causaliter. Item, divina unitas simplex est. Tres ergo rationes habet unitas prima: scilicet quod est unitas in se, distincta per essentiam ab omnibus aliis; item, est essentialiter in omnibus aliis tamquam conservans et continens; item, est simplicissima. Et hoc totum est dictum quod unitas prima tres habet conditiones secundum rationem intelligentiae. Ipsa enim est virtualis unitas secundum quod dicimus quod est in hac unitate et in illa: et quantum ad hoc magis assimilatur ei unitas universalis. Item, ipsa est unitas simplex: et hac iterum ratione plus ei assimilatur unitas universalis. Item, prima unitas est completa unitas, secundum quod nos dicimus quod ipsa est unitas quaedam in se fixa et distincta ab aliis: et quantum ad hoc plus ei assimilatur unitas particularis; et hoc modo plus est unum particulare quam universale, quia unitas universalis deficit a perfectione unitatis particularis.