I, P. 1, Inq. 1, Tract. 3, Q. 1, M. 3, c. 4
I, P. 1, Inq. 1, Tract. 3, Q. 1, M. 3, C. 4
DE COMPARATIONE UNITATIS DIVINAE QUANTUM AD CAUSALITATEM.
Quarto quaeritur de comparatione unitatis divinae quantum ad causalitatem. Et hoc est quaerere an omne unum sit unum ab unitate prima.
Ad quod sic: I. a. Augustinus, in libro De vera religione: "A primo principio unum est quidquid est" ; sed primum principium est prima unitas; ergo a prima unitate est omnis unitas.
b. Item, Dionysius: "Nihil entium est expers unius, sed omnia et omnium omnis particula unitate participant et ab unitate derivantur summa". Nam si dicuntur participare, hoc est respectu unitatis summae; omnis igitur unitas est ab unitate prima.
Contra: 1. I Cor. 6,16: "Qui adhaeret meretrici, unum corpus efficitur" cum ea. Constat quod hic notatur quaedam unitas; sed haec unitas non est a Deo, quoniam haec est unitas peccati; ergo non omnis unitas a prima unitate.
2. Item, I Cor. 3,8: "Qui plantat et qui rigat unum sunt" ; sed haec unitas non est a Deo; ergo non omnis unitas est a Deo. —— Quod non sit a Deo patet: quoniam, sicut dicit Glossa ibi: "Unum sunt ratione ministerii" ; sed unitas ministerii non habet similitudinem cum prima unitate in quantum sic, immo unitas dominationis: ergo haec unitas non est per similitudinem primae unitatis; ergo non est ab ipsa.
Contra: 1. Multitudo non participat uno, quia multitudo ex opposito dividitur contra unitatem; et tamen multitudo est ens; non ergo omne ens participat uno.
Solutio: I. Ad primum dicendum quod omnis unitas naturalis, ratione qua est unitas, est ab unitate prima.
[Ad obiecta.]: 1. Ad primum dicendum secundum Glossam, quae dicit quod "fornicatio ambos unum corpus facit, ut quomodo in natura sic etiam in macula unum sunt". Sed nota quod in fornicatione sunt duo: scilicet ipsa actio, quae est copula carnalis; est item ibi deformitas. Ratione ergo actionis est ibi copula carnalis, et sic est ibi dicere unitatem naturalem sive in natura: et hoc modo illa unitas est ab unitate prima. Ratione autem deformitatis est ibi quaedam unitas divisionis a Deo, quia in hoc quod copulantur in hac deformitate, dividuntur a Deo et conveniunt in divisione, et hanc appellat Glossa unitatem "in macula": et haec non est a Deo sive ab unitate prima, sicut nec deformitas est a Deo.
2. Ad secundum dicendum quod cum dicitur: "Qui plantat etqui rigat unum sunt", haec est unitas ministerii. Ratione ergo eius quod est unitas, habet similitudinem cum prima unitate et est ab illa, ratione vero ministerii habet dissimilitudinem: et ita, in quantum est unitas, a Deo est.
Sed contra hoc obicitur: 1. Augustinus, in libro De vera religione: "A primo principio unum est quidquid aliquo modo unum est". Ergo, cum "unum in macula" sit unum aliquo modo, ergo a primo principio est.
2. Item, obicitur contra hoc quod dicit Glossa, quod cum dicitur: "Qui plantat et qui rigat, unum sunt", ibi est unitas "ratione ministerii", quia videtur ibi esse unitas substantiae. Nam, I Cor. 6,17, super illud: "Qui adhaeret Deo, unus spiritus est" etc. Glossa Hieronymi: "Diligenter attende quod quando de duabus rebus vel pluribus dicitur unus estvel una estet additur quid unus vel una, et de iis quae sunt diversae et de iis quae sunt unius substantiae dici potest: diversae enim substantiae sunt spiritus Dei et spiritus hominis, et tamen dicitur: "Qui adhaeret Deounus spiritus est"; ubi autem dicitur de duobus aut pluribus unum sunt, nec additur quidunum: non diversae, sed unius substantiae esse intelliguntur" ; ubi notatur unitas aliquorum et additur quid unum, possunt illa esse diversae substantiae, sed cum nihil additur, intelliguntur esse unius substantiae; sed cum dicitur: "Qui plantat et qui rigat unum sunt", hic dicitur unum sine additione; ergo unius sunt substantiae "qui plantat et qui rigat". Quid ergo dicit Glossa quod sunt unum "ministerii ratione" ?
Respondeo: 1. Sicut iniustitia non dicitur carentia iustitiae, nisi ubi est possibilitas et debitum iustitiae, ideo si diceretur demonstratis duobus iniustis: unum sunt in iniustitia, non solum significaretur carentia iustitiae, quae dicit convenientiam in non—ente, sed significaretur convenientia in potentia sive in debito habendi iustitiam, quae est convenientia in ente sive in aliquo. Ex ista ergo parte, qua invenitur unum debitum sive possibilitas ad iustitiam, est unum editum a primo principio sive a prima unitate ; ex alia vero parte, qua significatur carentia iustitiae, non erit per effectum a principio primo, sed per, defectum ab unitate illius. Simili modo intelligendum, cum dicitur "unum in macula": macula enim dicit carentiam spiritualis pulcritudinis cum debito habendi illam. In quantum ergo designatur convenientia in debito pulcritudinis, cum dicuntur "unum in macula", erit unitas haec a prima unitate, sicut ipsum debitum; in quantum vero designatur convenientia in carentia pulcritudinis, non erit causa effectiva illius, sed causa defectiva in recessu ab unitate prima, ut liberum arbitrium inordinatum.
On this page