I, P. 1, Inq. 1, Tract. 3, Q. 2, M. 1, c. 2
I, P. 1, Inq. 1, Tract. 3, Q. 2, M. 1, C. 2
AN INTENTIO VERITATIS DIFFERAT AB ILLA ENTITATIS UNITATIS ET BONITATIS.
Deinde quaeritur de intentione veritatis, in quo differat ab intentione entitatis, unitatis et bonitatis.
I. 1. Nam definiendo dicit Augustinus, in Soliloquiis: "Verum est id quod est". Ergo veritas definitive est entitas; ergo non differt intentio veritatis et entitatis.
Contra: a. Augustinus, De vera religione: "Cui manifestum est falsitatem esse qua putatur quod non est, intelligat eam esse veritatem qua ostenditur id quod est". Cum ergo differant intentione id quo res est et quo ostenditur — entitas vel essentia est id quo res est, veritas qua ostenditur — ergo differunt intentione veritas et entitas.
II. 3. Item, Augustinus, in libro De vera religione, dicit quod veritas prima est secundum quam de inferioribus iudicamus. - Item, in eodem: "Cum aliquis dicitcorporibus: vos quidem, nisi aliqua unitas contineret, nihil essetis, sed rursus: si vos essetis ipsa unitas, corpora non essetis, recte illi dicitur: unde nosti istam unitatem, secundum quam iudicas corpora? quam nisi videres, iudicare non posses quod eam non impleant". Cum ergo secundum unitatem iudicemus interiora, erit eadem intentio unitatis et veritatis.
Contra: a. Non contingit de eodem accipere veritatem et falsitatem secundum idem; sed de corpore accipimus veritatem corporeitatis et falsitatem unitatis — unde Augustinus, De vera religione: "Omne corpus verum corpus est, sed falsa unitas" —- ergo non est idem veritas corporeitatis et unitas corporeitatis.
b. Item, aliae sunt differentiae veritatis et unitatis: unitatis differentiae sunt quae supra diximus; veritatis differentiae sunt: quia est veritas rei et veritas signi, et hoc multipliciter; ergo non sunt intentione idem veritas et unitas.
III. 4. Item, Augustinus, super illud Psalmi: "Quaeritis mendacium", dicit quod "sola veritas perficit bona, qua omnia vera sunt". Si ergo bonitas est quae bona perficit, secundum intentionem idem erit veritas et bonitas.
5. Item, Augustinus, in libro De vera religione: Verum est lux intelligibilis. Et B. Dionysius dicit quod "lux intelligibilis est bonum, quod est super omnem lucem, ut fontalis radius et emergens lucis effusio omnem supermundanum et mundanum intellectum illustrans". Ergo eadem est intentio veri et boni, scilicet quod est lux intelligibilis.
6. Item, Augustinus, in 83 Quaestion.: "Totum malum de speciei privatione repertum est". Ergo totum bonum ex speciei positione; sed ex positione speciei est in re veritas; ex eodem ergo est in re veritas et bonitas; ergo non differunt secundum intentionem.
17. Item, nihil quod est obiectum unius potentiae est idem secundum intentionem cum obiecto alterius potentiae; cum ergo verum sit obiectum rationis, bonum voluntatis: non erit secundum intentionem idem verum et bonum.
Respondeo: Quamvis secundum rem coincidant in idem verum, unum et bonum, tamen differunt intentiones eorum, sicut supra dictum est in Quaestione de unitate. Ens enim et entitas absolutam habent intelligentiam; unum vero addit ad ens indivisionem: unde unitas est indivisio entis; verum veroaddit ad indivisionem entis indivisionem esse: unde veritas est indivisio esse et eius quod est ; bonum vero addit ad indivisionem entis et esse indivisionem secundum bene esse: unde bonum dicitur indivisio actus a potentia, et actus dicitur complementum sive perfectio possibilitatis, ad quam res nata est. Item, sicut supra tactum est in Quaestione de unitate, differunt intentiones istae secundum relationem ad causam, quae est: unum, principium in ratione efficientis, veritas in ratione formalis, bonitas in ratione causae finalis: quae appropriantur Trinitati. Unde Augustinus, De civitate Dei: "Dixit Deus: fiat lux, et facta est lux: vidit lucem quod esset bona. Ecce dicens et quod dicit et propter quoddicit". Intentio unius refertur ad dicentem, intentio veritatis ad verbum, intentio bonitatis ad bonum propter quod est. Dicens est Pater, cui appropriatur ratio efficientis; verbum Filius, cui [appropriatur] ratio formalis; bonum Spiritus Sanctus, cui appropriatur ratio finalis.
Istae ergo intentiones non separantur ab essentia rei velut vestigia primae causae, quae est Trinitas unius essentiae. Unde secundum hoc dicit Augustinus, in fine De vera religiones: "Colere et tenere nos convenit unius substantiae Trinitatem, unum Deum quo auctore conditi sumus, similitudinem eius per quam ad imitationem formamur, et pacem qua unitati adhaeremus; Deum, qui dixit "fiat", et Verbum eius, per quod factum est quodnaturaliter est, et donum benignitatis, quo placuit ut non interiret quidquid per Verbum ab eo factum est; unum Deum, quo creatore vivimus, per quem reformati sapienter vivimus, quem diligentes et quo fruentes beate vivimus".
[Ad obiecta]: I. 1. Respondeo igitur ad obiecta quod, quamvis id quod est definiat verum, non tamen eadem erit intentio entis et veri. Nam per hoc quod dicitur id quod est intelligitur id quod habet esse; in illo vero quod habet esse intelligitur indivisio esse et eius quod est. Unde eadem est per intellectum illa definitio Augustini: "Verum est id quod est", cum ista: Verum est quod habet indivisum esse ab eo quod est, sicut explanatum est prius ; hoc autem dicitur per additionem ad ens
2. Ad secundum dicendum quod cum dicitur: "omnia sunt vera in quantum sunt", quod dico "in quantum", quod est determinatio, potest referri ad conditionem suppositi per hoc quod dico "vera": et hoc modo verum est "omnia sunt vera in quantum sunt", quia nunquam in aliquo supposito separantur verum et ens, immo sequitur: si est, verum est. Vel potest referri ad conditionem formae sive rationem eius quod dico verum: et hoc modo non est verum; ens enim non est ratio veri, sed indivisio esse ab ente, ut dictum est.
II. 3. Ad tertium quod obicit de unitate: dicendum quod secundum unitatem iudicamus sicut secundum artem et exemplar de opere, secundum veritatem ut lucem. Unde dicit Augustinus, in libro De vera religione: "Ista est lux vera per quam phantasmata non vera esse cognoscis, et ita differenter". Notandum quod cum dicis quod secundum unitatem iudicamus, hoc est in quantum unitas assumit rationem causae formalis, et sic in quantum induit rationem veritatis, sicut supra ostendimus in Quaestione de unitate.
III. 4. Ad quartum quod obicit: intelligendum quod "veritas perficit bona" in ratione causae formalis, bonitas in ratione causae finalis. Utramque autem perfectionem habent bona: veritas perficit quantum ad esse naturae relatum ad causam exemplarem, bonitas quantum ad esse relatum ad causam finalem.
5. Ad quintum quod obicit circa: idem, quod veritas est lux intelligibilis et bonitas similiter: dicendum quod verum est, sed differenter, quia verum est lux quantum ad intellectum speculativum, bonum est lux quantum ad practicum. — Praeterea, lux duplicem habet effectum: manifestare et movere. Est enim principium manifestandi se et alia, ut dicit Augustinus, in quadam Homilia super Ioannem, ex illo verbo Eph. 5,13: "Quae arguantur, a lumine manifestantur": omne enim quod manifestatur lumen est; et secundum hunc modum verum est lux intelligibilis, quia principium manifestativum. Unde Hilarius: "Verum est declarativum esse". -— Item, est principium motivum. Unde corpora quae non sunt in participatione lucis, ut opaca et terrea, naturaliter sunt immobilia; quae vero in participatione lucis, ut perspicua aqua et aer, sunt mobilia, sed non per se, et magis aer quam aqua, quia magis est in participatione lucis; quorum vero lux est de substantia sunt mobilia per se, ut corpora caelestia et ignis: et hac ratione bonum, quod est principium movendi, est lux intelligibilis. Unde Dionysius: "Bonum est adquod omnia convertuntur et quod omnia affectant".
6. Ad ultimum dicendum quod sicut ad privationem vitae, quae est prima perfectio animalis, sequitur privatio sensus, sic ad privationem speciei, secundum quam ponitur veritas, sequitur privatio ordinis, secundum quem accipitur bonitas: et ideo dicitur totum malum ex hoc provenire. Vel species dicitur dupliciter: scilicet perfectio esse et bene esse; et totum malum secundum hoc provenit ex privatione speciei, tamen species secundum hoc se extendit ad bonitatem sicut ad veritatem.
On this page