I, P. 1, Inq. 1, Tract. 3, Q. 2, M. 1, c. 1
I, P. 1, Inq. 1, Tract. 3, Q. 2, M. 1, C. 1
An necesse sit veritatem esse
Adiuvante gratia Iesu Christi, consequens est quaerere de veritate divina. Ad quam quaestionem inquirenda sunt haec: 1. An sit necesse veritatem esse; 2. an intentio veritatis ab intentionibus unitatis, entitatis, bonitatis differens sit aliquo modo ; 3. quid sit; 4. in quibus sit; 5. an una vel plures sit; 6. an plures veritates sint ab aeterno; 7. an omnis veritas aeterna sit; 8. an mutabilis vel immutabilis sit ; 9. an veritas prima sit causa omnium; 10. quae causa veritatis proxima et falsitatis in rebus sit; 11. an veritati primae falsitas sit opposita.
Ad primum arguitur: a. Ex Soliloquiis Augustini: "Si manebit mundus iste, verum est mundum semper esse mansurum; si non manebit, verum est non esse mansurum; si interiturus est, cum interierit, verum est mundum interiisse: non enim potest esse verum, nisi veritas sit". Erit igitur veritas, etiam si mundus intereat.
b. Item, Anselmus, in libro De veritate et in Monologion, probat sic necessario veritatem aeternaliter esse ut non possit cogitari non esse. Primo sic ostensive: "Cogitet qui potest quando incepit aut quando non fuit hoc verum, quia scilicet futurum erat aliquid; aut quando desinet et non erit hoc verum, videlicet quia praeteritum eritaliquid. Quod si neutrum horum cogitari potest et utrumque hoc verum sine veritate esse non potest, impossibile est quod veritas finem aut principium habeat".
c. Item, idem Anselmus, ibidem: "Si veritas habuerit principium aut finem habebit, antequam ipsainciperet, verum erat tunc quia non erat veritas, et postquam finita erit, verum erit tunc quia non erit veritas; eratigitur veritas antequam esset veritas, et erit veritas postquam finita erit veritas; quod inconvenientissimum est. Siveigitur dicatur veritas habere siveintelligatur non habere principium vel finem, nullo claudi potest veritas principio vel fine". Ex hoc ergo relinquitur quod veritatem necesse est aeternaliter esse et quod non possit cogitari non esse.
Contra: 1. Sicut verum convertitur cum ente, quia unumquodque sic se habet ad esse sicut ad veritatem: sic bonum, quia unumquodque, in quantum est, bonum est. Cum ergo aliquid possit cogitari esse et bonum non esse, sic aliquid poterit cogitari esse et verum non esse; multo ergo fortius et cogitari non esse et verum non esse. Non igitur ad aliquid cogitari esse sequitur cogitari verum esse, nec ad aliquid non esse, verum non esse.
2. Item, videtur argumentatio secundum quid et simpliciter sophistica: aliquid non esse est verum, ut mundum interiisse et huiusmodi, vel mundum futurum esse est verum, ergo aliquid est verum: nam ex vero secundum quid infertur verum simpliciter.
Respondeo, secundum Augustinum, in libro De vera religione: "Nullus intelligit falsa: nam verum esse oportet quod intellectu contemplor".
[Ad obiecta.]: 1. Ad primum dicendum quod rei essentia movet animum duobus modis: uno modo secundum dispositionem veritatis movet intellectum; alio modo secundum dispositionem bonitatis movet affectum. Unde sicut essentia rei per suam bonitatem diligitur, sic essentia rei per suam veritatem intelligitur; et sicut impossibile est bonitatem non diligi, cum diligitur rei essentia, sic impossibile est veritatem non intelligi, intellecta rei essentia. Ex quo patet quod veritas non est separabilis in cogitatione ab esse sive entitate.
On this page