I, P. 1, Inq. 1, Tract. 3, Q. 2, M. 2, c. 1
I, P. 1, Inq. 1, Tract. 3, Q. 2, M. 2, C. 1
AN VERITAS SIT UNA.
Ad quod sic: a. Secundum Anselmum, "sicut se habet color ad corpus coloratum, sic veritas ad rem veram". Ergo si multiplicantur colores secundum quod multiplicatur coloratum, multiplicabuntur veritates secundum multiplicationem verorum; ergo multae sunt veritates, cum constet multa esse vera.
b. Item, si "veritas non est aliud quam rectitudo; sed alia rectitudo significationis, alia voluntatis, quia haec in voluntate, sedilla in significatione habet suum esse" ; ergo alia veritas significationis, alia voluntatis.
c. Item, unumquodque sicut se habet ad esse, sic ad veritatem; si ergo non est esse unum omnium verorum, non erit una veritas omnium verorum.
Contra: 1. Anselmus, De veritate: "Si rectitudo non est in rebus illis, quae debent rectitudinem, nisi cum sint secundum quod debent", debent autem esse secundum quod exigit prima rectitudo, quae est prima veritas: ergo "hoc est illis rectas" et veras esse secundum primam rectitudinem et veritatem esse; est igitur una rectitudo et veritas.
2. Item, Anselmus: "Sicut tempus se habet ad temporalia, sic veritas ad vera: veritas enim est mensura omnium verorum, sicut tempus omnium temporalium". Si ergo "unum tempus omnium temporalium", quamvis diversa temporalia quae tempore mensurantur, ergo una veritas erit omnium verorum, quamvis multa sint quae veritate mensurantur.
3. Item, secundum Augustinum, in libro Soliloquiorum, et Anselmum, De veritate, veritas radicatur in permanente, non in non-permanente ; sed unum est permanens in omni re, sed illud non multiplicatur in hac re vel in illa; ergo veritas non multiplicatur in hac re vel in illa.
Respondeo: Veritas rei dicitur duobus modis. Uno modo, secundum quod dicitur indivisio esse et quod est, prout dicitur ab Augustino: "Veritas est id quod est" ; et haec veritas fundatur super debita principia essentiae rerum et debitam eorum unionem in creaturis, et haec veritas multiplicatur secundum multiplicationem essentiae verorum. — Alio modo, secundum quod veritas dicitur ab Augustino "lux intelligibilis", eo quod in modum lucis manifestat omnia vera et tenet et conservat in esse, quemadmodum lux est principium conservativum suorum effectuum; prout dicitur ab Anselmo "rectitudo mente perceptibilis" eo quod per ipsam mensurantur omnia vera, sicut per tempus omnia temporalia: hoc modo una est et sola veritas, quae est divina, qua manifestantur omnia vera et conservantur in esse et mensurantur. Primo ergo modo multae sunt veritates secundum multiplicationem essentiae verorum; secundo modo una tantum veritas, quemadmodum lux et rectitudo una.
Si autem quaeritur in hoc secundo sensu veritas huius rei vel illius, distinguendo veritatum differentias —- ut veritas significationis, veritas actionis etc. —- si nullam ab ipsis rebus accipit veritas diversitatem? Respondeo, secundum Anselmum, De veritate: "Improprie huius rei vel illius veritas dicitur esse, quoniam illa non in ipsisrebus aut ex ipsis aut per ipsas, in quibus esse dicitur, habet suum esse: sed cum ressecundum illam sunt, quae semper praesto est iis quae sunt sicut debent esse, veritas dicitur huius rei vel illius, ut veritas significationis, veritas voluntatis et huiusmodi: quemadmodum tempushuius rei vel illius, cum unum et idem sit tempus omnium quae in eodem tempore simul sunt. Et si non esset haec res vel illa, nihilominus esset idem tempus; nec enim ideo dicitur tempushuius rei vel illius, quia tempus est in ipsis rebus, sed quia ipsae suntin tempore. Et sicut tempus per se consideratum non dicitur tempus alicuius, sed cum res, quae in illo sunt, consideramus, dicitur huius rei vel illius: ita summa veritas per se subsistens nulliusrei est, sed cum aliquid secundum illam est, tunc eius dicitur veritas".
On this page