I, P. 1, Inq. 1, Tract. 3, Q. 2, M. 2, c. 2
I, P. 1, Inq. 1, Tract. 3, Q. 2, M. 2, C. 2
AN PLURES VERITATES SINT AB AETERNO.
a. Et cum esse veritatem sit esse quid, si sunt plures veritates ab aeterno, erunt plura aliqua ab aeterno, quod est error.
b. Item, si diceretur quod una est veritas ab aeterno, sed plura vera - contra: cum verum non sit determinatio diminuens vel removens, cum dicitur aliquid verum, quemadmodum homo mortuus, sequitur necessario: si plura vera ab aeterno, quod plura aliqua ab aeterno. Cum ergo hoc sit falsum, relinquitur quod unum solum et veritas una est ab aeterno.
Contra: 1. Cum dico: "Pater generat, Filius generatur, Spiritus Sanctus procedit", hic sunt plures veritates, sicut plures personae vel proprietates; sed veritates istae sunt aeternae sine principio; ergo plures veritates ab aeterno.
2. Item, Augustinus dicit quod "tres sunt res quibus fruendum est" ; sed veritas convertitur cum re; ergo tres sunt veritates respondentes huiusmodi tribus rebus; sed huiusmodi res sunt sine initio, quia huiusmodi vocat personas divinas; ergo et tres huiusmodi veritates sunt sine initio, aut ratione personalitatis non esset ponere veritatem in divinis.
3. Item, Deus ab aeterno scivit omnem creaturam sive hanc sive illam; scivit ergo ab aeterno Antichristum fore et Petrum fore —- horum enim veritas fuit ab aeterno in mente divina, quia omne quod scitur, quia verum est scitur —— sed Antichristum fore non est Petrum fore; ergo veritas huiusmodi in mente divina non est veritas illius, quia si haec distinguuntur inter se, ergo et veritates eorum distinguentur; sed istae veritates sunt in mente divina ab aeterno et sciuntur a Deo, et pari ratione veritates omnium creaturarum; ergo plures sunt veritates ab aeterno.
Solutio: Dicendum quod "una sola est veritas", cuius proprium est esse sine initio; et haec est veritas prima, quae est principium omnium aliarum veritatum et prior illis causalitate et duratione, quae omnes alias veritates tenet in esse et conservat.
[Ad obiecta]: 1—2. Ad primum obiectum dicendum quod, cum dicit Augustinus quod "tres sunt res quibus est fruendum" ; dicendum quod res aliquando appellatur natura, aliquando res appellatur ipsa res naturae. Augustinus ergo ibi vocat "tresres", tres divinas personas. Unde sunt hic tres res naturae sive tres personae: non tres res, id est tres naturae, immo sunt tres unius naturae et sunt illa natura, scilicet divina essentia. Et ideo cum veritas ad essentiam referatur et super ipsam fundetur, non est dicendum quod sint harum tres veritates distinctae, immo una sola. — Quod tamen obicitur quod Patrem generare non est Filium generari: dicimus quod si loquimur de veritate, quae est rei relate ad intellectum, posset esse quod sint tres veritates secundum rationem intelligentiae, una tamen sola est veritas essentiae, non plures; et de hac hic loquimur. Ipsa enim proprietas ad personam reducitur et persona ad essentiam; et propter hoc veritas proprietatis ad veritatem personae reducitur et veritas personae ad veritatem essentiae: et ideo cum sit ibi una sola essentia, relinquitur quod sit ibi una sola veritas. —— Quod sic patet: Patrem enim generare nihil aliud est quam Patrem esse ; et Filium generari idem quod Filium esse ; Spiritum Sanctum procedere idem quod Spiritum Sanctum esse. Sed cum dico: Pater est, Filius est, Spiritus Sanctus est, idem dico esse sive eamdem essentiam: hoc enim esse dicitur de Patre, quia Pater est essentia; et de Filio, quia Filius est essentia; et similiter de Spiritu Sancto, quia Spiritus Sanctus est essentia. Si ergo haec veritas: Pater generat reducitur ad hanc Patrem esse, reducitur ad essentiam, et sic de aliis; et ita cum ad eamdem essentiam reducantur, ratione cuius est veritas, constat quod non sunt ibi tres veritates, sed una sola, et ita non ibi sunt tres veritates sine initio, quia ad unam indivisibilem veritatem reducuntur, ratione cuius dicuntur esse una. —- Et per hoc patet solutio ad primum et ad secundum.
3. Ad aliud dicendum quod licet referendo ad res extra una non sit altera, quia Petrum fore in re non est Antichristum fore, tamen in mente divina veritates istae indivisae sunt et sunt una veritas. Sunt enim prima veritas sive divina essentia; nam mundum fore, antequam mundus sit, non est aliud quam Deum fore creaturum mundum ; et similiter Petrum fore, et sic de aliis futuris; sed Deum fore creaturum mundum idem est quod Deum esse ; et ita veritates istae relate ad divinam essentiam unum sunt, quia sunt divina essentia. Unde hac ratione dicit Anselmus quod creatura in Creatore est creatrix essentia. Unde sicut nos dicimus de ideis quod ideae relate ad ipsa ideata plures sunt, quia creaturae, quarum sunt, plures sunt nec una est alia, et ideo in comparatione ista, una idea non est alia, comparatione tamen ad ipsum primum, prout sunt in mente divina, omnes ideae sunt unum: sic dicimus quod istae veritates plures sunt in re extra, nec una sit alia, sunt tamen una veritas, prout sunt in mente divina, quia sunt idem quod prima veritas, quae est divina essentia; et sunt una veritas, et non plures secundum quod sic, sed contingit dicere quod est veritas plurium rerum.
On this page