Text List

I, P. 1, Inq. 1, Tract. 3, Q. 2, M. 2, c. 5

I, P. 1, Inq. 1, Tract. 3, Q. 2, M. 2, C. 5

AN PRIMA VERITAS SIT CAUSA OMNIUM VERITATUM.

Consequenter quaeritur an prima veritas sit causa omnium veritatum.

Ad quod sic: a. Summa bonitas se habet ad bona sicut summa veritas ad vera; si ergo summa bonitas est causa omnium bonorum, ergo summa veritas est causa omnium verorum, ergo et omnis veritatis.

b. Item, I Cor. 12,3: "Nemo potest dicere: Dominus Iesus, nisi in Spiritu Sancto". Glossa: "Omne verum, a quocumque dicatur, a Spiritu Sancto est" verum. Ergo et a prima veritate est verum.

c. Item, Anselmus, in libro De veritate: "Vides quoniam prima rectitudo causa sit omnium veritatum et rectitudinum et nihil sit causa illius?" Et respondet: "Video et animadverto in aliis tantum esse effecta, quasdam veroi causas et effecta: ut cum veritas, quae est in rerum essentia, sit effectumsummae veritatis, ipsa vero causa est veritatis, quae cogitationisest et eius quae est in propositione; et istae duae veritates nulliuscausa sunt veritatis".

Contra: 1. "Omne verum prima veritate est verum" ; sed istum fornicari vel quod "iste fornicatur" est verum, demonstrato aliquo fornicante; ergo a prima veritate est verum ; sed esse et esse verum convertuntur; ergo a prima veritate habet esse quod iste fornicatur; ergo a Deo habet esse quod iste fornicatur.

2. Item, veritas, quae est in propositione creata, est a veritate quae est in re, sicut dicit Anselmus. Si ergo veritas, quae est fornicationis in re, non est a prima veritate, ergo nec veritas propositionis qua enuntiatur istum fornicari; non ergo "omneverum, a quocumque dicatur, a Spiritu Sancto est" » verum.

3. Item, si dicatur quod cum dico fornicationem, dico actum inordinatum et deformem: veritas actus est a prima veritate in quantum actus, sed non in quantum inordinatus vel deformis — obicitur: verum est istum actum esse deformem vel inordinatum; ergo verum est deformationem vel inordinationem esse in hoc actu; veritas ergo, qua istud est verum, aut est a prima veritate aut non. Si sic: ergo a prima veritate est deformatio et inordinatio in hoc actu; quod est falsum. Si non: hoc verum non est verum a veritate prima.

Respondeo, secundum Anselmum, in libro De concordia praescientiae et liberi arbitriis: "Deus facit in omnibus voluntatibus et operationibus bonis quod essentialiter sunt et quod bona sunt; in malis vero non quod mala sunt, sed tantum quod per essentiam sunt". Ita per hunc modum dicendum quod in malis facit quod per veritatem sunt, non quod mala sunt, quia hoc per detectum veritatis sunt. Dicendum ergo quod sicut a prima essentia est omne quod est in quantum est, et a prima bonitate omne quod bonum est in quantum bonum est, ita a summa veritate est omne verum in quantum verum est.

[Ad obiecta]: 1. Ad primo ergo obiectum dicendum quod cum sit veritas [dicti] quae consistit in adaequatione rei et intellectus, et veritas rei, ut accipitur res generaliter ad bonum et malum, mutatio praedicamenti est, cum arguitur a veritate dicti ad veritatem rei; et ideo cum dicitur istum fornicari vel quod iste fornicetur, est verum, copulatur veritas dicti, non veritas rei. Sequitur ergo: istum fornicari est verum veritate prima, quia hoc dictum vel haec propositio est vera a veritate prima. Et cum arguit ulterius: ergo quod fornicatur est a veritate prima, procedit ad veritatem rei, sed deberet arguere: ergo habet esse dictum vel enuntiatum a veritate prima.

2. Ad secundum dicendum quod sicut in malo non dicitur esse simpliciter, sed secundum quid, scilicet ratione subsistentis boni, non ratione defectus a quo nominatur malum: ita dicitur habere veritatem in re secundum quid, sed non simpliciter. Cum ergo dicitur fornicatio habere veritatem in re, secundum quid dicitur. Nam fornicatio dicit deformitatem actus talis, scilicet coire: ratione actus subsistentis deformitas habet esse in re et veritatem; ratione defectus vel carentiae formalitatis vel ordinis dicit defectum ab esse et veritate. Tamen veritas fornicationis, dicta de malo vel fornicatione, habet veritatem et esse simpliciter, quia consistit in adaequatione dictionis ad rem quae simpliciter est, quamvis res non simpliciter habeat esse. Non ergo sequitur, quamvis veritas enuntiationis causetur a veritate rei: si veritas rei non est a veritate prima, quod nec veritas dicti, quia veritas huiusmodi secundum quid est a veritate prima, non simpliciter, tamen causa est veritatis dicti: non quod sit ipsa veritas secundum quid, immo est veritas simpliciter, quia de eo quod est secundum quid contingit enuntiare verum simpliciter.

3. Ad tertium quod dicit verum est deformationem vel inordinationem esse in hoc actu, dicendum: quia copulatur veritas dicti, concedendum quod veritas, qua hoc est verum, est verum veritate prima; sed non sequitur: ergo deformatio est in actu a veritate prima, quia procedit a veritate dicti ad veritatem rei; sed sequeretur: ergo dictum vel enuntiatum de deformatione in actu est a veritate prima.

PrevBack to TopNext