Text List

I, P. 1, Inq. 1, Tract. 3, Q. 2, M. 2, c. 4

I, P. 1, Inq. 1, Tract. 3, Q. 2, M. 2, C. 4

AN VERITAS SIT MUTABILIS.

Consequenter quaeritur an veritas sit mutabilis vel immutabilis.

Ad quod sic: a. Anselmus: "Omnino video ipsam rectitudinem immutabilem permanere" ; sed veritas est rectitudo; ergo veritas omnino est immutabilis.

b. Item, Augustinus, in libro De libero arbitrio: "Veritas non est inferior mente nostra, quia de ea iudicaremus" — quod non est verum: non enim de ipsa iudicamus, sed per ipsam —nec menti aequalis, quia mutaretur sicut mens est mutabilis. Unde dicit: "Mentes nostrae aliquando plus vident, aliquando minus de ipsa: ipsa, in se manens, nec proficit nec deficit". Ex quo videtur quod sit immutabilis.

c. Item, obicitur quod veritas creata sit immutabilis, quia res quaelibet veritatem habet, quia habet similitudinem cum primo; sed ratione eius quod habet similitudinem cum primo est permanens; ergo ratione permanentis est veritas in omni re, et super ipsum b permanens est fundata veritas; sed ratione illius est immutabilis, alioquin non haberet per illud similitudinem cum primo, qui est immutabilis; ergo veritas etiam creata [est] immutabilis.

d. Item, sicut dicimus de caelo quod substantia eius non mutatur, licet moveatur in tempore, ita dicimus quod aliquid est in tempore quod secundum substantiam non mutatur, licet sit alterum et alterum; et hoc est nunc quod fertur, quod idem est secundum substantiam non mutatum, sed manet, licet dicatur alterum et alterum: sicut ille qui sedet in foro et post in theatro, non dicitur mutatus secundum substantiam, licet mutetur secundum accidens. Ergo cum supra permanens fundetur veritas, eadem erit veritas sub hoc praesenti, praeterito et futuro, et non mutata, cum eadem sit substantia temporis praesens, praeterita et futura, sed altera et altera, et ita veritas est immutabilis.

e. Item, veritas praeteriti dicitur respectu alicuius praesentis, veritas praesentis respectu eiusdem cum est praesens, veritas futuri respectu eiusdem cum est praesens ; idem ergo est quod subest veritati praeteriti, praesentis et futuri. Si ergo quod est verum de praeterito, semper erit verum, et quod est verum de futuro, semper fuit verum, et quod est verum de praesenti, nunc est verum, cum idem subsit verum praesenti, praeterito et futuro: quodlibet ergo verum semper fuit et est et erit verum; quaelibet ergo veritas est immutabilis, quamvis enuntiatio de vero per tempora varietur.

f. Item, Anselmus, in libro De veritate: "Non existente significatione, nonperit rectitudo eius qua rectum est et qua exigitur ut quod significandum est significetur. Nec ideo est rectitudo in significatione, quia nunc incipit esse, cum significatur esse quod est, vel non esse quod non est, sed quia significatio tunc fit secundum rectitudinem quae semper est: nec ob hocabest a significatione, cum non sic ut debet aut cum nulla sit significatio, sed quia tunc significatio deperit a non deficiente rectitudine. Rectitudo igitur, qua significatio recta dicitur, non habet esse aut aliquem motum per significationem, quocumque ipsa moveatur significatio; omnino ergo video hac rationeprobari, quoquomodo ipsa sunt, rectitudinem immutabilem permanere".

Contra: 1. "Diminutae sunt veritatesa filiis hominum". Ergo multo magis in aliis creaturis sunt diminutae, cum homo sit nobilior creatura et magis similis Deo; sed omne diminutum est mutatum sive mutabile ; ergo veritas est mutabilis.

Solutio: Dicendum, secundum Anselmum, quod veritas prima est immutabilis. Et similiter Augustinus loquitur de veritate prima in praedicta auctoritate: de hac enim simpliciter verum est quod est immutabilis. Sed de veritate, quae est in creaturis, dicimus quod in aliquibus est veritas mutabilis. Sed duplex est veritas in istis creatis: una, quae est in creatura ratione eius quod habet similitudinem cum Deo, et illa veritas fundatur super aliquid unde habet similitudinem cum Deo. Unde tempus, licet non permaneat, in quantum huiusmodi, in suis partibus, tamen in non permanendo habet quamdam permanentiam; et similiter motus; et ratione huius habet veritatem: et haec veritas est immutabilis in re. Unde haec veritas non interit, secundum Augustinum, existente re scilicet quae est fundamentum veritatis, nec variatur secundum successionem motus et temporis. Sed est alia veritas, quae est adaequatio rei et intellectus: et haec veritas est in re, non solum ratione eius quod habet similitudinem cum primo, immo etiam ratione dissimilitudinis. Unde res corruptibilis, in quantum huiusmodi, non habet similitudinem cum primo, tamen habet veritatem quantum ad hoc unde intellectus apprehendit et intelligit quod haec res est corruptibilis: et haec est veritas rei in se, et haec veritas mutabilis est, sicut et res mutabiles sunt; haec enim variatur secundum variationem et mutationem eorum quae accidunt circa essentiam rei, quae est subiectum veritatis invariabilis. Secundum autem hanc variationem sub signis diversis accipitur, sive apta nata est accipi, res ab intellectu: unde quandoque sub consignificatione temporis talis vel talis, quandoque sub tali accidente, quandoque sub opposito. Propter hoc illa veritas, quae est rei secundum hanc variationem acceptae, variabilis est.

[Ad obiecta]: 1. Non est ergo auctoritas Psalmi contraria ei quod dicitur veritatem esse immutabilem, quia loquitur de alia veritate. Et sic patet responsio.

PrevBack to TopNext