Text List

I, P. 1, Inq. 1, Tract. 3, Q. 2, M. 3, c. 1

I, P. 1, Inq. 1, Tract. 3, Q. 2, M. 3, C. 1

AN CAUSA PROXIMA FALSITATIS SIT IN REBUS.

Ad primum arguitur sic: 1. Augustinus, in II Soliloquiarum: "Si verum est id quod est, falsum non esse uspiam concludetur, quovis repugnante»".

2. Item, in libro De vera religione: "Si una est Roma quae est circa Tiberim, falsa est illa quam cogitans fingo; si unus est sol, falsus est ille quem cogitans fingo". Ex hoc relinquitur manifestam falsitatem esse qua id putatur esse quod non est. Relinquitur ergo quod falsitas est in sola mentis aestimatione.

3. Item, cum falsum dicatur a fallendo, si res non fallunt, sicut dicit Augustinus, in libro De vera religione, "quae nihil aliud ostendunt quam suam speciem, quam pro suae pulcritudinis acceperunt gradu": relinquitur igitur quod in rebus non erit falsitas.

4. Item, falsitas dicitur de rebus non—entibus, cum scilicet dicuntur esse, sicut de entibus, cum dicuntur non esse. Relinquitur ergo quod falsitas non est in rebus.

Contra: a. Augustinus, II Soliloquiorum: "Falsum solet dici quod a veri similitudine longe abest, sed tamenhabet ad verum nonnullam imitationem" ; sed quod omnino non est non potest habere alicuius imitationem; relinquitur ergo quod falsum habet esse in re.

b. Item, Augustinus c, II Soliloquiorum: "Non attendis eam rem, quae omnino nulla sit, nec falsum possedici? si enim falsum est, est; si non est, non est [falsum]".

c. Item, Augustinus, in eodem: "Eas res falsas nominamus quas veri similes deprehendimus": hinc homo pictus dicitur homo falsus. Relinquitur ergo quoniam falsum est in rebus, ex quo res falsae nominantur propter veri similitudinem.

Respondeo: Sicut distinguit Anselmus quod est veritas rei et veritas cogitationis et significationis, sic falsitas multipliciter: falsitas rei, ut homo pictus est homo falsus; et falsitas cogitationis, ut montes aurei falsi montes; et falsitas enuntiationis vel significationis, ut hominem esse asinum est falsum. Dicendum ergo quod falsitas rei est in rebus, falsitas cogitationis est in anima — prout dicitur in Psalmo: "Anima mea impleta est illusionibus" — falsitas enuntiationis est in voce prout est signum.

[Ad obiecta]: 1. Ad primum quod obicit: dicendum, secundum Augustinum, in Soliloquiis: "Falsum in re dicitur quod fingit esse quodnon est, aut omnino esse tendit etnon est". "Fingit esse quod non est": ut tragoedus qui fingit se Priamum et non est Priamus, et hypocrita se bonum et non est bonus; "tendit esse et non est": ut "imago tua in speculo quasi tu ipse vult esse, et ideo falsa, quia non est; similiter ea quae dormientes vel furentes" cernunt, et picturae et simulacra id esse tendunt cuius similitudinem repraesentant, et "eo tamen falsa sunt, quia id quodtendunt esse non possunt". Falsum ergo incidit rebus ex defectu esse, sicut malum incidit ex defectu boni ; et ideo dicitur "non esse uspiam", eo quod falsum, quamvis tamen habeat esse ratione subiecti, quod dicitur esse falsum in quantum deficit ab esse ad quod tendit vel fingit: ut in theatro "Roscius[voluntate] falsa Hecuba, sed natura verus homo", et homo pictus vera pictura est, sed falsus homo.

2. Ad secundum dicendum quod dicitur falsitas in re et falsitas in cogitatione. Primo modo dicitur falsitas, qua id putatur esse quod non est in ratione causae moventis per rei imitationem ; secundum quem modum dicit Augustinus, in Soliloquiis, quod "falsum estquod ad similitudinem alicuius accommodatum est, nec id tamen est cuius simile apparet" ; et ex hoc non sequitur quod falsitas non habeat esse in re. Secundo modo falsitas, qua id putatur esse quod non est in ratione causae formalis; secundum quem modum dicit Augustinus: "Falsum est aliquid quod aliter quam est videtur" ; et haec falsitas in re et cogitatione habet esse. Primo modo falsitas in re visa, secundo modo in vidente.

3. Ad tertium respondeo, secundum Augustinum, De vera religione: "Corpora in tantum fallunt, in quantum non implent illud quod convincuntur imitari". — Quod ergo obicitur quod res non fallunt: dicendum quod non fallunt causaliter, sed occasionaliter. Vel dicendum, secundum Augustinum, quod ex eo quod sunt non fallunt, sed ex eo quod non sunt; unde dicit, in libro De vera religione: "Si nos fallit rerum visibilium pulcritudo, non ex eo quod est nos fallere dicitur, sed ex eo quod non est".

4. Ad ultimum dicendum per interemptiomem quod falsitas non est in rebus non-entibus; tamen dicitur falsitas in dicto vel enuntiatione, quae est de rebus non-entibus, et ipsa enuntiatio vel dictum, quae est de re non—ente, est. Unde Augustinus, in Soliloquiis: "Multum interest inter ea quae dicimus et ea de quibus dicimus" ; nam omnia quae dicimus sunt entia, ea autem de quibus dicimus sunt entia et non-entia.

PrevBack to TopNext