I, P. 1, Inq. 1, Tract. 3, Q. 2, M. 3, c. 2
I, P. 1, Inq. 1, Tract. 3, Q. 2, M. 3, C. 2
AN CAUSA PROXIMA FALSITATIS SIT IN SENSU VEL IN INTELLECTU.
Articulus I
An falsitas sit in sensu.
1. Ad quod Augustinus, in Soliloquiis: "Apparet nos in omnibus sensibus sive in aequalibus sive in deterioribus rebussimilitudine lenocinante falli aut, etiam si non fallamur, suspendentes consensionem nostram aut etiam differentias dignoscentes, tamen eas res falsas nominamus quas veri similes deprehendimus". Ergo in sensibus contingit esse falsitatem.
2. Item, Augustinus 2 inducit per sensus omnes, ex quo contingit "ratiocinari veri similitudinefalsitatem", ut navigantibus aquam videtur turris moveri quae stat, et in horologiis audiri videtur cantus merulae vel corvi.
3. Item, Anselmus, in libro De veritate: "Est quidem in sensibus corporis veritas, sed non semper: nam fallunt nos aliquando. Nam cum video aliquando per medium vitrum aliquid, fallit me visus, quia aliquando renuntiat mihi corpus, quod video ultra vitrum, eiusdem esse coloris cuius est vitrum, cum alterius sit coloris; aliquando vero facit me putarevitrum habere colorem rei quam ultra video, cum non habeat. Multa sunt alia, in quibus sensus visus et alii sensus fallunt".
Contra: a. Augustinus, De vera religione: "Ipsi oculi non fallunt: non enim renuntiarepossunt animo nisi affectionem; quod si non solum ipsi, sed et omnes corporis sensus ita nuntiantut afficiuntur, quid amplius ab eis exigere debemus ignoro". Relinquitur ergo ex hoc quod in sensibus non est falsitas.
b. Item, "si quis remum fractum in aqua opinatur, quando auferetur, integrari, non malum habet Internuntium, sed malus est iudex: nam ille pro 5111 natura non potuit aliter in aqua sentire nec aliud debuit. Si enim aliud est aer, aliudaqua, iustum est ut aliter in aere, aliter in aqua sentiatur". Relinquitur igitur quod falsitas non habet locum in sensu.
Respondeo, secundum Anselmum, in libro De veritate: Est sensus exterior sive particularis, in quo non accidit falsitas; et est sensus interior sive communis, ad quem pertinet iudicare differentias et communia sensuum et componere et dividere de sensibilibus: et in ipso accidit falsitas, sicut dicit Anselmus iis verbis: "Non mihi videtur falsitas in sensibus esse, sed in opinione; ipse namque sensus interior se fallit, non illimentitur exterior. Quod facile cognoscitur. Cum enim puer timet sculptum draconem aperto ore, facile cognoscitur quia non fallit visus, sed puerilis sensus interior, qui nondumbene scit discernere inter rem et rei similitudinem. Quod autem dicis de vitro, ideo est quia, cumvisus transit per aliquod corpus aerei coloris, non aliter impeditur assumere similitudinem coloris quemultra videt, quam cum transit per aera, nisi in quantum illud corpus, quod transit, spissius aut obscurius est aere: ut cum transit per vitrum sui coloris, id est cui nullus alius admixtus est color, aut per purissimam aquam aut per crystallum aut per aliudsimilem habenscolorem; cum vero transit idem visus per alium colorem, ut per vitrum nonsui coloris, sed cui alius color est additus, ipsum colorem, qui prius occurrit, accipit. Quapropter quoniam post unum acceptum colorem, secundum quod illo affectus est, alium, quicumque occurrat, aut nullatenus aut minus integre suscipit, ideo illum, quem prius cepit, aut solum aut cum eo, qui post occurrit, renuntiat. Si enim visus, quantum capax est coloris, tantum afficitur priori colore, non potest alium simul sentire colorem; si autem minus quam colorem sentire possit, priori afficitur, potest alium sentire: ut si transit per aliquod corpus, velut per vitrum quod ita sit perfecte rubicundum ut omnino ipsevisus afficiatur eius rubore, nequit diverso simul affici colore. Si autem non tantum perfectum invenit ruborem, qui prioroccurrit, quantum coloris capax est, quasi nondum plenus, adhuc alium valet assumere colorem, in quantum eius capacitas priori colore non est satiata. Qui autemhoc nescit, putat visum renuntiare, quia omnia quae post prius assumptum colorem sentit aut omnino aut aliquatenus eiusdem sunt coloris; unde contingit ut sensus interiorculpam suam imputet sensui exteriori. Similiter, cum fustis integer, cuius pars est intra aquam et pars extra, putatur fractus, non culpa sensuum est, quia renuntiant quod possunt, quoniamita posse acceperunt, sed iudicio animae imputandum est quod nonbene discernit quid illi possint aut quid debeant". Haec Anselmus.
ARTICULUS II
An falsitas sit in intellectu.
a. Augustinus, De vera religione: "Ego unus sum, et hoc loco sentio corpus meum, et tamen figmento cogitationis pergo quolibet et loquor cum quolibet: falsa sunt haec, necquisquam intelligit falsa. Non ergo intelligo, cum ista contemplor, quia verum esse oportet quodintellectu contemplor". Cum ergo ea quae fiunt in intellectu, fiant intelligendo, cum falsitas non possit intelligi, non potest fieri in intellectu.
Contra: I. Augustinus: "Lux vera est qua haec omnia non esse vera cognoscis" ; sed constat quod illa est prima veritas, quae est lux solius intellectus; intellectu ergo cognoscuntur praedicta falsa non esse vera; ergo intellectus apprehendit ipsa falsa. Quomodo ergo si falsa sunt in intellectu, non erit falsitas in eodem?
2. Item, nonne contingit errare circa intelligibilia, quae non percipiuntur sensu, ut circa divina? Ergo falsitas erit in intellectu, non solum apprehendendo, sed credendo vel assentiendo.
Respondeo: Rectitudo est principium cognoscendi rectum et obliquum, et ars principium cognoscendi virtutem et vitium, et lux principium cognoscendi luminosum et tenebrosum esse lucem et tenebras; non tamen obliquitas est in recto nec vitium in virtute nec tenebra in luce: sic lux recti intellectus, quae est veritas, est principium cognoscendi tenebram falsi. Nec sequitur falsitatem esse in intellectu: quia non cognoscitur per se, sed per accidens, hoc est per aliud, et illud est verum; sicut obliquum cognoscitur per rectum, in quantum est per declinationem a recto.
2. Ad secundum dicendum quod est intellectus rectus et non rectus. Rectus est, cum est ad quod est, scilicet ad cognoscendum rem secundum quod est; unde intellectus dicitur ab intus legendo, quia intuetur prout se habet veritas interius, non prout apparet exterius; et hoc modo nihil contemplamur intellectu quod non sit verum. Intellectus non rectus est, cum incidit in quod natus non est; non est autem natus ut iudicet per rei apparentiam: ad hoc enim nata est phantasia, quae dicitur a φανός quod est apparitio, quae scilicet nata est ad discernenda ea quae apparent; cum ergo hoc modo iudicat intellectus, iam non est rectus, sed phantasticus, et in eo contingit esse errorem. Unde Augustinus, De vera religione, dicit quod hoc modo "phantasmatadici solent; unde: "Anima mea impleta est illusionibus"".