Text List

I, P. 1, Inq. 1, Tract. 3, Q. 3, M. 1, c. 2

I, P. 1, Inq. 1, Tract. 3, Q. 3, M. I, C. 2

AN EADEM SIT BONITAS IN OMNIBUS BONIS

Postea quaeritur an eadem sit bonitas in omnibus bonis.

Ad quod sic: 1. Boethius, De consolatione: "Omnia unum desiderant; sed unum ipsum monstravimus esse quod est summum bonum; cunctaigitur bonum petunt; quod ita describas: bonum est quod desideratur ab omnibus". Ex quo relinquitur quod unum est bonum et una bonitas in bonis omnibus: et illud bonum summum.

2. Item, Augustinus, VIII De Trinitate: "Bonum est hoc, bonum est illud: tolle hoc, tolle illud, et vide ipsum bonum, si potes: ita Deum videbis, non alio bono bonum, sed bonum omnis boni". Ergo una summa bonitas est bonitas omnis boni.

3. Item, Augustinus, in eodem: "Pudeat, cum alia non amentur nisi quia bona sunt, eis inhaerendo, non amare bonum ipsum unde alia bona sunt". Ergo ipsum bonum, quod amatur, est in bonis unum.

4. Item, Augustinus, in eodem: "Cum animus [ita] nobis placet ut eum lucicorporeae praeferamus, non in se ipso nobis placet, sed in illa arte qua factus est; inde enim approbatur factus, ubi videtur faciendus: haec est veritas et simplexbonum". Ex hoc relinquitur, si non alio approbatur et placet quam simplici bono, quod non est bonum nisi primum in bonis.

5. Item, cum dicitur res est bona, aut praedicatur prima bonitas, et tunc habetur propositum; aut bonitas alia a prima. Quaeritur ergo de illa, cum sit bona ipsa: aut est bona bonitate prima, aut alia; erit ergo deducere in infinitum aut dicetur quod bonitas, quae praedicatur, est bona se ipsa; si hoc, ergo est prima bonitas.

6. Item, iuxta Boethium, De hebdomadibus: "Sublato primo bono mente et cogitatione, ea quae sunt, bona sunt, non tamen sunt bona simpliciter". Relinquitur ergo quod primum bonum de omnibus bonis praedicatur, cum dicantur bona.

Contra: a. Bonum convertitur cum ente et bonum esse cum esse. Si ergo non est unum esse in omnibus entibus, ergo nec unum bonum vel bonitas, sed differens in omnibus bonis.

b. Item, si convertuntur esse et bonum — quia quidquid est, in eo quod est, bonum est, ut dicunt Boethius et Augustinus — cum dicitur hoc bonum, praedicatur bonum quod est Deus, ergo et esse quod est Deus; ergo et omnia habent esse quod est Deus: quod est falsissimum.

c. Item, duobus modis dicitur animus bonus, secundum Augustinum, VIII De Trinitatem: voluntate et natura; sed bonitas, qua est animus bonus voluntate, est accidentalis nec est prima bonitas; item, bonitas, qua est bonus natura sui generis, non est prima bonitas, quia illa est secundum quam differt a bonitate corporis et dicitur animus corpore melior — unde dicit Augustinus: "Ut sit animus bonus video agendum esse voluntate; non quia id ipsum quo animus est, non est aliquid boni: nam undeiam dicitur, etverissime, corpore melior" ? — et constat quod utrumque multiplicatur in creatis bonis; relinquitur ergo quod plures sunt bonitates in bonis, aliae a prima bonitate, et quod prima bonitas non praedicatur, cum dicitur hoc est bonum. d. Item, Augustinus, in libro De libero arbitrio: "Sicut multa et diversa sunt quae in luce solis homines vident, lux tamen una est, ita multa sunt bona atque diversa ex quibus quisque eligat ad fruendum sibi summum bonum: ipsa tamen lux sapientiae, qua haec videri possunt, omnibus estuna communis".

Respondeo secundum diversos differenter. Quidam enim distinguunt quod dico bonum absolute et quod dico bonum aliquid tale vel tale, sicut esse absolute et esse tale sive aliquid, secundum quod dicit Porretanus, in Commenta Hebdomadumd Boethii, exponens illam hebdomadem diversum est esse et id quod est: "Hic commemorandum videtur quod diversorum philosophorum in diversis facultatibus usu diverso esseet esse [aliquid]multipliciter dicuntur. Nam secundum theologicosdivina essentia, quam de Deo praedicamus, cum dicimus Deus est, omnium creaturarum dicitur esse. Cum enim dicimus corpus estvel homo estvel huiusmodi, theologicihoc esse dictum intelligunt quadam extrinseca denominatione ab essentia sui principii: non enim dicunt corporalitate corpus esse, sed esse aliquid; et similiter unumquodque subsistens essentia sui principii praedicantnon esse aliquid, sed esse; illa vero quae cumipsa sunt creata subsistentia", sicut cum corporeitate esse substantiam, quantum, quale etc., "non esseabsolutum, sed esse aliquid; et ad eumdem modum quidquid operante summo principio est, eadem principali et increata essentia dicunt esse, suo vero quolibet genere aliquid esse. Illorum vero philosophorum, quibus suae facultatisgenera sunt sola illa quae ex principio esse coeperunt, alii quaelibet illa orationum suarum themata, id est materias de quibus loquuntur, eodem quo dicunt esse, dicunt etiam esse aliquid: unde etiam hoc verbum estdicunt de omnibus aequivoce praedicari; alii vero dividunt, et ea quae subsistunt dicunt essesubsistentiis, et esse aliquidiis quae subsistentias comitantur, intervallaribusscilicet mensuris et qualitatibus; ceteris vero septem generum praedicamentis eadem subsistentia nec essenec aliquid esseconcedunt; similiter et nullum horum, quae abstractio mathematica ab iis de quibus praedicantur dividit, vel essevel aliquid esseconsentiunt. Ergo, cum dicitur diversum est et esse et id quod est, secundum theologicos quidem intelligitur esseid quod principium est, id vero quod estest illud quod ex principio est; sed secundum alios philosophos essesubsistentium solae illorum quae praedicantur subsistentiae, quae vero suntea tantum quae illas in se habendo subsistunt. Sic ergo secundum theologicoset secundum alios philosophos recte potest dici diversum est esse et id quod est".

Simili modo dicendum de bono: quia secundum theologos bonitas, qua id quod est habet esse bonum, una est in omni bono; bonitas vero qua habet esse bonum aliquod vel tale, ut bona natura, bonus animus, bonum corpus, est multiplex in bonis et multiplicatur in bonis. Secundum primum modum, diversum est id quod [est] bonum ab esse bonum, sicut diversum [est] esse et id quod est ; esse enim rerum et esse bonum dicitur essentia principii et essentia finis, id quod est vero est ipsa substantia rei creatae. Et ideo non sequitur quod habent esse [quod est] Deus: quia hoc modo non est praedicatio formalis, cum dicitur res est bona absolute, sed est praedicatio per denominationem a causa; sicut dicitur opus humanum, non quia humanitas insit operi vel opus idem humanitati, sed humanum, quia ab homine: ita res dicitur bona, quia a bono principio vel ad bonum finem. Secundum modum secundum, cum dicitur haec est bona natura vel bonus homo etc., est praedicatio per inhaerentiam. Secundum vero philosophos bonitas, qua habet res esse bona et esse bonum tale, est bonitas suae perfectionis, et est multiplex bonitas in omnibus bonis; tamen propter relationem, quam habent ad summam bonitatem, dicitur bonitas, absolute vero ipsa rei essentia.

Aliis vero visum est aliter esse dicendum: "Cum dicitur creatura est, supponitur duplex esse, scilicet essecreatum, quod est in creatura, et esse Deum, ut a quo est illud esse. Eodem modo, cum dicitur quidquid est, bonum [est], secundum quod estintelligitur de substantiis, sic ponitur duplex bonitas, scilicet creata et increata: bonitas creata, ut quae inestipsi substantiae, bonitas autem increata, ut ad quam omnis bonitas creata; quoniam bonitas naturalis cuiuslibet substantiae nihil aliud est quam substantialis differentia, quae dicitur bonitas secundum comparationem quam habet ad primam bonitatem, id est secundum quod est ductiva vel ducibilisad primam bonitatem".

[Ad obiecta]: 6. "Ex hoc patet quod, circumscripta prima bonitate et re et intellectu, nihil est bonum vel intelligitur esse bonum, sed aliquid est album, aliquid rotundum, sicut dicit Boethius".

2. "Ex hoc patet veritas auctoritatis Augustinisupradictae: quoniam omnis creatura est bonum, hoc bonum, illud bonum; si sublatum fuerit hocet illud, non remanebit nisi bonum, quod est Deus".

3-4. Item, secundum hoc intelliguntur amari in arte, in qua facta sunt, cum scilicet referuntur ad causam summam quae est primum bonum.

5. Praeterea, ad hoc quod obicit cum dicitur bonitas est bona, aut praedicatur bonitas prima etc.: dicendum quod in rectitudine praedicatur bonitas creata, sed in obliquitate est bonitas increata, quia intelligitur bonitas quae est ad primam bonitatem: quod aliter dicitur de re bona quod dicitur bonum, aliter de bonitate qua dicitur res bona. Cum enim dicitur: haec res est bona, praedicatur bonitas per inhaerentiam, quia bonitas inest huic rei; cum vero dicitur: bonitas huius rei est bona, praedicatio est per identitatem. Et cum infertur ergo est bona se ipsa et non alia bonitate, distinguendum: quia si quod dicitur se ipsa excludit aliam bonitatem formalem, verum est; si excludit aliam bonitatem effectivam vel finalem, falsum est. Et ideo non sequitur ergo est prima bonitas, sed sequitur ergo non informatur alia bonitate, quamvis sit ab alia bonitate et ad aliam bonitatem, quae est prima bonitas. Sed cum ens dicatur absolute sine intentione causali, bonum vero dicatur secundum intentionem causalem, non videtur habere veritatem quod inducunt de ente, quod scilicet, cum dicitur de creatura est, intelligitur ens primum, nisi per consequentiam, quia sequitur est, et non est a se ipso, ergo ab alio, et illud est ens primum, et ita ens primum intelligitur in ente creato; sed quantum ad primam intentionem boni intelligitur bonum increatum, quia si intelligitur bonum creatum, intelligitur bonum per participationem: in eo quod est per participationem bonum necessario intelligitur quod participatur bonum, et illud est bonum summum. Breviter ergo dicendum, secundum Augustinum, in VIII De Trinitate: "Si potueris, sine illis quae participatione bona sunt perspice ipsum bonum cuius participatione bona sunt: simul enim et ipsum intelligis, cum audis hoc bonum, et illud bonum". Dicendum ergo quod bonum per essentiam est idem in omnibus bonis, et illud est summum bonum; bonum vero per participationem, sive bonitas, differens.

Et ex dictis patet solutio ad obiecta.

PrevBack to TopNext