I, P. 1, Inq. 1, Tract. 3, Q. 3, M. 1, c. 1
I, P. 1, Inq. 1, Tract. 3, Q. 3, M. I, C. 1
QUID SIT BONUM SECUNDUM RATIONEM SUAE INTENTIONIS.
Illustrante gratia Christi, post inquisitiones de unitate et veritate divina inquirendum est de bonitate. Et ad intelligentiam faciliorem et perfectiorem inquirenda sunt haec: I. 1. Quid bonum secundum rationem suae intentionis; 2. an una sola sit bonitas in bonis, quae est summa; 3. quae sint differentiae bonitatis et boni; 4. quae convenientia bonitatis in bonis. II. De summo bono: 1. An notio et amor eius sint nobis impressa; . an summum bonum dicat additionem ad bonum; si summum bonum compatitur secum diversitatem; si compatitur secum pluralitatem; si exigit coexistentiam aliorum bonorum; de fluxu aliorum bonorum et summo bono. III. 1. Secundum quae discernatur et determinetur bonitas in bonis, scilicet de modo, specie et ordine; 2. si bonum creatum est bonum per essentiam aut per participationem; 3. si aliquod bonum sit immutabiliter bonum; 4. de effectu boni; 5. de bono universitatis. IV. De oppositione mali ad bonum.
Quantum ad primum quaeritur: 1. Si omnino secundum rationem intentionis sit idem bonum et ens; 2. similiter et bonum et pulcrum: nam, quantum ad quid differunt istae intentiones verum et bonum, dictum est prius ; 3. item, si intentio boni accipiatur secundum intentionem causae finalis.
Articulus I
An idem sit bonum et ens.
In primis ergo arguitur sic: 1. Quod per se et per suam intentionem appetitur et optatur est per se bonum et secundum intentionem, quia, sicut dicit Boethius, in libro De consolatione: "Omnium expetendorum summa atque causa est bonum. Quodenim nec re nec similitudine nullum in se retinet bonum, id expeti nullo modo potest". Cum ergo omnia boni gratia expetuntur, relinquit quasi descriptionem quod bonum est quod desideratur ab omnibus ; cum ergo esse secundum se et secundum suam intentionem desideretur ab omnibus, esse est idem secundum intentionem quod bonum. — Quod autem secundum se appetatur esse, probatur per Augustinum, in libro De libero arbitrio: "Considera, quantum potes, quam magnum bonum sit ipsum esse, quod et beati et miseri volunt". Item, si dicat aliquis mallem non esse quam miserum esse, et ita [esse] non per se ipsum appetitur — contra obicit Augustinus: "Qui dicit mallem hoc quam illud, eligit aliquid; non-esse autem non est aliquid, sed nihil" ; ergo inconvenienter dicetur mallem non esse quam miserum esse. Item, "qui eligit non esse, convincit se nihil eligere" ; ergo non—esse non potest eligi vel optari; per se igitur optatur esse.
2. Item, si obiciatur de illis qui se interimunt ex impatientia vel desperatione, nam illi videntur optare non esse - respondet Augustinus, in eodem: "Nemo, cum se ipsum necat aut quolibetmodo emori cupit, habet in sensu quod post mortem nonsit futurus, etsi aliquantulum hoc in opinione habeat: nam opinio aut in errore aut in veritate ratiocinantis vel credentis est, sensus autem aut consuetudine aut natura valet; posset autem fieri ut in opinione sit aliud, in sensu aliud: quod ex hoc cognosci facile est, quia plerumque aliud faciendum esse credimus et aliud facere delectat".
Contra: a. Augustinus, VIII De Trinitaie: "Sicut duo verba sunt quod dicitur animus bonus, ita ex eis verbis duo quaedam intelligo: aliud quo animus, aliud quo bonus".
b. Item, esse non recipit magis et minus, bonum vero recipit; ergo non sunt idem esse et bonum secundum intentionem.
c. Item, Boethius, in libro De hebdomadibus: "Intueor in rebus aliud esse quod sunt bona, aliud quod sunt".
Respondeo: 1. Non est idem secundum intentionem ens et bonum, quamvis secundum rem tamen multiplicatur bonum sicut ens. Unde sicut est esse entis primum, scilicet quod est esse naturae, et secundum, quod est esse ordinis sive bene esse, sic bonum in creatura, quamvis in Deo non differat, est dupliciter: bonum naturae, quod est idem quod esse naturae, et bonum ordinis, quod idem est in re quod bene esse. Primum bonum inseparabile est ab esse, secundum separabile; unde Augustinus, VIII De Trinitate: "Avertendo sea summo bono, amittit animus utsit bonus animus, non autem amittit ut sit animus, cum et hoc iam bonum sit corpore melius". Ratione tamen differt, quia ens dicit primum intelligibile absolutum et sine consideratione actus, id est complementi, vel utilitatis sive ordinis; bonum vero dicit ens cum actu, id est cum complemento, sive utilitate et ordine: et ideo addit enti rationem appetibilis sive desiderabilis, nec est desiderabile nisi in quantum complementum, sive utile sive delectabile. — Ad illud quod obicit quod esse per se appetitur: dicendum quod si per se excludit per accidens, verum est; si per se excludit per aliam intentionem, falsum est: ens enim vel esse non appetitur nisi in quantum consideratur cum actu, sive utilitate vel delectabilitate.
2. Ad aliud vero quod obicit de interimente se, dicendum, secundum Augustinum, in libro De libero arbitrio: "Cum quisque credens quod post mortem non erit, intolerabilibustamen molestiis ad cupiditatem mortis impellitur, sive cum arripitmortem, in opinione habet errorem omnimodae defectionis, in sensu autem naturale desiderium quietis; quod autem quietum est, non est nihil, immo magis estquam id quod est inquietum. Inquietudo autem variat affectiones, et altera alteram perimit; quies autem habet constantiam, in qua maxime intelligitur quod dicitur est. Omnis itaque ille appetitus in voluntate mortis, non ut qui moritur non sit, sed ut requiescat, intenditur: ita, cum errore credat se non futurum, natura tamen quietus esse, hoc est magis esse, desiderat". — Per hoc patet responsio ad obiecta.
Articulus II
An idem sit bonum et pulcrum.
Ad quod a. Dionysius, in libro De divinis nominibus: "Bonum", quod est Deus, "laudatura theologis ut decorum et ut decor, ut dilectio et ut dilectum. Decor quidem dicitur, eo quod ab eo omnibus entibus unicuique proprius decor impartitur; pulcrum ergo sive decorum dicitur, quiadiffusivum sive distributivum decoris". Sed haec est ratio boni, scilicet diffusivum et distributivum ; ergo secundum intentionem idem bonum et decorum.
b. Item, in eodem: "Pulcrum estdiligibile ut finalis causa: propter decorem enim omnia facta sunt" ; sed intentio finalis causae et diligibilis est ratio intentionis boni; ergo etc.
c. Item, idem: "Decor est idem bono, quia decorumet bonum [secundum] omnem", id est perfectam "causam omnia affectant, et non est quid entium quod non participet decoro et bono".
Contra: 1. Decorum dicitur secundum intentionem causae formalis —- unde in Deo secundum intentionem causae exemplaris dicitur; unde Dionysius: "Pulcrum est exemplar, quia secundum ipsum. omnia distinguuntur" ; in creatura vero ab eodem dicitur decorum et speciosum: a specie, quae est forma rei, dicitur res speciosa — bonum vero dicitur secundum intentionem causae finalis; ergo non sunt idem secundum intentionem pulcrum et bonum.
2. Item, Augustinus, XXII De civitate Dei: "Omnis pulcritudo est partium congruentia cum quadam suavitate coloris". Ergo in simplicibus et spiritualibus non erit pulcritudo; sed in eis est bonitas, maxime in Deo et deinde in spiritualibus; relinquitur ergo quod non [sunt] idem secundum intentionem pulcritudo et bonitas, sive pulcrum et bonum.
Respondeo, secundum Augustinum, in 83 Quaestion.: Cum bonum dicatur dupliciter,/honestum et utile, "honestum dicitur quod propter se expetendum est, utile vero quod ad aliud referendum est. Honestatemautem voco intelligibilem pulcritudinem, quam" nos spiritualem propriedicimus; utilitatem vero divinam providentiam. Quapropter, quamquam multa sint pulcra visibilia, quae minus proprie honesta appellantur, ipsa tamen pulcritudo, ex qua pulcra sunt quaecumque pulcra sunt, nullo modo est visibilis. Item, multa sunt utilia visibilia; ipsa tamen utilitas, ex qua nobis prosunt, quam divinam providentiam dicimus, visibilis non est". Ex quo: patet quod bonum, secundum quod dicitur honestum, idem est pulcro, quamvis bonum, quod dicitur utile, non idem. Differunt tamen: nam pulcrum dicit dispositionem boni secundum quod est placitum apprehensioni, bonum vero respicit dispositionem secundum quam delectat affectionem ; et sic differunt secundum intentionem causae finalis. — Item, in intentione causae efficientis: bonum respicit quod fluit a causa secundum indistinctionem ; pulcrum vero, quod fluit a causa secundum distinctionem. Unde Dionysius: "Bonum primum decor dicitur, quia ab eo omnibus entibus proprius decor impartitur". — Item, in ratione causae exemplaris simili modo: bonum dicit exemplar ad convenientiam, in quantum finis est velut ars et regula operanti ad unum terminum. Unde Dionysius, De divinis nominibus: "Lux intelligibilis dicitur bonum" ; et sequitur: "Intellectualia et rationaliaomnia colligens et conglomerans: etenim, sicut ignorantia divisiva est errantium, sic intelligibilis lucis praesentia collectiva est et unitivailluminatorum, et etiamconversiva ad vere ens". Pulcrum vero dicit ipsum exemplar, in quantum ars ad distinctionem et harmoniam differentium. Unde dicit Dionysius, quod "est exemplar secundum quod omniadistinguuntur".
[Ad obiecta]: 1. Ad illud quod obicit quod pulcrum dicitur secundum intentionem causae formalis, bonum secundum intentionem causae finalis: dicendum quod, sicut forma aliquando dicitur secundum intentionem finis et recipit intentionem finis, in quantum est finis sive terminus esse, sic finis accipit intentionem formae, in quantum est ars et regula operanti; secundum enim finem artifex regulat opus. Simili modo pulcrum induit rationem boni et bonum pulcri, quamvis prima intentio pulcri magis videatur sumi ex parte exemplaris, sicut prima intentio boni ex parte finis.
2. Ad Secundum dicendum quod illud Augustini definit pulcritudinem visibilem sive corporalem; tamen dicitur de pulcritudine corporali sensibili, in quantum ducit ad intelligibilem sive spiritualem. Sicut enim "pulcritudo corporum est ex congruentia compositionis partium", ita pulcritudo animarum ex convenientia virium et ordinatione potentiarum, et pulcritudo in divinis ex ordine sacro divinarum personarum, qua una persona non ab alia, a qua alia per generationem, a quibus tertia per processionem.
Articulus III
An intentio boni dicatur secundum intentionem causae finalis.
Ad quod a. est illud Boethii, De consolatione: "Omnium expetendorum summa atquecausa est bonum". Cum ergo finis sit gratia cuius alia expetantur, relinquitur quod intentio boni et finis est eadem. Unde descriptio Boethii est: "Bonum estk quod desideratur ab omnibus".
Contra: 1. Dionysius, in libro De divinis nominibus: "Bonum, ut Eloquia dicunt, est ex quo omnia subsistunt et sunttamquam ex causa perfecta producta, et in quo omnia subsistunt tamquam in omnipotenti profundo custodita et contenta, et ad quod omnia convertuntur quaelibet tamquam ad finem suum, et quod omnia affectant". Sed "ex quo omniasubsistunt" dicit intentionem efficientis; "in quo etiam subsistunt" dicit intentionem causae formalis; et "ad quod omnia convertuntur" dicit intentionem causae finalis. Bonum igitur dicitur secundum intentionem causae efficientis, formalis et finalis. Quod si est, nulla distinctio erit quae posita est in praecedentibus, cum tractavimus de intentionibus unius et veri: quod unum dicitur secundum intentionem efficientis, verum secundum intentionem formalis, bonum secundum intentionem sive rationem causae finalis.
2. Item, cum Boethius describat bonum "quod desideratur ab omnibus", cum non conveniat nisi summo bono, non est bene assignata descriptio.
3. Item, cum aliae assignentur, ut extrahitur a B. Dionysio "Bonum [est] diffusivum vel communicativum sui esse", ex qua videtur in infinitum bonorum diffusio; et iterum: "Bonum est indivisio actus a potentia" ; et iterum: "Bonum est, secundum Dionysium, ex quo omnia subsistunt et in quo omnia conservanturet ad quod omnia convertuntur", quae est ratio huius diversae notificationis boni?
Respondeo: Quia causa finalis est causa causarum, sicut patet in inferioribus, quia finis movet efficientem, efficiens motus quaerit materiam ad opus, prout congruit fini — ut ad finem sectionis quaerit ferrum ex quo fiat serra, deinde imprimit formam in materia secundum intentionem finis — inde est quod finis induit rationem aliarum causarum, quae principaliter sunt: causae efficientis, in quantum movet agentem; formalis, in quantum regula est agentis ad hoc ut perficiat opus suum; finalis vero, in quantum completur opus. Materialis autem causa non dicit eam quae agat, sed de qua agatur aliquid, et ideo minus vere causa. Sic, cum finis sit bonum, ipsum bonum, in quantum movet, induit rationem agentis; in quantum regulat, rationem artis vel exemplaris; in quantum complet, est in ratione propria causae finalis.
[Ad obiecta]: 1. Ad aliud dicendum quod intentio boni potest considerari vel in ratione finali vel in ratione efficienti vel in ratione formali. In ratione finali: "bonum estquod desideratur ab omnibus" ; in ratione efficienti: "bonum est diffusivum sui esse" ; in ratione formali: "bonum est indivisio actus a potentia", et haec notificatio exposita est Quaestione de unitate ; in ratione simul omnium dicitur: "bonum est ex quo omnia subsistunt" etc.
2. Ad illud quod obicit de hac "bonum est quod desideratur" etc.: dicendum quod haec definitio, absolute dicta, est summi boni; sed secundum mensuram bonitatis in unoquoque contrahitur, ut sic intelligatur: bonum in unoquoque genere est "quod desideratur ab omnibus" illius generis, sicut sanitas bonum est quod desideratur a sensibili.