I, P. 1, Inq. 1, Tract. 3, Q. 3, M. 2, c. 2
I, P. 1, Inq. 1, Tract. 3, Q. 3, M. II, C. 2
AN SUMMUM BONUM DICAT ADDITIONEM AD BONUM.
Ad quod sic: a. Quaecumque sic se habent ut unum non addat aliquid super alterum nec utrumque addat super tertium aliquid, sunt eadem simpliciter. Genus enim et species propter hoc differentiam habent, quod unum non sit alterum, quia unum addit super alterum: species enim addit ultra genus differentiam; similiter risibile addit super rationale in homine, quia potentia ridendi, qua dicitur homo risibile, et potentia ratiocinandi, qua dicitur rationale, non sunt eadem, et propter hoc addunt super tertium. Sed summum bonum nec addit aliquid super bonum simpliciter sic nec sic, nec sunt plures modi additionis; unum igitur non addit super alterum, sed sunt eadem simpliciter. — Minor patet: nam si summum bonum addit aliquid super bonum, aut addit bonum aut non-bonum. Non addit non-bonum: quia sic esset ex bono et non-bono, quod est inconveniens, nec esset summum. Si addit bonum, aut idem sibi aut diversum. Non idem: quoniam idem non additur sibi. Si diversum: ergo summum est ex bono et bono; ergo est compositum; sed hoc est falsum, quoniam ipsum est summe simplex; summum ergo bonum nihil addit super bonum, ratione cuius dicitur summum.
b. Si dicatur quod bonum simpliciter est commune et distrahitur per summum et non-summum, unde bono simpliciter aliquid additur ut fiat summum —— obicitur in contrarium: quia non est additio alicuius ad alterum nisi eius quod est praeter ipsum; sed illud additum non est praeter bonum, quia non est non-bonum nec aliud bonum; ergo idem sequitur quod prius.
c. Item, Augustinus, VIII libro De Trinitate: "Bonum hoc, bonum illud; tolle hoc, tolle illud, et videipsum bonum, si potes: ita Deum videbis, non alio bono bonum, sed bonum omnis boni". Ex hac auctoritate patet quod bonum in omni bono est ipsum bonum summum.
Contra: 1. Bonum dividitur per summum et non—summum; ergo possum intelligere bonum in hac creatura, non cointellecto summo. Et hoc est quod dicit Boethius: "Circumscribatur Primum per intellectum, adhuc est intelligere hominem sub intentione hominis, sicut potest intelligi enssecundum quod sic, non intellecto summo ente". Contingit ergo intelligere hoc bonum, circumscripto summo bono, sicut hoc ens, circumscripto summo ente; bonum ergo et summum non sunt eadem sive convertibilia; ergo aliquid addit summum bonum super bonum.
Solutio: Dicendum quod summum bonum non addit aliquam rem super bonum simpliciter; summum enim bonum simplex bonum est: unde non constat ex pluribus bonis; sed non—summum bonum non est simplex bonum: ideo possum ibi intelligere bonum et bonum, quia in creatis materia non cointelligit formam, quorum utrumque est bonum et e converso, sive illud quod est ad modum materiae, illud quod est ad modum formae et e converso. Ideo ergo summum bonum simplex bonum est nec facit aliquam additionem secundum rem super bonum, immo idem sunt secundum rem et aequalis est ambitus in suo ordine cum bono. Sed differunt in hoc quod dicendo summum bonum determino ipsum ni causando, dicendo bonum determino ipsum in praedicando sive in dicendo. Et licet in praedicando sive in dicendo bonum summum determinetur et specificetur, quia non est dicibile de omni bono, commune est tamen in causando sicut bonum in praedicando, et aequalis ambitus, quia ipsum est causa omnis boni; illud autem est dicibile de omni bono. — Quod ergo dicit Augustinus: "Tolle hoc, tolle illud" etc.: dicendum quod ipse procedit ab effectibus ad causam, secundum quod bonum in effectibus dat intelligere bonum in causa. Unde quod dicit: "videbis bonum omnis boni", verum est, "bonum omnis boni" in causando, non in dicendo, immo quantum ad hoc dicit determinationem rationis.
[Ad obiecta]: 1. Ad rationem in contrarium dicendum quod non est simile de essentia sive de ente et bono. Ens enim vel essentia non dicit comparationem ad causam, sicut bonum; immo cum loquimur de re secundum suam essentiam, loquimur de ea absolute. Sed bonum notat comparationem ad causam: bonum enim dicitur, quia a bono et quia ad bonum; et ideo cum loquimur de re quod bona sit, loquimur per comparationem ad suam causam. Et ideo cum bonum non-summum sit a bono summo tamquam a sua causa efficiente, et in ipso tamquam in conservante, et ad ipsum tamquam ad finem: ideo bonum nonsummum semper dat intelligere bonum summum et ideo non potest intelligi, isto non cointellecto.
On this page