Text List

I, P. 1, Inq. 1, Tract. 3, Q. 3, M. 2, c. 3

I, P. 1, Inq. 1, Tract. 3, Q. 3, M. II, C. 3

DE FLUXU ALIORUM BONORUM A SUMMO BONO.

Consequens est inquisitio an bonum summum secum compatiatur naturarum diversitatem, et iterum secundo an requirat pluralitatem. Sed istae inquisitiones terminantur eisdem rationibus, quibus supra ostensum est de unitate divina, quod non compatiatur secum pluralitatem naturarum, sed requirat eius perfectio pluralitatem personarum, supra, Quaestione de divina unitate.

Item, quaerendum est consequenter an summa bonitas requirat coexistentiam creaturae. Sed haec quaestio terminata est supra, .Quaestione de aeternitate, ubi ostenditur aeternitatis incommunicabilitas contra ponentes mundum aeternum.

I. Sequitur igitur quaerere de fluxu aliorum bonorum a summo bono. Quaeritur ergo an a summo bono fluant omnia secundum rationem bonitatis.

a. Quod adstruitur per Boethium, in libro De hebdomadibus: "Omnia bona, quia a bono" ; et per B. Augustinum: "Quia Deus est bonus, sumus".

II. Quaeritur ergo quare non similiter secundum rationem unitatis, veritatis et iustitiae.

Ad quod obicitur hoc modo: 1. In Deo potentiae respondet unitas, sapientiae veritas, voluntati bonitas; sed sicut processus creaturarum a Creatore est per voluntatem, ita est per potentiam et sapientiam; immo prima ratio processus ad potentiam refertur: quia enim est potens, ideo producit eas de nihilo; item, ad sapientiam, cum sit agens per cognitionem et ordinem. Sicut ergo creatura dicitur bona, quia processus est per voluntatem, cui respondet bonitas, ita debet dici potens et sapiens, quia a potestate et sapientia; et sicut bonitas respectu voliti est ratio processus, ita et unitas et veritas.

2. Item, voluntas divina est principalis et prima causa respectu rerum fiendarum; ergo unaquaeque res debet dici volens et habere dispositionem volentis quia est a volente, sicut dicitur bona quia est a bono.

III. Similiter quaeritur quare non dicitur iusta quia a iusto.

a. Ad hoc dicit Boethius, in libro De hebdomadibus: "Bonum est generale, iustum vero speciale, nec species descendit in omnia: idcirco alia quidem iusta, alia vero aliquid aliud, sed omnia bona".

Sed contra: 1. "Universae viae Domini misericordia et veritas", et veritas ibi sumitur pro iustitia; ergo iustitia et misericordia sunt in omnibus divinis operibus; ergo respiciunt omnem modum creaturae et universalem rationem creandi. Iustum ergo generale est ad omnia Dei opera; ergo sicut est processus secundum rationem boni, ita secundum rationem iusti.

b. Aliam solutionem ponit Boethius, in eodem libro, quod "iustum respicit actum, bonum vero naturam: idem autem est in eo, scilicet in Deo, esse quod agere; idem est ergo in Deo bonum esse et iustum; nobis vero non est idem esse quodagere; non est igitur idem nobis bonosesse quod iustos, sed idem est essein nobis in eo quod sumus; bona igitur sunt omnia, sed non iusta".

Sed contra obicitur: 2. Quoniam in creaturis non est hoc verum quod bonum dicat essentiam, ut visum est: nulla enim creatura est sua bonitas, et tamen hoc supponitur in praedicta responsione. — Item, Damascenus: "Si bonum, si iustum dixeris de Deo, non naturam dices, sed id quod est circa huiusmodi naturam" ; huiusmodi autem sunt actus; ergo bonum ita dicit actum sicut iustum.

Solutio: I-II. Dicendum quod in Deo quaedam est trinitas, quae relucet et repraesentatur in omni creatura, et secundum hoc dicitur vestigium, et haec attenditur secundum haec tria: unum, verum, bonum. Alia est in qua abundat ipsa rationalis creatura, ratione cuius dicitur imago, quae solum relucet in ipsa et attenditur penes ista: potentia, sapientia et voluntas; in rationali enim creatura dicimus potentiam volendi et potentiam diligendi. Cum igitur processus creaturarum respiciat omnem creaturam et non solum rationalem, constat quod non debet determinari ratio processus penes istam trinitatem in qua abundat creatura rationalis, sed potius penes primam; et non est processus in ratione potentis vel sapientis vel volentis; est autem ille processus secundum rationem boni. Et ratio huius est: nam sicut videmus in rationali creatura quod voluntas est principium agendi et dicitur agens per voluntatem -- licet similiter potentia et sapientia sit principium — et hoc est quia voluntas estf quae principaliter ponit necessitatem in opere, ipsa tamen non agit nisi moveatur a bono -- unde bonum movet voluntatem ad agendum, nec agit nisi videat illud esse bonum; cum autem cognoscit illud esse bonum, tunc exit in opus: unde voluntas non movet se ipsam, sed movetur a bono — sic dicimus in primo quod, licet potentia et sapientia et voluntas, quae sunt in ipso, producant res, ipsa tamen voluntas est principalior causa productionis, quia ponit necessitatem in productione. Inde est quod non determinatur processus rerum per potentiam et sapientiam, ut dicantur res egredi secundum rationem potentis vel sapientis, similiter nec secundum rationem volentis, sed boni, quia licet divina voluntas sit principalis causa huius productionis, ponens in ea necessitatem, voluntas tamen divina in ratione voluntatis nunquam se movet ad agendum, sed in ratione bonitatis: unde ipsa bonitas quasi movet voluntatem, voluntas in ratione bonitatis movet se ad producendum res: tunc enim vult producere, quando videt quod bonum est. Bonum igitur motivum est in processu rerum, non unum, non verum, cum unum referatur ad potentiam, verum ad sapientiam. Et iterum processus est secundum rationem boni creaturarum a Creatore, non secundum rationem unius, veri, potentis, sapientis, volentis; similiter nec secundum rationem iusti, quia iustum non est motivum: bonum enim trahit ipsam voluntatem ad actum producendi, et non alia.

III. Ad illud quod obicitur de iusto: dicendum quod licet iustum dicat condecentiam bonitatis divinae, tamen ultra ponit relationem et connotat effectum in creaturis, cum dicitur Deus iustus, ratione cuius connotati iam ponit creaturas in esse. Iustum enim in Deo est illud secundum quod alii tribuit et reddit quod suum est; tribuere autem alii hoc iam ponit creaturas essem in actu: et propter hoc, iustum non respicit processum sive egressum creaturarum, sed earum actualem existentiam, prout iam sunt extra causam in esse completo: et ideo non dicit rationem productionis earum ; bonum autem non connotat effectum talem: unde non est simile de bono et iusto.

[Ad obiecta]: 1. Ad illud quod obicitur quod iustum est generale, dicendum quod iustum dicitur dupliciter: uno modo, prout determinatur in retributione poenae vel praemii secundum exigentiam meriti vel demeriti: et hoc modo dicitur solum per comparationem ad hominem, cui solum fit retributio secundum meritum et demeritum. Alio modo dicitur iustitia condecentia bonitatis divinae: et hoc modo dicitur iustitia in omni opere et posset esse quod res egrediuntur secundum rationem iustitiae, id est secundum condecentiam bonitatis.

2. Ad aliud dicendum quod Damascenus non dicit quod bonitas non sit natura, sed dicit: "non dices naturam" ; unde refert illud ad rationem dicendi. Qui est enim est nomen Primi, sicut ipse vult, dicens essentiam, nihil addendo, nihil connotando essentiae; sed bonum dicit ens communicativum sui, ut dicit Damascenus. Unde licet bonitas sit ipsa essentia, tamen dicit aliquid additum super primam intentionem essentiae, a quo perficitur intentio huius nominis bonitas, quae est ut ad quod omnia convertuntur, vel quod est communicativum sui; et ideo in intentione dicendi addit, et ideo dicit: "non dices naturam". Similiter et iustum, quia dicit essentiam, sed ultra addit quod tribuat alii, et ideo connotat effectum.

PrevBack to TopNext