Text List

I, P. 1, Inq. 1, Tract. 3, Q. 3, M. 3, c. 2

I, P. 1, Inq. 1, Tract. 3, Q. 3, M. III, C. 2

AN BONUM CREATUM SIT BONUM IN QUANTUM EST ET PER ESSENTIAM.

Articulus I

Si unumquodque in quantum est bonum est.

Consequenter inquirendum est si unumquodque, in quantum est, bonum est.

Ad quod est auctoritas Boethii, in libro De hebdomadibus, item Augustini, in libro De libero arbitrio et aliis locis.

Contra: 1. Si "unumquodque, in quantum est, bonum est": sed quidquid est, in quantum est, est per suam essentiam; ergo si unumquodque, in quantum est, bonum est, erit bonum per essentiam; ergo essentialiter bonum ; ergo bonum sicut Deus. — Si respondeatur iuxta Boethium, in libro De hebdomadibus, quod "bonum dicitur duobus modis: primum est, quod est vere bonum, quoniam est bonum in eo quod est, id est suae essentiae veritate; secundum, quodest bonum non essentiae suae veritate, sed denominatione" suae causae, quia fluit a bono vel est ad bonum -- quemadmodum "humanum dicitur duobus modis, ut dicit Porretanus: generis proprietate, ut animal humanum, homine demonstrato; denominatione suae causae, quia ex eo fluxit cuius humanum est esse, et hoc modo dicitur opus vel artificium humanum" ; et utrumque, sive hoc animal, demonstrato homine, sive hoc opus quod est ab homine, dicitur humanum in eo quod est, sed differenter, quia hoc animal humanum in eo quod est, quia eius esse est humanum esse, hoc vero opus, non quia eius esse est humanum esse, sed quia fluxit ab homine, cuius esse est humanum — similiter cum dicitur Deus bonus in eo quod est, hoc est quia eius esse est bonitas, cum dicitur creatura bona in eo quod est, quia scilicet a bono est, hoc est ab eo cuius esse est bonitas et ad illud est; unde Augustinus, in Enchiridion: "Naturae omnes, quoniam Conditor earum est summe bonus, bonae sunt" - contra obicitur: Nam [cum] humanum, cum dicitur de opere post factum esse, non ponat aliquid in opere: ergo bonum non ponet aliquid in facto esse creaturae; quod est falsum. Cum ergo bonum ponat in ipsa creatura, relinquitur quod non dicitur bonum sicut humanum.

2. Item, obicitur de hyle sive prima materia, de qua Augustinus, in libro De natura boni: "Hyle non per aliquam speciem sentiri, sed per omnimodam privationem speciei cogitari vixpotest". Cum ergo determinetur bonitas secundum modum, speciem et ordinem, ut dictum est, hyle autem, in quantum est, intelligitur privata modo, specie et ordine: relinquitur quod non erit bona in quantum est.

3. Item, fornicatio vel culpa est in fornicante vel peccante. Si ergo unumquodque, in quantum est, bonum est: ergo fornicatio vel culpa, in quantum est, bona est; sed in quantum fornicatio vel culpa, est ; ergo fornicatio, in quantum fornicatio, bona est.

Respondeo: Causa prima, sicut dicit Philophus, magis est essentialis causato quam causae aliae; quod tamen intelligendum est sic: non quod causa prima sit de esse causatorum, sed quia causata nulla nisi ab ipsa sunt, nec nisi per ipsam sunt et servantur, nec, nisi ut ad ipsam sunt, habent esse. Sic bonum, quod dicit rationem causalem, sicut dicit B. Dionysius: "Bonum est, in quo omnia subsistunt et in quo omnia servantur et ad quod omniaconvertuntur". Hinc est quod unumquodque, in quantum est, a bono et in bono et ad bonum est, et haec est bonitas in creatura: esse a bono, in bono et ad bonum; et ideo bonitas creaturae non est bonitas per essentiam, et tamen est in eo quod est.

[Ad obiecta]: 1. Concedo ergo quod non sic dicitur omnino creatura bona sicut opus dicitur humanum, quamvis utrumque dicatur per denominationem sumptam a causa: quia causa divina magis essentialiter se habet ad suum effectum, quod est creatura, quam causa humana ad suum opus.

2. Ad aliud dicendum 1, secundum Augustinum, De vera religione: "Illud, quod in comparatione perfectorum informe dicitur, sihabet aliquid formae, quamvis exiguum, nondum est nihil: nonnullum ergo bonum est capacitas formae, et ideo qui praestitit formam fecit etiamposse formari". Secundum ergo Augustinum, De natura boni, "capacitas formae", secundum quam dicimus quod materia est possibilis ad capiendas formas, est ipsi materiae pro forma, secundum quam dicimus in materia esse speciem. Et hoc est etiam quod dicit Augustinus, in libro De natura boni, quod "materia habet capacitatem formarum" ; unde dicit: "Habet enim capacitatem formarum suarum; nam si capere impositam formam ab artifice non posset, nec materies diceretur". Licet ergo materia secundum se non habeat formam aliquam distinctam et quae ducat ipsam ad aliquod esse, est tamen ipsi materiae potentia capiendi formas, sive capacitas formarum, pro forma; sed quemadmodum materia ratione huiusmodi non habet esse simpliciter, sed secundum quid, ita ratione huiusmodi habet speciem non simpliciter, sed secundum quid; unde sicut ipsa est ens, ita habet illa tria, ita etiam est bona. Et propter hoc dicit Augustinus quod "nonnullum bonum est capacitas formae", immo aliquod bonum, ratione cuius habet materia speciem et ita suam bonitatem; unde non est dicendum quod omnino careat istis. Et cum dicit Augustinus quod "per omnimodam speciei privationem cogitari vix potest", loquitur de specie sive de forma quae ab extrinseco advenit materiae, perficiens ipsam et dans esse completum.

3. Ad ultimum dicendum quod quaedam nomina sumuntur a privationibus et defectibus, de quibus non est dicere "in quantum est, bonum est". Et ratio est: quia eorum esse non est esse simpliciter, sed deficere ab esse; tale est esse privationum, defectuum et malorum. Cum ergo dicitur "unumquodque, in quantum est, bonum est", intelligitur de illis quae servant esse, et non de illis quae deficiunt ab esse.

Articulus II

Si unumquodque bonum creatum sit bonum per essentiam vel per participationem.

Consequenter quaeritur si unumquodque bonum creatum sit bonum per essentiam vel per participationem.

I. 1. Nam quod per essentiam, hoc videtur relinqui ex praecedentibus. Tamen circa hoc disputat Beothius in libro De hebdomadibus ; dicit enim, "quod si ea quae sunt, participatione bona sunt, per se nullo modo bona sunt; nam quod participatione album est, per se, in eo quod est, album non est". Sicut ergo participatione album potest non esse album, ita creatura, si est participatione bona, poterit non esse bona; sed creatura non potest non esse bona; ergo non est participatione bona, sed substantialiter.

2. Item, participare est partem capere; sed Deus vel divina bonitas non habet partem ; ergo non potest participari divina bonitas; sed divina bonitate est creatura bona; ergo non capit partem ipsius; ergo non est participatione bona.

3. Item, Augustinus, in libro 83 Quaestionum, dicit: "Quae participatione similia sunt, recipiunt dissimilitudinem" ; sed creatura, manens creatura, bona est, et per hoc habet similitudinem cum primo bono et non potest recipere oppositum illius bonitatis sive dissimilitudinem, ut dicatur creatura, in quantum creatura huiusmodi, mala ; ergo non dicitur participatione bona; ergo est essentialiter bona.

4. Item, bonitas creata aut est participatione bona aut essentialiter. Non est participatione bona: quia quod est participatione bonum, ut dictum est, potest recipere dissimilitudinem; sed bonitas non potest non esse bona; ergo non est bona participatione; ergo bona est essentialiter; sed bonitas creata haec est bonitas ipsius creaturae; ergo creature est bona essentialiter.

Contra: a. Quod substantialiter est bonum, dicitur simile Primo, sicut dicit Boethius, in libro De hebdomadibus ; sed nihil est simile Primo nisi Primum; ergo nihil est substantialiter bonum nisi Primum; ergo creatura non est substantialiter bona. — Quod autem nihil sit simile Primo nisi Primum, patet: quoniam similitudo est convenientia in aliqua qualitate; sed nihil est commune Creatori et creaturae, et iterum non est in ipso aliquid quod non sit ipsum: unde non est in ipso aliqua qualitas; ergo quod est ipsi simile, est ipsum. — Item, quod non sit creatura similis Primo, patet per Augustinum, in libro 83 Quaestionum: "Ipsa similitudo ex aliqua parte nullo modo potest esse dissimilis; unde fit ut, cum similitudo Patris Filius dicitur, quia eius participatione similia sunt quaecumque sunt vel inter se vel Deo similia, ex nulla parte potest esse dissimilis" ; sed omnis creatura potest esse dissimilis primo ex parte et ita est; ergo nulla creatura est ei similis; ergo nec bonitas creata; ergo non est substantialiter bona.

II. Iuxta hoc quaeritur de quadam ratione Boethii, per quam ostendit omnia esse bona, quae talis est: "Tenet communis sententia Doctorum omne quod est ad bonum tendere; omne autem tendit ad simile; quae igitur ad bonum tendunt, ipsa bona sunt". Ostenditur enim quod non valeat ista ratio, quia non valet haec argumentatio: omnis homo tendit ad beatitudinem, et omne tendit ad suum simile, ergo omnis homo est beatus ; et ita vel falsum dicit dicendo quod "omne quod esttendit ad suum simile", vel oportet reddere causam quare tentio ad bonum facit creaturam esse bonam, non autem tentio ad beatitudinem facit ipsam esse beatam.

Solutio: I. Secundum B. Dionysium, in libro De divinis nominibus: "Sicut sol, qui apud nos est, non existimans vel arbitrio motus, sed ipso esse illuminat omnia quae suo participare lumine iuxta propriampossunt rationem: sic et bonum, quod supra solem est, tamquam obscuram imaginemomnibus entibus emittit bonitatistotius radios".

Ad obiecta: 1. Nota quod aliquid esse per participationem dicitur tribus modis. Uno modo, cum illud habet formam quae non concomitatur totam extensionem esse: et hoc modo formae separabiles, ut albedo et sanitas, in suis subiectis sunt participatione; quae vero semper insunt sunt essentialiter, et hoc modo dicit Augustinus: quae "participatione similia sunt, possunt esse dissimilia". Alio modo, cum habet formam concomitantem totam extensionem esse, sed tamen partitur et multiplicatur in illis, sicut forma universalis quae multiplicatur in singulari: unde dicitur participatione speciei plures homines unus. Tertio modo dicitur, cum habet formam aliquam quae est incompleta respectu alicuius completae a qua habet dependentiam et causam: sicut homo sapiens dicitur participatione, quia habet sapientiam incompletam respectu sapientiae divinae, quae est essentialiter completa. — Secundum hoc bonum participatione dicitur tribus modis. Primo modo, dicitur homo bonus participatione bonitate gratiae, quia gratia est forma separabilis. Secundo modo, dicitur angelus bonus participatione bonitate gloriae, quia bonitas gloriae, cum sit inseparabilis, multiplicatur tamen in pluribus angelis beatis. Tertio modo, dicitur omnis natura bona participatione, quia bonitas non est eius esse, sed additum ipsi esse, et hoc per relationem ad bonum per essentiam, quod est Deus.

Item, nota quod bonum substantialiter dicitur duobus modis. Uno modo dicitur substantialiter bonum, quando substantia est bonum, ita quod idem sit bonitas; et hoc dicitur secundum primum modum dicendi essentiale, secundum quod nos dicimus essentiale quod est de esse sive quod dicit esse rei: hoc modo solus Deus dicitur bonum substantialiter. Alio modo dicitur bonum substantialiter secundum secundum modum dicendi essentiale, scilicet secundum quod essentiale dicitur proprietas immediate sequens essentiam et inseparabiliter: hoc modo creatura est bona essentialiter, quia bonitas immediate sequitur essentiam creaturae.

2. Ad secundum quod obicitur quod participare est partem capere etc.: dicendum quod divina bonitas in se ipsa simplicissima est nec habens partem et partem. Item, divina bonitas infinita est quantum ad effectus: unde si quaeratur quantum extenditur bonitas divina, non potest dici tantum ; nam in infinitum extenditur; ideo bonitas divina non dicitur esse tanta, quia quantum ad effectus non est limitata, nec in se ipsa. Non autem sic est de bonitate creata. Quod ergo dicitur quod bonitas creata participat bonitatem increatam, hoc non est dicere quod bonitas increata dividatur per partes in singulis bonitatibus creatis, sed hoc est dictum quod bonitas creata capit partem in effectu, quia haec capit istum effectum primae bonitatis, alia alium; hoc ergo est participare ipsam bonitatem, scilicet quantum ad effectum.

3. Ad tertium dicendum quod bonum creatum, manens in esse, non potest recipere omni modo dissimilitudinem a primo bono, sed in quantum deficit ab esse, recipit dissimilitudinem ; deficit autem ab esse cum deficit ab ordine, et hoc est malum fieri, secundum quod dicit Boethius: "Esse estquod ordinem retinet servatque naturam" ; unde dicit quod secundum hoc mali homines non sunt, quia in suo ordine non sunt

4. Ad quartum dicendum quod bonitas creata manens non potest non esse bona, sed non habet ex se quod sit bona, sed ex hoc quod ordinatur ad summum bonum; et ideo non sequitur quod essentialiter.

a. Ad obiecta oppositae partis, ad id scilicet quod obicitur de bonitate creata, quod non sit essentialiter bona, quia non est similis Primo: dicendum quod quaedam similitudo est, quae est in identitate essentiae, et hoc modo Filius in divinis est similis Patri et de hac loquitur Augustinus in 83 Quaestion., cum dicit quod "similitudo non potest esse dissimilis". Quia enim haec similitudo supponit identitatem essentiae, propter hoc ex nulla parte potest esse dissimilis; hoc modo bonitas creata non est similitudo Primi sive bonitatis increatae: hoc enim modo nihil est simile Primo nisi Primum. Alia autem est similitudo, quae est in participatione effectus: sic est similitudo vel similis, quia participat hunc effectum. Augustinus, 83 Quaestionum, dicit quod "simile similitudine dicitur simile, sed quod bonum est, bonitate dicitur bonum" ; ergo bonum creatum bonitate creata dicitur bonum et bonum increatum bonitate increata; sed bonum creatum est simile illi bono, prout dictum est ; ergo bonitas creata est similitudo bonitatis divinae, sicut dictum est.

Item, nota quod dicit Porretanus, in libro De hebdomadibus, exponens nonam hebdomadam: "Est quaedam alterutrius numero diversorum unio, quam conformitatisratio facit, quae ad praesentem locum pertinet: et haec unio similitudo dicitur et est vel secundum naturam vel secundum quaedam extrinseca. Secundum naturam vero dupliciter: aut enim secundum propositae naturae plenitudinem, et dicitur substantialis similitudo, qualiter album albo simile estaut homo homini; aut secundum propositae naturae partes aliquas, et vocatur imaginaria similitudo, qualiter humana pictura vero homini similis dicitur. Illa vero quae est secundum extrinseca aliqua, dicitur imitatio: qualiter artifex aliquis alii artifici vel homo Deo, iuxta voluntatem eius aliquid faciendo, dicitur similis" ; similiter creatura iuxta voluntatem divinam et dispositionem existens dicetur similis quoad hoc Creatori.

II. Ad hoc quod quaeritur quare non omnes dicantur beati quia ad beatitudinem tendunt, sicut boni quia ad bonum: dicendum .quod beatitudo dicit ipsum finem ultimum vel coniunctionem, quae est cum fine huiusmodi — est enim "status omnium bonorum congregatione a perfectus" — et ideo nihil proprie dicitur beatum, donec coniungatur illi fini. Intentio vero boni generalior est: nam dicit ipsum finem vel ordinabile ad illum finem, et hoc sive sit coniunctum fini sive distans; et ideo sequitur: si sit ordinatum ad bonum, quod sit bonum.

PrevBack to TopNext