Text List

I, P. 1, Inq. 1, Tract. 3, Q. 3, M. 3, c. 3

I, P. 1, Inq. 1, Tract. 3, Q. 3, M. III, C. 3

AN ALIQUOD BONUM CREATUM SIT IMMUTABILITER BONUM.

Consequenter quaeritur an bonum creatum aliquod sit immutabiliter bonum.

Ad quod sic: a. Quod est bonum et non potest non esse bonum, est immutabiliter bonum; sed virtutes, ut prudentia, iustitia, caritas et ceterae, sic sunt bonae ut non possint non esse bonae; ergo sunt immutabiliter bonae.

b. Item, ad idem: Cuius usus bonus est, ipsum est bonum, et cuius usus est immutabiliter bonus, ipsum est immutabiliter bonum; sed usus virtutum est immutabiliter bonus. Unde Augustinus, De libero arbitrio "Virtutibus nemo male utitur, ceteris autem bonis, id est mediis", sicut sunt potentiae animi, "et minimis", ut sunt species quorumlibet corporum, "non solum bene, sed et male quisqueuti potest". Item, Augustinus: "In virtutibus recta ratio viget, sine qua virtutes esse non possunt; recta autem ratione nemo male uti potest".

Contra: 1. "Omne quod a versione incipit est vertibile", ut dicit Damascenus ; sed omne creatum incipit a versione, quia exit de non-esse in esse; ergo omne creatum vertibile; et omne vertibile mutabile; ergo nullum bonum creatum est immutabile: ex quo non est aliquod immutabile.

2. Item, si dicatur, sicut dicit Porretanus, quod bonum dicitur duobus modis: in se et absolute, sic bonum summum, quod est Deus, est immutabiliter bonum; si vero bonum secundum usum: sic virtutes et recta ratio sunt immutabiliter bona, quia usus ipsarum non potest non esse bonus — contra: Augustinus, De civitate Dei: "Virtutes, cum referuntur ad se ipsas nec propter aliudexpetuntur, inflatae atque superbae sunt" ; sed inflatio et superbia non potest esse bonus usus; ergo contingit male uti virtutibus.

Respondeo sicut prius: Immutabiliter bonum quadrupliciter est. Est enim immutabiliter bonum secundum esse et secundum usum: sic solum summum bonum est immutabiliter bonum. Item, est mutabile bonum secundum esse et secundum usum, ut bona corporalia. Item, est immutabiliter bonum secundum esse, sed non secundum usum: ut voluntas rationalis, quod intelligitur quantum ad factum esse, non quantum ad fieri ipsius, sicut in ceteris perpetuis. Item, est immutabiliter bonum quantum ad usum, non quantum ad esse: ut virtutes, quibus non est male uti et tamen possunt non esse, et ita mutari in non-esse, et sic in non-bonum.

[Ad obiecta]: 1. Ad illud quod obicit quod "mutabile [est] omnes creatum": concedo quantum est de conditione suae originalis materiae, quia de nihilo; sed quantum est de conditione suae originis causalis, perpetuum est et immutabile quantum ad esse, etsi non quantum ad fieri sive quantum ad bene esse, quia scilicet exivit de non-esse.

2. Ad illud quod obicit quod virtutibus contingit superbire: materialiter verum est, quia de virtutibus contingit superbire, et ita materialiter contingit virtutibus male uti, quia appetitus, qui est de virtutibus, potest esse malus, cum scilicet non appetuntur propter Deum; sed effective vel formaliter falsum est, quia tunc esset sensus quod ex virtutibus esset motus superbiae vel malus usus. Et haec est intentio Augustini quod virtutibus, scilicet operando per virtutes, non contingit male uti; unde dicit, in libro De libero arbitrio: "Ideo virtute nemo male utitur, quia opus virtutis est bonus usus ipsorumquibus etiam non bene uti possumus".

PrevBack to TopNext