Text List

I, P. 1, Inq. 1, Tract. 3, Q. 3, M. 3, c. 5

I, P. 1, Inq. 1, Tract. 3, Q. 3, M. III, C. 5

DE BONO UNIVERSITATIS.

Ordine sequenti inquirendum est de bono universitatis. Quaeritur ergo: 1. An Deus permittat mala fieri in universitate; 2. an universitas esset melior sine malis; 3. an universitas esset melior, si omnia essent aequaliter bona.

ARTICULUS I

An Deus permittat mala fieri in universitate.

Ad. primum sic: 1. "Optimi est optima adducere", secundum quod dicit B. Dionysius ; meliores autem essent res, si essent impermixtae malis; quomodo ergo permittit mala admisceri bonis?

2. Item, non est optimus, cuius non est optima Operatio in suo genere, quia bonum uniuscuiusque reperitur in suo opere; ergo optimi optima est operatio in suo genere; ergo non potest esse melior in suo genere ; ergo debet esse impermixta malo; dico ergo operationem optimi quam operatur optimus Deus.

Respondet Augustinus, in Enchiridion, II cap.: "Malum bene ordinatum etc suo loco positum eminentius commendatbona, ut magis placeant et laudabiliora fiant dum comparantur malis". Propter ipsam ergo bonorum pulcritudinem mala permisit Deus fieri: si enim malum non esset, in bono non esset nisi pulcritudo absoluta, scilicet respectu boni; malo vero existente, accrescit bono pulcritudo comparata, ut comparatione oppositi mali pulcrius elucescat.

Ad illud quod obicit, respondet Augustinus alibi, dicens: "Singula fecit Deus bona, sed in universo valde bona". Optima ergo rerum universitas, secundum quod possibile est, quamvis quaelibet res non sit optima in suo genere. Unde Gen. 1,10 ad singula dicitur: "Vidit Deus quod esset bonum" ; ad completionem vero Scriptura veniens ait: "Vidit Deus cuncta quae fecerat, et erant valde bona". Dicit ergo quod, supposito quod malum non esset, non essent res in universo pulcriores. — Per hoc solvuntur obiecta.

Aliam etiam causam assignat Augustinus, scilicet utilitatem; non enim, inquit, permittit Deus mala fieri in re publica, nisi ut bonum ex eo eliciat. Unde, in XI De civitate Dei ait: "Deus malis voluntatibus utitur bene; prosunt enim diaboli tentationes sanctis. Neque enim Deus aliquem angelorum aut hominummalum futurum praescivisset, nisi pariter nosset quibus eos bonorum usibus accommodaret".

Duae ergo possunt reddi rationes quare Deus permittit mala fieri: bonorum scilicet pulcritudo maior et utilitas.

Articulus II

An universitas esset melior sine malis.

Quaeritur consequenter an universitas esset melior sine malis.

1. Cum enim malum sit privatio ordinis, quomodo est bene ordinatum?

2. Item, "albius est quod est nigro impermixtius". Ergo melius quod malo impermixtius.

3. Item, mulier quae non habet maculam, pulcrior est quam si haberet maculam et laudabilioris pulcritudinis; unde in laude Sponsae dicitur in Cant.: "Tota pulcra es, amica mea, et macula non est in te". Igitur universitas rerum, si macula careret mali, pulcrior esset et laudabilior.

4. Item, Eccle. 10,11 : "Est malum, quod vidi sub sole: stultum positum in dignitate sublimi" ; sed sic videmus malos ordinatos ut in pluribus; ergo talis ordinatio est mala, cum scilicet illi qui debent ordinari deorsum, ponuntur sursum. Dicit enim Origenes, Super Numeros: "Homines vilis vitae bene ordinati sunt ad vilia officia, ut scilicet purgent vias civitatis". Mali ergo bene ordinantur in vili loco; boni ergo in eminentiori. Respondeo: Malum in se est inordinatum, ratione vero alterius ordinatum dupliciter. Uno modo ratione subsistentis boni, scilicet naturae peccantis, quae scilicet ordinatur ad poenam, sicut dicit Augustinus, in libro De natura boni: "Peccantes in suppliciis ordinantur; quae ordinatio, quia naturae eorum non competit, ideo poena est, sed quia culpae convenit, iustitia est". — Alio modo ordinatur ratione compositi boni, secundum quod dicit Augustinus, in XI De civitate Dei: "Saeculumquibusdam antithetis honestavit tamquam carmenpulcherrimum; antitheta vero vocatur contrapositio. Sic ergo contraria contrariis appositasermonis pulcritudinem reddunt, ut ait Apostolus, II Cor.6,8: "Per gloriam et ignobilitatem, per infamiam et bonam famam": in quadam non verborum, sed rerum eloquentia saeculi pulcritudo componitur. Unde Eccli.33,15: "Contra malum bonum et contra vitam mors, et sic intuere in omniaopera Altissimi unum contra unum et duo contra duo"".

[Ad obiecta.]: 1. Ad primo ergo obiectum distingue quod triplex est ordo: est enim ordo ad sursum et deorsum et ad id quod est iuxta vel contra. Iste triplex ordo in universitate bonorum ordinatur ad sursum, scilicet ad Deum, et ad deorsum, ut meliora bonis; ordinatur etiam ad id quod est iuxta, ut bona aeque bonis, si possit ista comparatio inveniri, sive ad id quod est contra, ut ex opposito malorum. Malum vero non habet ordinem ad id quod est sursum vel deorsum; habet autem ordinem ad id quod est contra, sicut nunc ostensum est: et in hoc sensu dicitur malum bene ordinatum.

2. Ad secundo obiectum dicendum quod non est simile: nam omne album est eiusdem rationis, bonum vero omne non est eiusdem rationis, cum scilicet dicitur de bonis singulis et de universitate bonorum. Unde quamvis teneat illa comparatio in bonis singulis, quod tanto melius quanto impermixtius, non tamen tenet in universitate bonorum. Quod declaratur exemplo Augustini, in libro De natura boni: "Sicut nos continendo vocem, decenter interponimus in loquendo silentium, quanto magis ille", scilicet Deus, "quarumdam rerum privationes decenter esse facit, sicut rerum omnium perfectus artifex" ! Ex quo ostenditur quod sicut sermonis decentia maior est cum interpositione silentii quam si continue proferretur, sic universitatis pulcritudo maior est ex interpositione bene ordinatorum malorum.

3. Ad tertio obiectum dicendum quod prima propositio est falsa indistincte sumpta: "in tali enim loco posset mulier habere maculam" quod sederet convenienter et esset signum pulcritudinis maioris, sicut patet in cicatrice vulneris in facie militis, cum est in loco debito, ipsum reddit pulcriorem. Unde Augustinus, De civitate Dei, tale ponit exemplum: "Sicut pictura cum colore nigro in suo loco posita, ita universitas rerum" in suo loco posita "etiam[cum peccatoribus] pulcra est, quamvis per se ipsos consideratossua deformitas turpet".

4. Ad ultimum distinguendum quod duplex est mali ordinatio: quaedam est manifesta, quaedam est occulta. "Manifesta, ut cum mali ordinantur in poena aeterna": "melius enim, sicut dicit Augustinus, ordinata est natura, si iuste doleat in supplicio, quam si impune gaudeat in peccato" ; vel in poena temporali, ut humilietur in peccatis: iustum enim est ut "qui in sordibus est sordescat adhuc", secundum quod dicitur Apoc. ultimo, 11. — "Est etiam ordinatiomali occulta, secundum quod Deusfacit malum principem regnare" propter multas causas. Prima est [propter] peccata populi, sicut dicitur in Iob ; congruum est enim ut talis sit "rector civitatis", quales "habitantesin ea", Eccli. 10,28. Secunda propter utilitatem malorum: "dat enim Dominus regem in furore, Osee13,11, quasi virgam et flagellum, ut compressi et flagellati ad Deum redire compellantur" ; Gregorius: "Poena oculos aperit, quos culpa claudit". Tertia est propter utilitatem bonorum, ut scilicet "erudiantur et purificentur" ; sicut enim "in igne purgaturaurum", sic iusti "incamino" tribulationis, Eccli. 2, 5. "Utraque tamen ordinatiomali competens est, sed secunda habet latentemcausam; et ideo signanter dicit Eccle.: "Vidi malum sub sole quasi per errorem"", quasi diceret " "non est error"», sed videtur error": "error enim reputatur, dum ordinationis utilitas ignoratur".

Item obicitur:- Augustinus, in III De libero arbitrio: "Non erat difficile aut laboriosum omnipotenti Deo ut omnia quae fecit sic haberentordinem suum, ut nulla creatura usque ad miseriam perveniret; non enim hoc aut omnipotens non potuit aut bonus invidit".

Respondeo, secundum Augustinum, dicentem "ordinem creaturarum a summa usque ad infimam gradibus iustis ita decurrere". Quemadmodum enim "corporum differentias contemplando videns alia clariora, iniuste petis auferri quae obscuriora conspexeris aut clarioribus adaequari; sed ad perfectionem universitatis referens omnia, quanto magis et minus inter se clara sunt, tanto magis cernis esse omnia; nec tibi occurrit perfecta universitas, nisi ubi maiora sic praesto sunt ut minora non desint. Sic etiam differentias animarum cogites, in quibus hoc quoque invenies ut miseriam, quam doles, ad id quoque valere cognoscas ut universitatis perfectioninec illae desint animae quae fieri miserae debuerunt, quia peccatrices esse voluerunt; tantumque abest ut Deus tales facere non debuerit, ut etiam ceteras creaturas laudabiliter fecerit longe inferiores animis miseris".

Sed iterum obicitur sic: 1. Augustinus, in eodem: "Si universitatis perfectionem complet etiam nostramiseria, defuisset aliquid huicperfectioni, si beati semper essemus".

2. Item, quaeritur quomodo malum culpae, quod nullo modo est bonum, potest bene congruere?

3. Item, quomodo malum poenae, quod est contrarium bono naturae, potest decori universitatis naturarum congruere?

Respondeo: 1. Ad primum, secundum Augustinum, in libro De libero arbitrio, "non ipsa peccata vel ipsam miseriam perfectioni universitatis esse necessaria, sed animas, in quantum animae sunt, quae si velint peccant, si peccaverint miserae fiunt. Si enim, peccatis earum detractis, miseria perseverat aut etiam peccata praecedit, recte deformari dicitur ordo atque administratio universitatis. Rursus, si peccata fiant et desitmiseria, nihilominus dehonestat ordinem iniquitas. Cum autem non peccantibus adest beatitudo, perfecta est universitas. Quod autem ipsae non desunt animae, quasvel peccantes sequitur miseria vel recte facientes beatitudo, semper naturis omnibus universitas plena atque perfecta est".

2. Ad secundum respondet Augustinus, in eodem libro, dicens: "Non enim peccatumet supplicium peccati naturae sunt quaedam, sed affectiones naturarum: illa voluntaria, ista poenalis; sed voluntaria, quae inpeccato fit, turpis affectio est, cui propterea poenalis adhibetur ut ordinet eam ubi tale essenon turpe sit, et decori universitatis congruere cogat, ut peccati dedecus emendet poena peccati".

3. Ad tertium similiter respondet Augustinus, in eodem libro, dicens: "Hinc fit utpeccans creatura superior a creaturis inferioribus puniatur, quia illae tantumsunt infimaeut ornarietiam a turpibus creaturis possint atque ita decori universitatis congruere". Et ponit exemplum dicens: "Quid enim tam magnum in domo est quam homo? et quid tam abiectum et infimum ut cloaca domus? Servus tamen in tali peccato detectusut mundandaecloacae dignus habeatur, ornat eametiam turpitudine sua; et utrumque horum, id estturpitudo servi et mundatio cloacae, iam coniunctum et quasi redactum in quamdam sui generis unitatem, ita dispositae domui coaptatur atque subtexitur ut eius universitati ordinatissimo decore conveniat". — Item, aliud ponit exemplum, dicens: "Si bonum et magnum aliquem virum, hortante honestatis officio, videamus ignibus, quantum ad corpus attinet, concremari, non hoc vocamus poenam peccati, sed fortitudinis acpatientiae documentum eumquemagis diligimus, cum foedissima corruptio corporea membra eius absumat, quam si nihil huiusmodi pateretur: miramur quippe animi naturam mutabilitate corporis non mutari. At vero crudelissimi latronis membra, cum tali supplicio confici aspicimus, approbamus ordinem legum. Ornant ergo ambo tormenta illa, sed ille merito virtutis, iste peccati".

Articulus III

An universitas esset melior si omnia essent aequaliter bona.

Consequenter quaeritur I. an universitas esset melior, si omnia aequaliter essent bona. Ad quod sic: a. Augustinus, 83 Quaestionum: "Si essent aequalia, non essent omnia; non enim essent multa rerum genera quibus constituituruniversitas, primas et secundas et deinceps usque ad ultimas ordinatas habenscreaturas; et hoc est quod dicitur omnia". Ergo necessario ad perfectionem universitatis oportet ponere non aequale bonum in omnibus.

II. Sed circa hoc quaeritur: numquid in infinitum erit influentia in omnibus creaturis aut erit status?

Obicitur enim sic: Damascenus: "Bonum est communicativum sui esse: haec est ratio communis omni bono" ; sed status est in bonis. Supponatur hoc. Sumamus ergo ultimum bonum; illud bonum est communicativum non nisi respectu inferioris; ergo aliquid est inferius. Ponatur illud. Illud est communicativum; ergo habet inferius, cui potest communicare, quia potentia non est frustra ; et sic erit in infinitum abire aut ponere quod ultimum bonum non sit communicativum, sed cui fit communicatio.

Solutio: 1. Ad primum dicendum quod oportet quod bonitas universitatis in bonis creatis sit secundum ordinem participationis primae bonitatis secundum plus et minus. Ratio autem quare oportet ibi ponere ordinem haec est: quia Primum est agens per potentiam, quae potentia est ordinata; Primum enim agit per potentiam et sapientiam, et eo quod per sapientiam, eo agit per ordinem, quia sapientis est ordinare ; et ideo Primum ordinate facit quae facit. Ideo autem oportet esse ordinem in creaturis, ut una sit superior et magis recipiat de influentia bonitatis a Primo. Et ideo dicit Augustinus quod "si essent aequalia, non essent omnia". Quantum ergo est de potentia absoluta, bene posset Primum facere omnia esse aequalia; sed quod non sint aequalia, hoc est quia Primum agit per potentiam ordinatam: propter quod oportet ordinem esse in rebus.

II. Ad illud quod quaeritur utrum haec infuentia sit in infinitum: dicendum quod de potentia absoluta potest ipsa bonitas communicare se in infinitum et quod una creatura influit in aliam inferiorem; sed dicitur esse status et numerus in hac influentia propter ordinem et perfectionem universi. Si enim ita esset, non esset status in ordinatione universi et sic nec completio sive perfectio in universo et sic periret ordinatio universi. Quia ergo Primum est agens ordinate et perfecte, quia "Dei perfecta sunt opera", ideo influentia ista non est in infinitum, immo est secundum reflexionem, ita quod ultimum bonum, in quo est status, est secundum reflexionem; nec quod alteri inferiori communicet actu, licet possit communicare, immo ipsi fit communicatio et per reflexionem communicat suo superiori. Sicut dicimus quod materia communicat suum posse formae et forma per reflexionem suum esse materiae, ita dicimus quod in ordine universi est completio per reflexionem in ultimo bono, in quo est status; et sic non oportet processum bonorum et primo esse in infinitum.

PrevBack to TopNext