Text List

I, P. 1, Inq. 1, Tract. 3, Q. 3, M. 4, Praeambulum

I, P. 1, Inq. 1, Tract. 3, Q. 3, M. IV, Praeambulum

Consequenter quaeritur de oppositione mali ad bonum. Circa quod quaeruntur plura: Primo, an increato bono opponatur malum; secundo, quomodo opponitur malum bono creato gratiae et naturae; tertio, quomodo malum habeat subsistentiam in bono naturae; quarto, de corruptione boni per malum, an sit finita; quinto, an malum sit corruptivum habilitatum naturalium; sexto, an sit corruptivum modi, speciei et ordinis; septimo, an unico malo vel triplici sit corruptio vel diminutio modi, speciei et ordinis; octavo, de differentia corruptionis quae est per veniale et mortale. De oppositione vero mali et boni in genere dicetur infra, cum ad moralia descendemus.

PrevBack to TopNext