Text List

I, P. 1, Inq. 1, Tract. 4, Q. 1, Praeambulum

I, P. 1, Inq. 1, Tract. 4, Q. 1, Praeambulum

Adiuvante Dei gratia, postquam inquisitum est de. unitate, veritate et bonitate, consequenter inquirendum est de potentia, scientia et voluntate divina; haec enim se habent consequenter secundum intelligentiae rationem. Primo igitur inquirendum est de potentia in hunc modum: ut primo quaeratur de intentione potentiae; secundo de conditionibus divinae potentiae, quarum una est universalitas, [alia] immensitas, alia perfectio, alia unitas et simplicitas ; consequenter inquirendum est de hoc quod [est] possibile divinae potentiae; ultimo, de derivatione potentiarum a fonte divinae potentiae. Quantum autem ad intentionem potentiae praecognoscendam, quaerendum est absolute de intentione potentiae, et in comparatione ad intentiones voluntatis et scientiae.

PrevBack to TopNext