Text List

I, P. 1, Inq. 1, Tract. 3, Q. 3, M. 4, c. 8

I, P. 1, Inq. 1, Tract. 3, Q. 3, M. IV, C. 8

DE DIFFERENTIA CORRUPTIONIS QUAE EST PER VENIALE ET MORTALE.

Consequenter quaeritur de differentia corruptionis quae est per veniale et mortale.

Obicitur ergo sic: 1. Peccatum veniale non tollit gratiam: existente veniali, nihilominus est potentia in suo complemento; sed quamdiu forma ultima est in sua materia secundum suum complementum, non est dicere quod removeatur aliquid de dispositionibus mediis inter materiam et formam ultimam; videtur ergo quod peccatum veniale nihil diminuat de habilitatibus, quae sunt modus, species et ordo.

2. Item, peccatum veniale et mortale improportionalia sunt; ergo et poenae. —— Quod patet: quia sicut se habet veniale ad suam poenam, ita mortale ad suam; ergo permutatim, sicut veniale ad mortale, ita poena huius ad poenam illius; sed si diminutio, quae fit per veniale, aliquid diminuit de bono naturae: ergo illa, quae fit per peccatum mortale, in infinitum est maior; sive ergo bonum, quod diminuitur, finitum sit sive infinitum, aut erit dicere quod totum potest tolli per peccatum mortale aut quod veniale nihil diminuit aut quod proportionalis est poena mortalis poenae venialis. Quod si sit ita, videtur Deus iniustus, cum ipsa peccata improportionalia sint, et ita poenae deberent esse improportionales.

[Solutio]: Ad quod dicimus quod peccatum mortale duo facit, quia vulnerat in naturalibus et spoliat gratuitis. Quantum ergo ad ultimum effectum dicimus quod nullo modo convenit veniale cum mortali; quantum ad primum convenit cum illo, quamvis non sonet in tantum ut vulnerare dicatur. Secundum hoc solet dici quod veniale facit nemini mortale vulnus. Dicit etiam Gregorius, in Moralibus, quod veniale obscurat, mortale caligat. Secundum hoc dicimus quod veniale disponit ut mortale subintret, non tamen quod aliquando possit veniale fieri mortale; cum enim veniale sit appetendo aliquid sub Deo, mortale supra Deum, nunquam hoc potest crescere in tantum ut fiat illud. Sed dicimus: quemadmodum si duo ligna essent fortiter coniuncta et aliquid faceret minus fortiter cohaerere, nunquam tamen separare, aliud autem separaret omnino illa ab invicem, sic dicimus de veniali et- mortali, veniale enim, secundum quod huiusmodi, facit potentiam minus fortiter se tenere cum gratia, non tamen potest separare, mortale autem omnino separat.

[Ad obiecta]: 2. Si ergo quaeritur utrum sint proportionales diminutiones factae per veniale et mortale, dicimus quod non. Una enim fit praesente gratia nec aliquo modo separat potentiam a gratia, sed solum facit ut minus fortiter cohaereat; alia vero fit absente gratia et semper magis et magis elongat potentiam a gratia: et ita non sunt eiusdem generis diminutiones, et ideo neque comparabiles.

1. Ad illud quod primo obicitur quod si remanet forma ultima, nihil diminuitur de dispositione media, patet quid dicendum est. Nihil enim de dispositione diminuitur, quo diminuto, hoc separetur ab illo; diminuitur tamen aliquid, quo diminuto, hoc cum illo minus fortiter se tenet.

PrevBack to TopNext