I, P. 1, Inq. 1, Tract. 4, Q. 2, M. 1, c. 2
I, P. 1, Inq. 1, Tract. 4, Q. 2, M. 1, C. 2
SECUNDUM QUID DICATUR DEUS OMNIPOTENS.
Quod videtur a. per Augustinum, in libro Quaestionum Veteris ac Novae Legis: "Omnia quidem potest. Deus, sed non facit".
Contra: 1. Augustinus, in libro De spiritu et littera: "Omnipotens est Deus, non eo quod possit facere omnia, sed quia potest efficere quidquid vult". Relinquitur igitur quod non dicatur omnipotens eo quod possit omnia.
2. Sed dubitatur de hoc quod dicit quod "Deus non possit facere omnia": ex hoc enim relinquitur quod Deus non possit omnia. Aut ergo hoc quod dicit "omnia" distribuit pro bonis tantum: et tunc ex hoc sequitur quod non omnia bona potest, quod est falsum; aut distribuit pro bonis et malis, et etiam ex hoc arguitur: ergo aliquid est quod Deus non potest, quod iterum est manifestum inconveniens.
Ad. quod a. Augustinus, in Enchiridion: "Non obaliud vocatur omnipotens, nisiquia quidquid vult, potest; nec voluntate cuiuspiam creaturae voluntatis omnipotentis impeditur effectus".
Contra: 1. Si "non obaliud dicitur omnipotens, nisi quiaquidquid vult, potest", sed non vult nisi bona actualiter vel aliquando existentia; ergo non potest nisi ea.
2. Item, si "non dicitur omnipotens, nisi quia quidquid vult, potest": ergo cum angeli et beatae animae possint quidquid volunt, quia omnia eis optata succedunt — quia aliter non essent beati: nihil enim volunt quod non possunt — ergo dicentur omnipotentes ; quod est falsum. Relinquitur igitur quod Deus non dicetur omnipotens eo quod possit omnia, nec etiam eo quod possit quidquid vult.
3. Item, si dicatur omnipotens secundum Augustinum, quia "quidquid vult, potest, nec Voluntate alicuius impeditur eius effectus": ad hoc est quod dicit Ioannes Chrysostomus, in homilia quadam De expositione Symboli: "Omnipotens dicitur, quia posse illius non potest invenire non-posse, dicente Propheta: "Omnia, quaecumque voluit Dominus, fecit"" ; unde Rom. 9,19: "Voluntati eius quis resistet" ? — contra: ergo, cum similis ratio sit ex parte voluntatis, quia scilicet omnia vult, quaecumque vult, nec voluntatis eius impeditur effectus: ergo dicetur omnivolens. -Quod autem voluntatis eius non impediatur effectus, patet per Apostolum, Rom. 9,19:- "Voluntati eius quis resistet" ? Unde Augustinus, in Enchiridion, loquens de peccatoribus dicit: "Quantum ad ipsos attinet, quod Deus noluit, fecerunt; quantum vero ad omnipotentiam Dei, nullo modo id efficere valuerunt: hoc quippe quod contra voluntatem eius fecerunt, de ipsis iacta est voluntas Dei". Item, Augustinus, De praedestinatione sanctorum: "Inhoc quod mali faciunt contra voluntatem Dei non impletur nisivoluntas Dei". Ergo secundum hanc rationem dicetur omnivolens sicut et omnipotens.
Ad quod a. quidam dixerunt quod voluntas non dicitur respectu omnium, scientia vero et potentia dicuntur respectu omnium.
Sed contra hoc est: 1. Sicut voluntas Dei determinatur ad bona tantum, ita et potentia determinatur tantum ad bona, quamvis ipsa scientia determinetur ad bona et mala. Si ergo propter hoc quia voluntas est tantum bonorum non dicitur omnivolens, cum similiter potentia sit tantum bonorum, non dicetur omnipotens.
b. Ideo fuerunt alii, qui dixerunt quod dicitur omnipotens et non omnivolens, eo quod potentia Dei se extendit ad bona et mala, sed ad bona elicienda, ad mala ordinanda. Quod confirmant auctoritate Augustini, Super Psalmum: "Non vult Deus ut peccet homo quilibet; si autem peccaverit, poenitenti vult parcere ut vivat, in peccatis vero perseverantem punire ut iustitiaepotentiam contumax non evadat". Ex hoc ergo adstruunt quia, cum potentiae Dei sint subiecta bona et mala, voluntati autem non sint subiecta nisi bona, non dicetur omnivolens.
Contra: 1. Augustinus, in Enchiridion: "Non fit aliquid nisi omnipotens fieri velit, vel sinendo ut fiat", sicut malum, "vel faciendo", sicut bonum. Ex hoc relinquitur quod voluntati sint subiecta bona et mala; ergo et dicetur omnivolens, sicut et omnipotens.
2. Item, Augustinus, in Enchiridion: "Voluntas Dei bipartita est, approbans respectu bonorum, permittens respectu malorum".
3. Item si dicatur quod est voluntas beneplaciti et est voluntas signi: voluntas signi est voluntas permittens, et hoc dicitur respectu malorum, voluntas vero beneplaciti respectu bonorum; propter hoc ergo, quia voluntas Dei, quae est beneplaciti, est respectu bonorum tantum, non dicetur omnivolens, quamvis voluntas signi sit respectu bonorum et malorum — contra: sicut beneplacitum Dei est respectu bonorum faciendorum, ita est respectu ordinis malorum, cum ordo malorum sit bonus; est igitur voluntas beneplaciti et respectu bonorum faciendorum et malorum ordinandorum, sicut et potentia; ergo sicut dicetur omnipotens, dicetur omnivolens.
Respondeo: Omnipotens dicitur, quia omnia possibilia potest quae posse potentiae est et quia omnino potest, ut in hac ratione tangatur perfectio potentiae divinae quantum ad illa ad quae est et quantum ad illud cuius est. Per hoc quod dicitur posse omnia possibilia quae posse potentiae est, tangitur perfectio potentiae quantum ad illa ad quae est; unde dicit Richardus, in libro De Trinitate: "Omnipotens dicitur, quia potest quaecumque posse potentiae est" ; et hoc etiam dicitur I Sententiarum, dist. 42. Per hoc vero quod dicitur quia omnino potest, ostenditur perfectio potentiae quantum ad illud cuius est, in quo excluduntur tria: coactio, impedimentum, indigentia. Omnino ergo potest, quia non potest cogi nec potest impediri nec indiget adiutorio instrumenti vel materiae subiectae. Quia nec cogi nec pati potest, dicit Augustinus quod ob hoc dicitur "omnipotens, quia quidquid vult potest" ; voluntas autem eius cogi non potest. Quia vero non potest impediri, dicit Augustinus, in Enchiridion: "Omnipotens dicitur, quia voluntatis eius non impeditur effectus". De iis duobus Hugo de S. Victore, in Sententiis suis: "Potestas Dei duplex est: alia ad aliquid faciendum, alia ad nihil patiendum. Secundum utramque Deus omnipotens verissime affirmatur, quia nec aliquid est quod ei ad patiendum corruptionem possitinferre, nec adaliquid faciendum impedimentum afferre". Item, quia non indiget subiecta materia, dicit Augustinus, in libro De Symbolo: "Omnipotentem Deum dicimus, quia credimus quod omniafaciens, factus non est, et ideo omnipotens, quiade nihilo iecit quaecumque fecit: hoc est enim esse omnipotentem ut non solum mundi fabrica, sed etiam ipsa materia ab ipso [esse] inveniatur". Ex hoc ergo patet plena ratio omnipotentiae, quae est in hoc quod omnia possibilia potest, quaecumque posse potentiae est, et quia omnino potest, hoc est sine coactione seu passione, sine impedimento, sine indigentia materiae.
[Ad obiecta]: I. 1. Ad illud ergo quod primo obicit, an ratio omnipotentiae sit eo quod possit omnia, patet quod nonnisi cum determinatione, scilicet posse omnia quae posse potentiae est. Et hoc intendit Augustinus, cum dicit, in libro De spiritu et littera 12: "Non dicitur omnipotens eo quod possit facere omnia".
2. Ad illud vero quod quaesitum est, pro quo distribuat ly omnia: dicendum quod pro bonis et non pro malis. -— Et si ulterius arguat: ergo aliquid est quod Deus non potest, ergo contradicit ei quod dicit Augustinus, in libro Quaestionum Veteris ac Novae Legis, quod "Deus omnia potest": dicendum quod, cum dicitur "omnia potest Deus", fit tantum distributio pro iis quae quid sunt vel pro iis quae qualia sunt secundum positionem: et ideo in hac distributione non comprehenduntur mala. Cum vero dicitur quod "omnipotens est, non eo quod possit facere omnia", fit distributio generaliter pro iis quae sunt secundum positionem et secundum privationem, hoc est pro bonis et malis.
II. Ad secundum vero quod quaerit an dicatur omnipotens quia potest quidquid vult: dico quod sic; sed hoc non est tota ratio omnipotentiae, sicut dictum est.
1. Ad illud ergo quod obicit ex hoc quod dicit Augustinus "quoniam quidquid vult potest": dicendum, sicut dicitur in Sententiis, quoniam Augustinus "non negat quin possit ea etiamquae non vult, sed adversus illos qui dicebant Deum multa velle quae non poterat, affirmat eum posse quidquid vult, et ex eo vere dici omnipotentem, non ob aliud, nisi quia potest quidquid vult".
2. Ad illud quod obicit de angelo et animabus beatis, dicendum quod haec est duplex: angelus vel anima beata potest quidquid vult, quia potest esse sensus: quidquid ultro a se fieri potest, et hoc modo verum est; vel: quidquid a se fieri vel ab alio potest, et hoc modo falsum est; nam angelus et anima beata vult salutem electorum, quam tamen facere non potest. Solus ergo Deus potest quidquid vult a se vel ab alio fieri, et ob hoc dicitur omnipotens.
3. Ad tertium quod quaerit, utrum ratio omnipotentiae sit quia "potest quidquid vult et non potest eius impediri effectus": concedo quod sic, sed per hoc non explicatur tota ratio omnipotentiae, sicut dictum est.
III. Ad illud vero quod obicit quare non dicitur omnivolens sicut omnipotens, brevis potest dari responsio: quia non omne voluntabile vult, nec etiam omnino, hoc est cum effectu; omne enim bonum possibile Deo est voluntabile, non tamen omne bonum possibile vult omnino, hoc est cum effectu. Propterea non dicetur omnivolens, quemadmodum omnipotens vel omnisciens: omnipotens enim dicitur, quia omne possibile potest et omnino potest, id est perfecte; omnisciens, quia omne scibile scit et omnino scit, id est perfecte.
On this page