I, P. 1, Inq. 1, Tract. 4, Q. 2, M. 1, c. 3
I, P. 1, Inq. 1, Tract. 4, Q. 2, M. 1, C. 3
UTRUM OMNIPOTENTIA CONVENIAT TRIBUS PERSONIS.
Postea quaeritur utrum omnipotentia conveniat tribus personis vel sit appropriabilis alicui personae, sicut sapientia et voluntas.
Ad. quod. sic: 1. Posse generare pertinet ad potentiam, quia posse generare est posse; si ergo non convenit Filio, ergo non convenit ei omnipotentia. Similiter potentia spirandi pertinet ad perfectam potentiam, quia posse spirare non est non posse; sed Spiritus Sanctus non habet active potentiam spirandi; ergo Spiritus Sanctus non habet omnipotentiam.
2. Si dicatur quod posse generare non est simpliciter posse quid, sed posse ad aliquid, unde non continetur sub omnipotentia - contra: Ephes. 3,15: "Ex quo omnis paternitas in caelo et in terra nominatur", per hoc innuit quod paternitas per prius est in divinis et per posterius in inferioribus. Si ergo in inferioribus posse generare est posse simpliciter: ergo multo magis in divinis posse generare est posse simpliciter; et non convenit Filio; ergo aliqua potentia, quae est potentia simpliciter, non conveniet Filio. — Item, cum homo generat hominem, non transfundit nisi quamdam partem substantiae suae, quia est generatio per decisionem; sed in generatione divina non est decisio partis substantiae, sed totum quod habet Pater dat Filio; ergo generare in Deo magis refertur ad posse quam in homine; ergo si non convenit Filio, non debet dici omnipotens. — Eodem modo obicitur de Spiritu Sancto respectu eius quod est spirare, et ita solus Pater dicetur omnipotens.
Contra: a. Probat Augustinus Spiritum Sanctum esse omnipotentem, sic: Sap. 1,7: "Spiritus Domini replevit orbem terrarum" etc. "et hoc quod continet omnia" etc.; sed hoc non potest esse nisi omnipotentis, scilicet continere omnia etc.; ergo Spiritus Sanctus est omnipotens.
b. Et hoc probat de Filio per auctoritatem Ioan. 5,19: "Quaecumque Pater facit, haec et Filius facit" etc. -— Item, Apoc.:1,8 dicitur de Filio: "Ego sum alpha et omega, principium et finis, qui est, qui erat et qui venturus est, omnipotens". — Item, Augustinus, in libro De Symbolo: "Qui Filium negabit Deum omnipotentem, et Patrem negabit omnipotentem". Ex quo relinquitur quod Filius sit omnipotens sicut et Pater.
Solutio: Dicendum quod omnipotentia convenit toti Trinitati: unde omnipotentia convenit Patri et Filio et Spiritui Sancto. Et hoc patet per rationem Augustini, in libro De Symbolo: "Ideo omnipotens dicitur, quia de nihilo fecit quaecumque fecit. Non enim aliqua materies eum iuvit, ex qua demonstraret artis suae potentiam, sed ex nihilo cuncta creavit: hoc enim est esse omnipotentem ut non solum fabrica mundi, sed etiam ipsa materiade nihilo fieret". Vult ergo dicere quod omnipotentia, secundum quod sic est, includit in se de nihilo tacere secundum summam rationem; unde haec est ratio omnipotentiae per quam determinatur, scilicet de nihilo aliquid facere et deducere de nihilo omnia ad esse. Sed ante istud quod est de nihilo omnia facere est illud quod est de substantia sua Filium producere. Cum ergo producere de substantia sua, sicut generare et spirare, antecedit facere, quia ab aeterno Pater generat Filium et Pater et Filius spirant Spiritum Sanctum, non tamen ab aeterno fecit omnia de nihilo; ergo generare et spirare non continentur sub omnipotentia secundum suam propriam rationem, nisi secundum quod dicitur omnipotentia in Patre: unde non pertinent ad omnipotentiam simpliciter nisi ad omnipotentiam in Patre ; et ita licet Filius et Spiritus Sanctus non generent, nihilominus sunt omnipotentes, quia possunt res de nihilo facere, quae est summa et propriissima ratio omnipotentiae. Si tamen approprietur omnipotentia quantum ad hoc quod est ab aeterno ab aliquo producere et producere de nihilo: sic appropriatur Patri secundum illam primam rationem per quam deterinatur omnipotentia.
[Ad obiecta]: 1. Cum autem dicitur Pater habet potentiam generandi, duo dicuntur de Patre, scilicet quod Pater habeat potentiam et quod habeat relationem, scilicet generationem; unde sensus est: Pater est potens et est genistor. Cum vero dicitur quod Filio non convenit, vel quod Filius non habeat potentiam generandi: hoc verum est, non quia non habeat potentiam eamdem etiam quam habet Pater, sed quia non habet generare: non est in Filio potentia ut generet. Sed si arguat ulterius: ergo aliqua potentia est in Patre, quae non est in Filio, mutatio est praedicamenti; mutatur enim quid in ad aliquid. Quidam tamen dicunt quod, cum dicitur potentia generandi, virtute determinationis trahitur a propria ratione, ut scilicet dicat notionem, scilicet paternitatem, et tunc patet quoniam mutatio est praedicamenti: Filius non habet potentiam generandi, nec Spiritus Sanctus, ergo non habent omnipotentiam ; nam posse generare non est posse quid, sed ad aliquid.
2. Ad illud quod obicitur quod generare in Deo sit simpliciter posse: dicendum quod dissimiliter est generare in Deo et in homine, quia in divinis ipsum generare est de tota substantia, non de parte; et propter hoc in divinis est eadem substantia. In homine autem non sic est: non enim fit generatio de tota substantia, sed per decisionem de parte; unde ibi non est omnino eadem substantia patris et filii, licet eadem sit forma specifica; et propter hoc in generatione, qua homo generat hominem, multiplicatur substantia et relatio. Et ideo in homine est generare posse quid et ad aliquid: posse quid dicitur propter multiplicationem substantiae; posse ad aliquid propter multiplicationem relationis. In divinis autem in generatione non multiplicatur substantia, sed sola relatio: et propter, hoc posse generare in divinis non est posse quid, sed posse ad aliquid. Et propter hoc est mutatio praedicamenti in praedicto argumento; quod tamen non esset, si fieret de generatione quae est hominis ex homine.
Sed iuxta hoc quaeritur de quadam auctoritate Augustini praedicta: "Si Filium negaveris omnipotentem, et Patrem negabis omnipotentem" ; unde est ergo quod Iudaei et pagani concedunt Patrem omnipotentem, Filium tamen negant omnipotentem ?
Ad hoc dicendum in quod contingit loqui de Patre duobus modis: vel de Patre ut est Pater, vel de Patre ut est innascibilis. Concedunt ergo de Patre ipsum esse omnipotentem, ut est innascibilis et ingenitus: et hoc modo non habet relationem ad Filium; sed Pater ut Pater habet relationem ad Filium: et propter hoc, si concederent Patrem ut Patrem esse omnipotentem, oporteret quod concederent Filium, qui est eiusdem essentiae, esse omnipotentem, cum potentia ad essentiam referatur, non tamen generare, quia generare non refertur ad essentiam, sed ad personam. Et sic loquitur Augustinus, cum dicit: "Si Filium negaveris «omnipotentem, et Patrem negabis omnipotentem": verum est in quantum Pater, non in quantum ingenitus vel innascibilis.
On this page