I, P. 1, Inq. 1, Tract. 4, Q. 2, M. 1, c. 4
I, P. 1, Inq. 1, Tract. 4, Q. 2, M. 1, C. 4
AN PROPRIA SIT SOLIUS DEI OMNIPOTENTIA.
Quarto quaeritur an propria sit solius Dei omnipotentia. Quaeritur ergo utrum Christo sit data potentia faciendi omnia sive creandi.
1. Et cum dicatur, Ioan. 3,34, quod non est ei datus spiritus "ad mensuram": ergo data est ei gratia non mensurata; ergo cum gratia sit ad cognoscendum et ad operandum, ergo sicut per gratiam immensam sive non mensuratam habuit scientiam omnium, ita per gratiam operandi immensam poterit operari omnia.
2. Item, anima rationalis est imago Trinitatis per naturam ; sed imago Trinitatis attenditur quantum ad potentiam, scientiam et voluntatem; ergo sicut per naturam anima est capax divinae scientiae, ita et potentiae; ergo sicut anima Christi naturali potentia potuit capere omnium scientiam, ita et omnipotentiam.
3. Item, cum sint tria, potentia, scientia et voluntas: potentia non ponit scientiam, nec scientia voluntatem, sed e converso scientia ponit potentiam et voluntas scientiam, ita quod consequitur necessario: si voluntas est, scientia est, et si scientia est, potentia est: non enim est scientia nisi a potentia sciendi. Ex hoc ergo relinquitur quod natura, quae est capax voluntatis et scientiae Dei, erit capax potentia eiusdem.
4. Item, omnis scientia practica alicuius operis est causa effectiva vel exemplar illius operis. Cum ergo scientia omnium comprehendat scientiam speculativam et practicam et in Christo sit omnis scientia, erit igitur in Christo scientia practica; ergo erit causa effectiva vel exemplaris omnium; si ergo scientiam huiusmodi consequitur potentia activa, erit in anima Christi potentia faciendi omnia. —- Item, artifex naturalis non solum confert alii scientiam speculativam sui operis, sed etiam activam; ergo cum Artifex summus contulerit Christo homini omnium scientiam, relinquitur quod non dedit solum scientiam speculativam, sed etiam activam ; ergo et per consequens omnipotentiam: frustra enim esset activa scientia nisi esset potentia ad actum.
5. Item, si diceretur quod non potest esse omnipotentia creaturae propter hoc quia est infinita- ergo similiter nec omniscientia, cum sit infinita et maioris extensionis quam potentia Dei: ad quae— cumque enim se extendit potentia, et scientia; sed non convertitur, quia scientia se extendit ad bona et mala, entia et non-entia, potentia vero non se extendit ad mala; magis igitur est capax potentiae, cum sit minoris extensionis, quam scientiae.
6. Item, Col. 1,20: "Reconciliavit omnia". Glossa: "Omnia potest per se, ut nihil exceptum sit quod per eum praestari non possit" ; et loquitur de Christo. Ergo et Christus potest omnia facere, etiam secundum quod homo, quia sic loquitur de ipso Glossa; sed Christus secundum quod homo est creatura; ergo omnipotentia convenit creaturae.
7. Item, Col. 1,22: "Nuncautem reconciliavit". Glossa: "Si mortalis et mortuus potuit reconciliare, iamimmortalis potest omnia facere" ; sed mortalis et immortalis non attribuuntur Christo nisi ratione humanae naturae, quia ratione divinae naturae est aeternaliter immortalis et non iam; ergo Christo, secundum quod homo, convenit omnipotentia.
8. Item, Matth. ultimo, 18: "Data est mihi omnis potestas" etc.; et loquitur ibi Christus de se secundum quod homo, quia, secundum quod Filius Dei, habet hoc ex generatione aeterna, secundum quod homo, habet hoc ex dono, quia datum dicit ex tempore; ergo Christus secundum quod homo habuit omnipotentiam.
9. Item, Marc. 9, 22: "Omnia possibilia sunt credenti", et Matth. l7,19: "Si habueritis fidem sicut granum sinapis, omnia possibilia erunt vobis". Ergo non tantum Christo, sed etiam aliis ratione fidei communicatur omnipotentia.
Contra: a. Omnis potentia, cuius est susceptibilis creatura, consequitur esse creaturae. Si ergo potentia iaciendi vel creandi omnia non consequitur esse creaturae, non est susceptibilis a creatura; ergo nec ab anima Christi.
b. Item, nihil potest sui ipsius esse principium. Ergo, cum omnipotentia sit animae Christi et omnium principium, ergo nec anima Christi nec aliquid omnium potest habere omnipotentiam.
c. Item, nulla potentia entis creati transcendit ens. Cum ergo potentia creandi transcendat ens, quia est operativa de non-ente simpliciter ens et de nihilo aliquid: ergo nulla potentia entis creati potest esse potentia creandi; ergo nec per consequens omnipotentia; ergo anima Christi non habuit nec habere potuit omnipotentiam.
Respondeo: Dico quod omnipotentia potest dici prout includit potentiam creandi omnes res de nihilo: et haec potentia omnia antecedit, quia omnia ab ipso; et haec potentia non potest convenire creaturae, quia sic creatura esset a se et antecederet eius potentia suam essentiam. —Alio modo potest dici omnipotentia potentia faciendi naturalia omnia et miracula, et hoc modo accipitur aliquando in Scriptura ; sed haec non est omnipotentia secundum quod in prima ratione attribuitur Deo: et hoc modo omnipotentia convenit Christo homini. Sic igitur creaturae non convenit omnipotentia secundum quod in prima ratione attribuitur Deo, scilicet secundum primam rationem et principalem.
[Ad obiecta]: 1. Ad primum ergo dicendum quod data est ei gratia sine mensura ad cognoscendum et operandum, secundum possibilitatem naturae cognoscentis et operantis: data est gratia sine mensura ad omnia cognoscibilia creaturae et ad omnia operabilias creaturae. Tamen omnia simpliciter sunt cognoscibilia creaturae rationali, non tamen operabilia, propterea non sequitur quod sicut per gratiam habuit omniscientiam, quod propter hoc omnipotentiam.
2. Ad secundum dicendum quod scientia non ponit causalitatem vel principium rerum, sed solum ponit similitudinem ad res omnes. Et ideo, cum "anima", sicut dicit Augustinus, "adsimilitudinem totius sapientiae facta", omnium sit similitudo in potentia per intellectum, scientia autem nihil aliud est quam assimilatio intellectus ad rem, ergo anima per naturam capax est omniscientiae. Omnipotentia vero ponit causalitatem et principium rerum omnium, quod nullo modo potest convenire habenti principium: talis autem est omnis creatura et rationalis anima; ex quo evidens est quod nullo modo est capax omnipotentiae.
3. Ad tertium dicendum quod potentia dicitur dupliciter: uno modo dicitur potentia respectu actus interioris, secundum quod dicitur potentia cognoscendi vel volendi; alio modo dicitur potentia respectu actus exterioris, secundum quod dicitur potentia operandi. Primo modo dicta potentia consequitur ad scientiam, secundo modo non; sequitur enim: si scientia est, potentia cognoscendi est, sed non sequitur: si scientia est, potentia operandi est. Illo ergo modo, quo potentia consequitur ad scientiam, est potentia ad omnia, sicut et scientia; sed haec non est potentia operandi, sed cognoscendi omnia.
4. Ad quartum dicendum quod scientia practica duobus modis habetur. Habetur enim scientia practica practice et habetur scientia practica speculative. Practice secundum quod refertur ad opus sive ad executionem operis; speculative vero, cum non refertur ad executionem operis, sed ad contemplationem operis. Secundum hunc ergo modum dicendum quod anima Christi habuit scientiam practicam omnium speculative, non practice; et ita scientia omnium practica, quae fuit in Deo practice, scilicet ad operis executionem, fuit in Christo speculative, scilicet ad contemplationem operis; et hoc modo summus Artifex omnium dedit scientiam practicam omnium Christo homini. Ad scientiam ergo dictam hoc modo non sequitur omnipotentia, sed ad scientiam? alio modo dictam.
5. Ad quintum dicendum quod quidquid est creaturae est finitum actu, tamen rationalis anima quantum ad potentiam uno modo est finita, alio modo infinita. Infinita est quantum ad potentiam cognoscendi: non enim determinatur ad aliqua cognoscibilia quin adhuc posset in plura, si essent; et ideo, quantum est de se, est infinita potentia. Quantum vero ad potentiam operandi, anima rationalis finita est et determinatur ad finita operabilia, quia ita determinatur ad tot quod non ad plura. Ex quo patet quod non est similis ratio ex parte capacitatis scientiae et potentiae: nam potentia operandi finita est et non est capax potentiae infinitae Dei.
Item, si quaeratur propter quid creaturae non potest conferri potentia creandi, sicut generato confertur potentia generandi: generatus enim homo habet potentiam generandi hominem ; ergo pari ratione videtur quod creatum possit habere potentiam creandi: respondendum quod hoc est quia omnis creatura agit ex suppositione materiae ; non enim potest esse tota causa sui operis, sicut potentia prima Dei; quia ergo potentia creandi est in non-subiectam materiam, inde est quod creatura non est susceptibilis potentiae creandi.
6. Ad sextum dicendum quod cum dicatur, Col. 1,20: "Omnia potest", hoc est potest ut fiat nostra redemptio per ipsum et omnia quae pertinent ad ipsam. Unde omnia potest quae pertinent ad nostram redemptionem, sicut patet per intentionem Apostoli in illo loco; sed hoc potest vel per ipsum in quantum est homo, hoc est secundum quod in humana natura solvit pretium nostrae redemptionis: et quantum ad solutionem huius pretii potest omnia quae pertinent ad nostram redemptionem; sed non continetur sub hoc quod dico omnia quod ipse secundum quod homo daret gratiam, sed in quantum Filius Dei.
7. Ad septimam rationem dicendum quod cum dicitur "immortalis potest omnia facere", hic est distributio accommoda sicut prius. Unde quod dicit "immortalis potest omnia facere", hoc est ut mediator; vel etiam omnia potest facere, si referatur potentia ad miracula, ut dictum est. Si autem loquamur ratione divinae naturae de ipso, de reconciliatione, quae fuit? ratione humanae sic omnia potest facere; sed quia loquitur ibi Apostolus de reconciliatione, quae fuit ratione humanae naturae, ideo recipiendum est quod dicitur "omnia potest", scilicet ut mediator.
8. Ad octavum dicendum quod dicitur: "Data est mihi omnis potestas" etc., id est manifestata est omnis potestas in caelo et in terra per me. Unde, Philipp. 2,9: "Dedit illi nomen, quod est super omne nomen" etc. Istud dare dicitur per manifestationem: Christo, in quantum est Filius Dei, dedit Deus nomen ab aeterno excelsum "super omne nomen", id est super omne quod nominatur in caelo et in terra ; sed, in quantum homo, manifestando dedit illi, quia in homine Christo manifestatum est nomen illud, et hoc est quod praeest creaturae dignitate et potestate. Unde Ephes. 1, 22: "Omnia subiecit sub pedibus eius". Glossa: "Omnia subiecta sunt ei non solum dignitate, sed etiam potestate". — Et quod istud dare sit manifestare, patet per Glossam, Philipp. 2,9: "Nomen quod est super omne nomen": "id est honorificentiam quod vocatur Deus, et hoc ante resurrectionem habuit, sed post mortem et resurrectionemquod erat in evidenti positum est ut scirent daemones. Ita res dicitur fieri quando innotescit". Et per hoc patet solutio ad illud quod obicit de illo verbo quod dicitur Col. 1,22.
9. Ad illud quod obicitur quod "omnia possibilia sunt credenti": omnia dicit hic distributionem accommodam. Unde non est dictum quod iste, qui credit, faciat omnia, sed quod ad invocationem vere credentis ipse Deus faciat omnia, sicut miracula et mirabilia, de quibus ibi loquitur; unde non attribuitur omnipotentia ipsis credentibus, sed ipsi Deo facienti omnia.
On this page