I, P. 1, Inq. 1, Tract. 4, Q. 2, M. 2, c. 3
I, P. 1, Inq. 1, Tract. 4, Q. 2, M. 2, C. 3
AN POTENTIA DIVINA LIMITARI POSSIT EX PARTE PRAESCIENTIAE ET RATIONIS AETERNAE.
Iterum, arguunt ex parte praescientiae et rationis aeternae ad limitationem potentiae divinae sic: 1. "Si potest aliud omnipotens facere quam facit, ergo potest facere quod non praescivit; ergo potest sine praescientia operari, quia quod facturumse praescivit, facit, nec facit aliquid aliud quod non praescivit".
2. Item, "nihil facit aut dimittit nisi optima ratione et semper manente; sed, illa manente, non potest quod facit, dimittere, vel quod dimittit, facere; ergo non potest facere nisi quod facit", nec dimittere nisi quod dimittit.
3. Si dicatur quod non est verum quod, manente ratione, non potest dimittere quod facit etc., quia "secundum eamdem rationem potest facere quaedimittit et dimittere quae facit" — contra: "non potest facere nisi quod ratio est eum facere" ; sed non est ratio eum dimittere quae facit, nec facere quae dimittit; ergo non potest dimittere quae facit etc.
4. Si vero respondeatur, ut prius, quod cum dicitur ratio est eum facere vel dimittere, potest copulare rationem in actu, et sic falsa est propositio et est sensus: non potest facere nisi quod ratio est eum facere nunc ; vel in habitu: et sic vera est, id est ratio esset, si faceret - obicitur iterum: quomodo potest esse eadem ratio faciendi et dimittendi? nani facere et dimittere opposita sunt; sed oppositorum oppositi sunt fines; ergo et oppositae rationes, cum ratio sumatur a fine.
5. Item, iustificat illum, et hoc facit secundum rationem misericordiae, et non illum, et hoc facit secundum rationem iustitiae; ergo ratione misericordiae facit iustificationem istius, ratione iustitiae dimittit in illo; ergo alia ratio qua facit et dimittit. —, Item, Augustinus, in 83 Quaestion.: "Alia est ratio qua conditus est homo et qua conditus est equus" ; sed facere et dimittere diversa sunt sicut homo et equus; ergo alia est ratio faciendi et dimittendi.
Respondeo quod nullo modo limitatur divina potentia: nec actu nec voluntate nec iustitia nec bonitate nec praescientia nec ratione, quamvis egressum divinae potentiae in actum semper concomitetur voluntas, iustitia, bonitas, praescientia, ratio, quae in Deo eadem sunt secundum rem, quamvis differant secundum intelligentiae rationem. infinita est ergo potentia respectu agendorum, quamvis non voluntas nec iustitia nec praescientia nec ratio.
[Ad obiecta.]: 1. Ad illud quod obicit de praescientia: dicendum quod non sequitur potest operari quod non praescivit, ergo potest operari sine praescientia, "et est transitus a divisione ad compositionem. Et est simile: iste potest te docere litteras, quasi non novit, quia adhuc illitteratus est et litteras discet, ergo potest te docere litteras sine notitia; item, potest videre qui non habet oculos, quia Antichristus, ergo aliquis potest videre sine oculis".
3. Sed ad illud quod obicit de ratione, dicendum, secundum Augustinum,.in libro Retractationum: "Non erravit Platodicens mundum intelligibilemrationem sempiternam et incommutabilem, qua fecit Deus mundum et omne quod fecit; quam qui negat dicit Deumirrationabiliter fecisse quod fecit".
4. Ad illud quod obicit quod non est eadem ratio operationis et dimissionis: dicendum quod ratio operationis sive dimissionis est bonitas ipsius. Quare enim facit quod facit? propter bonitatem suam; bonitas autem potest considerari dupliciter: in se vel secundum comparationem ad creaturam. Ratio ergo potest dicere divinam bonitatem in se, et sic una tantum est ratio; sed si dicat bonitatem in comparatione ad creaturam, connotato respectui ad creaturam, secundum hoc alia est ratio qua creatus est homo, alia qua equus: homo enim magis accedit ad bonitatem quam equus. — Quod ergo obicitur quod oppositorum oppositi sunt fines: dicendum quod loquendo de fine proximo et immediato, verum est; loquendo de fine ultimo, non est verum: bonitas enim divina est finis ultimus omnium, et illa est una ratio et eadem.
5. Ad aliud dicendum quod ratio misericordiae et iustitiae dicuntur differre propter respectus ad creaturam; sed secundum quod dicunt divinam bonitatem non est alia ratio misericordiae et iustitiae, sed eadem. Et est exemplum in vasis, quod ponit Apostolus, Rom. 9,21, quod "figulus facit vas in contumeliam", hoc debetur vilitati materiae; quod "vas in honorem", hoc ex bonitate artificis. Similiter, quod Dominus damnat istum, hoc est propter exigentiam meritorum et massam corruptam: unde connotatur respectus ad meritum; quod vero salvat istum, hoc est ex bonitate sola.
On this page