Text List

I, P. 1, Inq. 1, Tract. 4, Q. 3, c. 2

I, P. 1, Inq. 1, Tract. 4, Q. 3, C. 2

UTRUM QUOD EST CONTRA NATURAM SIT DEO POSSIBILE.

Consequenter quaeritur utrum quod est contra naturam sit Deo possibile. Ad cuius rei intelligentiam quaeruntur tria: Primo, utrum potentia Dei ad miracula sit contraria naturae; secundo, utrum sit aliqua ratio in materia ad miracula; tertio, cum potentia Dei dicatur in operibus mirabilibus et miraculosis quaedam facere contra naturam, quaedam supra naturam, quaedam praeter naturam, utrum haec sint eadem, an diversa.

Articulus I

Utrum potentia Dei ad miracula sit contraria naturae.

Ad primum sic: 1. Super Genesim, 2 5: "Non habuit prima rerum conditio ut femina sic fieret, sed ut fieri sic potuisset; nec contra causas, quas Deus voluntarieinstituit, voluntate mutabilialiquid facit". Ergo non erat contra naturam ut ex costa fieret mulier.

2. Item, Augustinus, in libro De civitate Dei: "Omnia portentavidentur esse contra naturam, sed non sunt".

3. Item, Rom. 11,24: "Contra naturaminsertus esbonae olivae". Glossa: "Deus, conditor naturae, contra naturam nihil facit".

4. Item, ibidem: "Id naturae est cuiusque rei quod de ea facit Deus". Ergo Deus de re nihil facit contra naturam.

5. Item, ratio recta non est contraria rationi rectae; sed naturalis ratio est recta; ergo divina ratio, quae semper est recta, non est contraria rationi naturae; ergo nec ordini naturae.

Contra: a. Luc. 1,36: "Ecce Elisabeth cognata tua". Glossa: "Ne Virgo de partu desperet, accipit exemplum anus pariturae, ut discat Deo esse possibilia quae ordini naturae videntur contraria".

b. Item, II Cor. 12,12: "In signis, prodigiis et virtutibus". Glossa: "Signa et prodigia sunt in iis quae contra naturam sunt; virtutes in iis quae non contra naturam sunt, ut per impositionem manus hominem et morbo liberare".

c. Item, Rom. 11,24: "Contra naturam insertus es". Glossa: "Deus non incongrue dicitur aliquid facere "contra naturam", quando facit aliquid contra id quod novimus in natura; hanc appellamus cognitumnobis solitum cursum naturae, contraquem cum Deusfacit, magnalia et miracula nominantur".

Respondeo: Natura dicitur tripliciter: uno modo, solitus cursus naturae; alio modo, naturalis possibilitas ut Deus faciat ex ea quidquid vult; tertio modo, lex summa naturae, ipse Deus. Verbi gratia: aliquae actiones sunt in potentia naturae activa et passiva. Illa quae sunt in potentia naturae activa dicuntur esse a natura, sicut in productione segetum et huiusmodi; alia vero sunt in sola potentia passiva, ut "in costa erat ut ex ipsa posset fieri" Eva, quia in costa non erat potentia activa ad hoc, sed passiva: ideo oportuit ut potentia Dei activa ad hoc operaretur; alia vero sunt quae non sunt in potentia activa nec passiva, ut ad hoc quod Deus fiat homo, et in iis solus Deus est natura sive dispositio divina sive voluntas. Secundum hoc dicendum quod Deus primo modo operatur contra naturam, quia operatur contra solitum cursum naturae hominibus notum; secundo modo et tertio nunquam. — Quod enim primo modo operetur contra naturam, quod est contra solitum cursum naturae hominibus notum, Rom. 11,24: "Contra naturam insertus es". Glossa: "Dicitur humano more esse contra naturam, quod est contra usum naturae mortalibus notum" ; et ibidem: " "Contra naturam"dicit Apostolusquod est contra consuetudinem naturae, ut si surculus insertus participet fructum radicis". — Secundo modo, nihil facit contra naturam, quia hoc modo natura dicitur naturalis obedientia creaturae respectu potentiae Creatoris; si hoc modo faceret contra naturam, faceret quod creatura potentiae suae non obediret: quod est impossibile, cum hoc sit ei a conditione. Unde Augustinus: "Dedit naturis ut ex eis hoc fieri posset, non uthoc ex naturali motu haberent" ; et est exemplum de costa, Gen. 2,21 et de virga Aaron quae fronduit, Numer. 17,8. — Tertio modo non potest facere Deus contra naturam, quia non potest facere contra se ipsum, Rom. 11,24; Glossa: "Contra illam summam legem naturaetam Deus nullo modo facit quam contra se ipsum".

ARTICULUS II.

Utrum in creatura sit aliqua ratio ad miracula.

Secundo quaeritur utrum aliqua ratio sit in creatura ad miracula.

Videtur quod sic: 1. Augustinus: "In costa erat ut ex ea posset fieri mulier". Ergo in creatura est potentia ad opus miraculosum.

2. Item, in caeco est potentia privata cum aptitudine ad visum: caecitas enim dicit aptitudinem ad visionem; ergo aliqua aptitudo est in caeco ad videndum.

Contra: a. Virginem parere, id est quod virgo, manens virgo, pariat, hoc est contra usum naturae et contra potentiam naturae activam et passivam; ergo non est ratio in opere miraculoso ex parte creaturae.

b. Item, quaedam miracula fiunt in quibus nulla potest esse ratio in creatura, ut quod Deus sit homo.

Respondeo: Sunt naturales rationes, sunt seminales rationes, sunt causales rationes. Ratio causalis est duplex, scilicet creata et increata: increata Deus; creata potentia passiva in creatura, scilicet ipsa potentia simplex creaturae absque omni dispositione ad hoc ut faciat Deus quod vult. — Ratio seminalis est potentia passiva creaturae cum aliqua dispositione tamen remota. — Ratio naturalis est potentia cum dispositione propinquiori: in grano ergo est naturalis ratio ad productionem segetis. Ubi autem est operatio secundum rationes naturales, non est opus miraculosum, sed solum secundum rationes seminales aut secundum rationes causales: secundum rationes seminales, ut in virgis de quibus facti sunt serpentes ; si enim secundum naturam illae seminales rationes essent productae in actum, tunc rationes seminales fierent naturales, quia essent in propinquiori dispositione, sicut si proiectae essent virgae in aquam et putrefactae et cetera necessaria concurrerent; sed quod natura facit paulatim, Deus in instanti potest facere, et ideo miraculosum. Sed sunt alia miracula, ubi solum sunt rationes causales, ut in hoc quod est virginem parere, et illa sunt simpliciter miraculosa; quae autem secundum rationem seminalem sunt partim naturalia, partim miraculosa.

Articulus III

Quaenam sit differentia horum: supra, praeter et contra naturam.

Tertio quaeritur de differentia horum: supra naturam, praeter naturam, contra naturam.

[Solutio]: Et dicendum est: supra naturam sunt quorum non est simile in natura nec in potentia naturae: ut in hoc quod est virginem parere. Contra naturam, ut quae fiunt contrario cursu naturae, tamen terminantur ad conforme naturae: ut hoc quod est caecum videre. Praeter naturam dicuntur fieri quae fiunt ordine simili naturae, sed non iuxta modum naturae: sicut ex aliquo habente rationes seminales, subito producitur aliquid in esse, quod longa transmutatione sive putrefactione posset secundum naturam in esse produci; quae quodammodo dicuntur mirabilia, scilicet ratione modi producendi in esse, hoc est quia subito; quodammodo dicuntur naturalia, scilicet propter rationes seminales, quae, offerente se temporis opportunitate, in rerum consimilium species naturaliter prorumperent: sicut de virgis, Exod. 7,3. Unde Augustinus: "Per omniamundi elementa insunt rebus quaedam occultae seminariaerationes, quibus cum data fuerit opportunitas temporis, prorumpunt in species debitas suis modis et finibus". Illud ergo in quo insunt seminales rationes, licet per aliquid aliud excitentur, non dicitur contra naturam, sed praeter naturam.

PrevBack to TopNext