Text List

I, P. 1, Inq. 1, Tract. 4, Q. 3, c. 3

I, P. 1, Inq. 1, Tract. 4, Q. 3, C. 3

UTRUM QUOD OPPOSITA SINT IDEM SIT DEO POSSIBILE.

Consequenter quaeritur utrum quod opposita sint idem, sit Deo possibile.

Et videtur quod non: a. Quia si faceret quod album, manens album, esset nigrum, faceret contra ordinationem suam et institutionem ; non potest autem facere contra ordinationem suam; ergo non potest facere quod album, manens album, sit nigrum.

b. Item, Augustinus, De vera innocentia: "Omne corpus in aliud corpus mutari posse credibile est; sed quodlibet corpus in animam rationalem posse converti credereabsurdum est, quoniam sic Deus omnipotens est ut nunquam suae rationis instituta avellat" ; sed instituta suae rationis sunt ut opposita non sint simul in eodem; ergo non potest contra-facere nec etiam potest huiusmodi transmutationes, quas ponit Augustinus, facere.

c. Item, sicut non est possibile Deo facere contra potentiam, ita nec contra veritatem nec contra bonitatem; sed suae veritati repugnaret, si esse et non-esse simul acciperentur de eodem, quia si hoc taceret, contra veritatem faceret; "omne autem verum est verum veritate prima" ; ergo contra veritatem suam faceret, si opposita simul esse vera faceret.

Contra: 1. Numquid Deus potest facere de trunco vitulum et e converso? Ergo similiter quod album sit nigrum. Item, magis discrepant Creator et creatura quam album et nigrum, quia album et nigrum sunt sub eodem genere, quod non est Creator et creatura; sed Deus potuit facere quod Creator esset creatura; ergo potest facere quod album sit nigrum.

2. Item, primae differentiae entis sunt ens ab alio, ens non ab alio; sed primae differentiae entis magis differunt quam album et nigrum; ergo si Deus potuit facere quod ens non ab alio, scilicet Deus, esset ens ab alio, scilicet homo, multo fortius potest facere quod album sit nigrum.

3. Item, Hilarius, V libro De Trinitate: "Perfectae potestatis est id naturam posse facientis, quod significat sermo dicentis, et ita cumquidquid dici potest effici possit, tenet veritatis naturam quod dictoexequatur". Et vult dicere quod perfectae potentiae est quod Deus possit facere quidquid dici potest; sed "sermo dicentis" potest significare quod album sit nigrum; ergo Deus potest illud facere.

4. Item, communis animi conceptio est quod virtuosior est potentia Dei ad faciendum quam anima ad cogitandum, imaginandum vel huiusmodi; ergo potest facere album esse nigrum, chimaeram vel hominem esse asinum ; et videtur etiam secundum hoc quod possit facere quidquid potest imaginari.

[Solutio]: Ad hoc, nihil temere asserendo, cum omni modestia respondendum quod, si potentia Dei concipiatur ab anima absolute, non poterit anima determinare nec capere infinitum pelagus suae potestatis. Sed cum anima speculatur divinam potentiam ut ordinatam secundum conditionem potestatis, veritatis, bonitatis, dico quod possibile Deo est quod posse potentiae est et non potest quod est impotentiae. Secundum hoc dixerunt, sicut habetur in libro De regulis Theologiae, quod quia contradicit suae potentiae vel veritati vel bonitati, potentiae maiestatis non conveniret ut faceret maiorem se; item, veritati eius contradiceret facere de eodem simul esse et nonesse; item, bonitati eius contradiceret damnare Petrum et salvare Iudam et peccare. Semper ergo cum debet dici aliquid Deo possibile, exigitur quod non detrahat potentiae eius, veritati vel bonitati.

[Ad obiecta]: 1. Quod ergo obicit quod potest facere quod album sit nigrum, quia potuit facere quod Creator esset creatura, respondeo: aliquid incipit esse aliud per naturae concretionem vel per naturae unionem. Secundo modo dicitur quod Deus fecit quod Creator esset creatura, non per naturae concretionem vel conversionem; et eodem modo potest Deus facere quod album sit nigrum, id est quod album uniatur nigro; sed non est possibile quod album fiat nigrum per naturae concretionem, sicut habetur a parte altera. Non enim hoc esset posse, quia, manente natura albedinis et natura nigredinis a se facta, non posset facere album nigrum; unde si faceret album nigrum, oporteret mutari naturam a se factam: quod non est posse quid. -— Probatio: quia, manente natura albedinis, est dicere album non est nigrum et e converso ; ergo faciens album esse nigrum, faciet album non-album; et hoc constat quod non est potentiae sive posse.

2. Ad illud quod obicit plus differunt ens ab alio, non ens ab alio quam duo entia ab alio etc., respondeo: Deus potest facere quod idem sit homo et Deus, id est quod eadem persona sit homo et Deus, non quod haec natura sit illa; sic non potest Deus facere quod natura albi sit natura nigri, potest tamen facere quod eadem persona habeat albedinem et nigredinem, non mutata natura.

3. Ad auctoritatem Hilarii dicendum quod est loqui de dictione dupliciter: vel secundum quod copulatur ad rationem interius vel secundum quod copulatur ad imaginationem vel phantasiam. Primo modo, quidquid potest dici, quia non discordat a prima veritate, Deus potest facere. Secundo modo, possunt multa dici quae non potest Deus facere, quia contradicerent suae veritati. — Vel aliter dicendum: quod non fuit intentio Hilarii de dicente homine et verbo eius, sed dicentem appellavit Patrem, Verbum Filium; voluit ergo in hoc dicere quod aequalis potentiae sunt Pater et Filius, quia habent eamdem naturam, ut sit sermo non solum declarativus vel significativus, sed etiam operativus.

PrevBack to TopNext