I, P. 1, Inq. 1, Tract. 4, Q. 4, c. 6
I, P. 1, Inq. 1, Tract. 4, Q. 4, C. 6
DE POTENTIA PRAESIDENDI CREATURAE CORPOREAE SUPER INCORPOREAM.
Et videtur quod creaturae corporeae habeant potestatem super incorporeas 1. secundum quod dicit Rabbi Moyses et alii philosophi de quibusdam animalibus quae fiunt ex putrefactione. Dicunt enim quod per potestatem sementivam, quae est in corporibus supercaelestibus, fiunt huiusmodi animalia; sic ergo corpora supercaelestia potestatem habent animandi aliqua corpora et secundum hoc habent potestatem super animas, ut videtur.
Contra: a. Augustinus, VIII Super Genesim ad litteram: "Dei providentia regens atque administrans universam creaturam, subdidit primitus omnia sibi, deinde creaturam corporalem spirituali, irrationalemrationali, invalentiorem valentiori". De hoc etiam habetur in eodem, XII. — Quod concedimus.
[Ad obiecta]: 1. Ad illud autem quod obicitur de potestate corporum caelestium respectu animalium, quae fiunt ex putrefactione: dicendum est quod per ipsa corpora caelestia solummodo fit praeparatio et postmodum datur a Deo ipsa forma, scilicet anima sensibilis; nec est ipsa forma infusa, sed impressa: est enim inseparabilis; si autem esset infusa, esset separabilis.
II. Quaeritur etiam incidenter utrum substantia spiritualis habeat potestatem super omnem substantiam corporalem. Et primo, quaeritur de Lucifero, utrum scilicet habeat hanc potentiam.
Et videtur quod sic: a. Iob 41,24: "Non est potestas super terram, quae possit ei comparari", dicitur de Lucifero; ergo eius potestas excedit omnem potestatem inferiorem.
b. Item, Gregorius: "Etsi beatitudinem perdidit, tamen magnitudinem naturae non amisit, qua omnia humana superat".
c. Item, hoc probatur de bonis angelis, quod scilicet habeant hanc potentiam super creaturam corporalem. Augustinus, Super Genesim ad litteram: "Angelis sublimibus Deo fruentibussubdita est omnis creatura corporea, omnis irrationabilis vita, omnis voluntas infirma vel prava". Ergo etc.
Contra: 1. Videtur quod haec potestas tantum sit data Christo homini: Matth. ultimo, 18: "Data est mihi omnis potestas in caelo et in terra". Non ergo angelis bonis vel malis.
2. Item, Ambrosius, super illud Luc. 4,6: "Omnia tibi dabo" etc.: "Omnia sibi ad tempus esse permissa non ambigit, quia qui permisit ordinavit; nec potestas mala est, sed is qui male utitur potestate". Secundum hoc videtur quod angelus malus non habeat potestatem super creaturam inferiorem, licet ei permittatur ad tempus dominari.
Solutio: Dicendum quod mali angeli nullam habent potentiam nisi solum quando eis permittitur: coarctata est enim eorum potentia. Quod bene apparuit Matth. 8, 31, ubi petierunt a Christo ut mitteret eos in gregem porcorum. Glossa super illum locum: "Nihil potest diabolus nisi permissus". — Sed non est ita de bonis angelis. Augustinus, Super Genesim ad litteram: "Hoc de subditis vel cum subditis creaturis agunt quod naturae ordo poscitin omnibus, iubente illo cui subiecta sunt omnia" ; accipiunt enim primo in beata Trinitate secundum quod postea operantur in creaturis. — Quomodo autem coarctata est vel limitata potentia malorum, determinat Augustinus, et ab ipso accipit Hugo de S. Victore dicens: "Moderatur Deus quatuor modis operationes malorum: termino naturaliter collatae potestatis, miraculo mirabiliter illatae passionis, obstaculo contradicentisoccultae difficultatis, unde Exod.8,19: "Digitus Dei est hic", et iudicio operantis intrinsecus dispositionis". — Christo autem homini data est potestas omnino libera, nullatenus coarctata, non in terra tantum, sed etiam in caelis super angelos, homines et etiam alias creaturas. Hoc est quod ipse dicit, Matth. ultimo, 18: "Data est mihi omnis potestas" etc.
On this page